The Bible

 

Ezechiel 1

Study

1 Et factum est in trigesimo anno, in quarto, in quinta mensis, cum essem in medio captivorum juxta fluvium Chobar, aperti sunt cæli, et vidi visiones Dei.

2 In quinta mensis, ipse est annus quintus transmigrationis regis Joachim,

3 factum est verbum Domini ad Ezechielem filium Buzi sacerdotem, in terra Chaldæorum, sicut flumen Chobar : et facta est super eum ibi manus Domini.

4 Et vidi, et ecce ventus turbinis veniebat ab aquilone, et nubes magna, et ignis involvens, et splendor in circuitu ejus : et de medio ejus, quasi species electri, id est, de medio ignis :

5 et in medio ejus similitudo quatuor animalium. Et hic aspectus eorum, similitudo hominis in eis.

6 Quatuor facies uni, et quatuor pennæ uni.

7 Pedes eorum, pedes recti, et planta pedis eorum quasi planta pedis vituli : et scintillæ quasi aspectus æris candentis.

8 Et manus hominis sub pennis eorum, in quatuor partibus : et facies et pennas per quatuor partes habebant.

9 Junctæque erant pennæ eorum alterius ad alterum : non revertebantur cum incederent, sed unumquodque ante faciem suam gradiebatur.

10 Similitudo autem vultus eorum, facies hominis et facies leonis a dextris ipsorum quatuor, facies autem bovis a sinistris ipsorum quatuor, et facies aquilæ desuper ipsorum quatuor.

11 Facies eorum et pennæ eorum extentæ desuper : duæ pennæ singulorum jungebantur, et duæ tegebant corpora eorum.

12 Et unumquodque eorum coram facie sua ambulabat : ubi erat impetus spiritus, illuc gradiebantur, nec revertebantur cum ambularent.

13 Et similitudo animalium, aspectus eorum quasi carbonum ignis ardentium, et quasi aspectus lampadarum : hæc erat visio discurrens in medio animalium, splendor ignis, et de igne fulgur egrediens.

14 Et animalia ibant et revertebantur, in similitudinem fulguris coruscantis.

15 Cumque aspicerem animalia, apparuit rota una super terram juxta animalia, habens quatuor facies.

16 Et aspectus rotarum et opus earum quasi visio maris : et una similitudo ipsarum quatuor : et aspectus earum et opera quasi sit rota in medio rotæ.

17 Per quatuor partes earum euntes ibant, et non revertebantur cum ambularent.

18 Statura quoque erat rotis, et altitudo, et horribilis aspectus : et totum corpus oculis plenum in circuitu ipsarum quatuor.

19 Cumque ambularent animalia, ambulabant pariter et rotæ juxta ea : et cum elevarentur animalia de terra, elevabantur simul et rotæ.

20 Quocumque ibat spiritus, illuc, eunte spiritu, et rotæ pariter elevabantur sequentes eum : spiritus enim vitæ erat in rotis.

21 Cum euntibus ibant, et cum stantibus stabant : et cum elevatis a terra, pariter elevabantur et rotæ sequentes ea, quia spiritus vitæ erat in rotis.

22 Et similitudo super capita animalium firmamenti, quasi aspectus crystalli horribilis, et extenti super capita eorum desuper.

23 Sub firmamento autem pennæ eorum rectæ alterius ad alterum : unumquodque duabus alis velabat corpus suum, et alterum similiter velabatur.

24 Et audiebam sonum alarum, quasi sonum aquarum multarum, quasi sonum sublimis Dei : cum ambularent, quasi sonus erat multitudinis ut sonus castrorum : cumque starent, demittebantur pennæ eorum.

25 Nam cum fieret vox super firmamentum quod erat super caput eorum, stabant, et submittebant alas suas.

26 Et super firmamentum, quod erat imminens capiti eorum, quasi aspectus lapidis sapphiri similitudo throni : et super similitudinem throni similitudo quasi aspectus hominis desuper.

27 Et vidi quasi speciem electri, velut aspectum ignis, intrinsecus ejus per circuitum : a lumbis ejus et desuper, et a lumbis ejus usque deorsum, vidi quasi speciem ignis splendentis in circuitu,

28 velut aspectum arcus cum fuerit in nube in die pluviæ. Hic erat aspectus splendoris per gyrum.

From Swedenborg's Works

 

Apocalypsis Explicata #1038

Study this Passage

  
/ 1232  
  

1038. "Et vidi mulierem sedentem super bestia coccinea." - Quod significet dominium illius religiosi super sancta Verbi, constat ex significatione "mulieris", quod sit ecclesia (de qua (supra), n. 555, 707, 721 (a, c), 730(a)); hic Babylonia, quae non est ecclesia, sed religiosum ab omni vero et bono ecclesiae devastatum; quod sit Babylonia quae per "mulierem" hanc intelligitur, patet manifeste a versu quinto hujus capitis: ex significatione "sedere", quod sit dominari (ut mox supra, n. 1033): et ex significatione "bestiae coccineae", quod sit Verbum quoad sancta ejus, quae mulier, quae Babylon, per dominium super illa profanaverat. Quod per "bestiam coccineam" significetur Verbum quoad sancta ejus, quae a Babylone profanata sunt, constare potest ex sequentibus hujus capitis, ubi dicitur "illam fuisse et non esse, et futuram ascendere ex abysso, et in interitum abire" (vers. 8 et 11); et postea quod "decem cornua bestiae essent decem reges qui odio haberent meretricem, et facerent illam devastatam et nudam, et carnes ejus comederent, et illam igne comburerent", et quod "darent regnum bestiae" (vers. 16, 17): ex quibus in sensu spirituali lustratis patet, quod per "bestiam coccineam" significetur Verbum quoad sancta ejus.

[2] Quod Divinum Verbum per "bestiam" possit significari, est quia plura ecclesiae sancta per "bestias" in Verbo significantur: ut,

Quod cherubi visi sint sicut quatuor bestiae apud Ezechielem (cap. 1 et cap. 10):

Et quod quatuor bestiae, seu quatuor animalia, quae etiam cherubi, visa sint Johanni sedentia et stantia coram throno, in Apocalypsi (cap. 4:6-10; 5:6-12; 7:11; 14:3):

et per illa, ut cherubos, significatur providentia et tutela ne adeatur Dominus nisi per bonum amoris; et inde quoque per illa significatur Verbum in littera, quoniam id tutatur (videatur supra, n. 277, 278(a), 717(c)): ac praeterea omnes bestiae quae sacrificabantur, sicut boves, juvenci, hirci, caprae, haedi, arietes, oves et agni, significabant sancta ecclesiae (ut constare potest ex ostensis supra, n. 279, 283, 362, 552, 650(a, g), 781(d), 817(d, e)): inde est quod homines ex charitate dicantur "oves", immo Ipse Dominus ex Divina innocentia dicatur "Agnus", et ex Divina potentia "Leo." Haec dicta sunt ut non appareat mirabile quod per "bestiam" hic significetur Verbum, sed Verbum in littera, ubi id est naturale; "bestia" etiam in communi sensu in Verbo significat naturale quoad affectionem. Quod illa bestia colore coccineo visa sit, est quia "coccinum" significat verum ex origine caelesti, quale est verum Verbi in sensu litterae ejus seu in sensu naturali, quod est quod intelligitur per sanctum ejus. Paene simile significatur per

Quod meretrix illa visa sit sedere super aquis multis (vers. 1 hujus capitis); tum super thesauris multis (apud Jeremiam, cap. 11:13);

nam per "aquas multas" et per "thesauros multos" ibisignificantur vera Verbi et inde sancta ecclesiae, quae adulterata (videatur supra, n. 1033). De significatione "coccini", videbitur in explicatione versus sequentis.

  
/ 1232