The Bible

 

Daniel 8

Study

   

1 Anno tertio regni Baltassar regis, visio apparuit mihi. Ego Daniel, post id quod videram in principio,

2 vidi in visione mea, cum essem in Susis castro, quod est in Ælam regione : vidi autem in visione esse me super portam Ulai.

3 Et levavi oculus meos, et vidi : et ecce aries unus stabat ante paludem, habens cornua excelsa, et unum excelsius altero atque succrescens. Postea

4 vidi arietem cornibus ventilantem contra occidentem, et contra aquilonem, et contra meridiem, et omnes bestiæ non poterant resistere ei, neque liberari de manu ejus : fecitque secundum voluntatem suam, et magnificatus est.

5 Et ego intelligebam : ecce autem hircus caprarum veniebat ab occidente super faciem totius terræ, et non tangebat terram : porro hircus habebat cornu insigne inter oculos suos.

6 Et venit usque ad arietem illum cornutum, quem videram stantem ante portam, et cucurrit ad eum in impetu fortitudinis suæ.

7 Cumque appropinquasset prope arietem, efferatus est in eum, et percussit arietem : et comminuit duo cornua ejus, et non poterat aries resistere ei : cumque eum misisset in terram, conculcavit, et nemo quibat liberare arietem de manu ejus.

8 Hircus autem caprarum magnus factus est nimis : cumque crevisset, fractum est cornu magnum, et orta sunt quatuor cornua subter illud per quatuor ventos cæli.

9 De uno autem ex eis egressum est cornu unum modicum : et factum est grande contra meridiem, et contra orientem, et contra fortitudinem.

10 Et magnificatum est usque ad fortitudinem cæli : et dejecit de fortitudine, et de stellis, et conculcavit eas.

11 Et usque ad principem fortitudinis magnificatum est : et ab eo tulit juge sacrificium, et dejecit locum sanctificationis ejus.

12 Robur autem datum est ei contra juge sacrificium propter peccata : et prosternetur veritas in terra, et faciet, et prosperabitur.

13 Et audivi unum de sanctis loquentem : et dixit unus sanctus alteri nescio cui loquenti : Usquequo visio, et juge sacrificium, et peccatum desolationis quæ facta est : et sanctuarium, et fortitudo conculcabitur ?

14 Et dixit ei : Usque ad vesperam et mane, dies duo millia trecenti : et mundabitur sanctuarium.

15 Factum est autem cum viderem ego Daniel visionem, et quærerem intelligentiam : ecce stetit in conspectu meo quasi species viri.

16 Et audivi vocem viri inter Ulai : et clamavit, et ait : Gabriel, fac intelligere istam visionem.

17 Et venit, et stetit juxta ubi ego stabam : cumque venisset, pavens corrui in faciem meam : et ait ad me : Intellige, fili hominis, quoniam in tempore finis complebitur visio.

18 Cumque loqueretur ad me, collapsus sum pronus in terram : et tetigit me, et statuit me in gradu meo,

19 dixitque mihi : Ego ostendam tibi quæ futura sunt in novissimo maledictionis : quoniam habet tempus finem suum.

20 Aries, quem vidisti habere cornua, rex Medorum est atque Persarum.

21 Porro hircus caprarum, rex Græcorum est ; et cornu grande, quod erat inter oculos ejus, ipse est rex primus.

22 Quod autem fracto illo surrexerunt quatuor pro eo : quatuor reges de gente ejus consurgent, sed non in fortitudine ejus.

23 Et post regnum eorum, cum creverint iniquitates, consurget rex impudens facie, et intelligens propositiones ;

24 et roborabitur fortitudo ejus, sed non in viribus suis : et supra quam credi potest, universa vastabit, et prosperabitur, et faciet. Et interficiet robustos, et populum sanctorum

25 secundum voluntatem suam, et dirigetur dolus in manu ejus : et cor suum magnificabit, et in copia rerum omnium occidet plurimos : et contra principem principum consurget, et sine manu conteretur.

26 Et visio vespere et mane, quæ dicta est, vera est : tu ergo visionem signa, quia post multos dies erit.

27 Et ego Daniel langui, et ægrotavi per dies : cumque surrexissem, faciebam opera regis, et stupebam ad visionem, et non erat qui interpretaretur.

   

From Swedenborg's Works

 

Vera Christiana Religio #764

Study this Passage

  
/ 853  
  

764. Quod post hanc Noctem sequatur Mane, et quod Adventus Domini sit illud.

Quoniam Status successivi Ecclesiae in communi et in particulari, per quatuor tempora Anni, quae sunt ver, aestas, autumnus et hyems, et per quatuor tempora Diei, quae sunt mane, meridies, vespera et nox, in Verbo describuntur, et quia hodierna Ecclesia in Christianismo est Nox, sequitur, quod nunc instet Mane, hoc est, Primum Ecclesiae novae. Quod successivi status Ecclesiae, per quatuor status lucis diei in Verbo describantur, constat ex his locis ibi, Usque ad VESPERAM ET MANE, bis mille trecenta, tunc justificabitur Sanctum; visio VESPERAE et MANE, veritas est, Daniel 8:14, 26. 1 Ad Me clamans e Seir custos, custos quid de NOCTE; dixit custos, venit MANE, etiamque NOX, Esaias 21:11-12. Venit finis, venit MANE super te, habitator Terrae; ecce DIES venit, exivit MANE, Ezechiel 7:6-7, 10. Jehovah in MANE, in MANE judicium suum dabit in lucem, nec deerit, Zephanias 3:5. Deus in medio ejus, adjuvabit eam 2 Deus cum spectat MANE, Psalmus 46:6. 3 Exspectavi Jehovam, exspectat anima mea Dominum a custodientibus MANE, custodientes 4 MANE, quia plurima cum Ipso Redemptio, et Ille redimet Israelem, Psalmus 130:5-8.

[2] In his locis per Vesperam et Noctem intelligitur ultimum tempus Ecclesiae, et per Mane primum ejus: Ipse Dominus etiam vocatur Mane in his locis, "Dixit Deus Israelis, mihi loquuta est Petra Israelis, Ille sicut LUX MANE, MANE sine nubibus, 2 Samuel 23:3-4. Ego sum radix et genus Davidis, STELLA splendida et MATUTINA, Apocalypsis 22:16. Ex utero AURORAE tibi ros juventutis tuae," Psalmus 110:3, haec de Domino. Quoniam Dominus est Mane, ideo etiam e sepulchro surrexit primo Mane, inchoaturus Novam Ecclesiam, Marcus 16:2, 9.

[3] Quod Adventus Domini exspectandus sit, constat manifeste ex praedictione de illo a Domino, apud Matthaeum, Consedente Jesu super Monte Olivarum, 5 accesserunt ad Ipsum Discipuli, dicentes, dic nobis, quodnam SIGNUM TUI ADVENTUS et Consummationis saeculi, Cap. 24:3. Post afflictionem dierum istorum Sol obscurabitur, et Luna non dabit lumen suum, et Stellae cadent de Coelo, et virtutes Coelorum commovebuntur: et tunc apparebit SIGNUM FILII HOMINIS, et videbunt FILIUM HOMINIS VENIENTEM IN NUBIBUS COELI CUM VIRTUTE ET GLORIA, ibid. Vers. 29-30; Marcus 13:26; Luca 21:27. Sicut dies Noe, sic etiam erit ADVENTUS FILII HOMINIS; Propterea vos estote parati, quia qua hora non putatis, FILIUS HOMINIS VENIET, ibid. Vers. 37, 39, 44. 6 Apud Lucam, "FILIUS HOMINIS VENIENS num inveniet fidem super terra, Cap. 18:8. Apud Johannem, Jesus dixit de Johanne, si illum volo manere DONEC VENIO, Cap. 21:22-23.

[4] In Actis Apostolorum, Dum viderunt Jesum sublatum in Coelum, viri duo stabant apud illos in vestitu albo, et dicebant, Jesus, qui sublatus est a vobis in Coelum, SIC VENIET, QUEMADMODUM VIDISTIS IPSUM EUNTEM IN COELUM," Cap. 1:9-11. In Apocalypsi, "Dominus Deus Sanctorum Prophetarum, 7 misit Angelum suum ad monstrandum servis suis, quae oportet fieri; ECCE VENIO; beatus, qui servat verba prophetiae 8 Libri hujus, et ECCE VENIO, et merces mea Mecum, ut dem unicuique secundum opus ejus, Cap. 22:6-7, 12. Et adhuc, Ego JESUS misi Angelum meum ad testandum vobis haec in Ecclesiis. Ego sum Radix et Genus Davidis, Stella splendida et matutina: Spiritus et Sponsa dicunt, VENI, et qui audit, dicito VENI; et qui sitit, VENITO, et qui vult, sumito aquam vitae gratis, ibid. Vers. 16-17. Et adhuc, Dicit, qui testatur haec, ETIAM VENIO; Amen, ETIAM VENI DOMINE JESU. GRATIA DOMINI JESU CHRISTI CUM OMNIBUS VOBIS, Amen," ibid. Vers. 20-21.

Footnotes:

1. Prima editio: 14, 16.
2. Prima editio: eum.
3. Sic Schmidt et Biblia Hebraica, sed 46:5 apud Biblia Anglica.

4. Prima editio: costodientes.
5. Prima editio: olivarum.
6. Prima editio: Vers. 37, 39, 44, 46.
7. Prima editio: Prophetatum.
8. servat verba prophetiae ubi in prima editione servat mandata.

  
/ 853