The Bible

 

Daniel 7

Study

   

1 Anno primo Baltassar regis Babylonis, Daniel somnium vidit : visio autem capitis ejus in cubili suo : et somnium scribens, brevi sermone comprehendit : summatimque perstringens, ait :

2 Videbam in visione mea nocte : et ecce quatuor venti cæli pugnabant in mari magno.

3 Et quatuor bestiæ grandes ascendebant de mari diversæ inter se.

4 Prima quasi leæna, et alas habebat aquilæ : aspiciebam donec evulsæ sunt alæ ejus, et sublata est de terra, et super pedes quasi homo stetit ; et cor hominis datum est ei.

5 Et ecce bestia alia similis urso in parte stetit : et tres ordines erant in ore ejus, et in dentibus ejus, et sic dicebant ei : Surge, comede carnes plurimas.

6 Post hæc aspiciebam, et ecce alia quasi pardus, et alas habebat quasi avis, quatuor super se : et quatuor capita erant in bestia, et potestas data est ei.

7 Post hæc aspiciebam in visione noctis, et ecce bestia quarta terribilis atque mirabilis, et fortis nimis : dentes ferreos habebat magnos, comedens atque comminuens, et reliqua pedibus suis conculcans : dissimilis autem erat ceteris bestiis quas videram ante eam, et habebat cornua decem.

8 Considerabam cornua, et ecce cornu aliud parvulum ortum est de medio eorum : et tria de cornibus primis evulsa sunt a facie ejus : et ecce oculi, quasi oculi hominis erant in cornu isto, et os loquens ingentia.

9 Aspiciebam donec throni positi sunt, et antiquus dierum sedit. Vestimentum ejus candidum quasi nix, et capilli capitis ejus quasi lana munda : thronus ejus flammæ ignis : rotæ ejus ignis accensus.

10 Fluvius igneus rapidusque egrediebatur a facie ejus. Millia millium ministrabant ei, et decies millies centena millia assistebant ei : judicium sedit, et libri aperti sunt.

11 Aspiciebam propter vocem sermonum grandium, quos cornu illud loquebatur : et vidi quoniam interfecta esset bestia, et perisset corpus ejus, et traditum esset ad comburendum igni :

12 aliarum quoque bestiarum ablata esset potestas, et tempora vitæ constituta essent eis usque ad tempus et tempus.

13 Aspiciebam ergo in visione noctis, et ecce cum nubibus cæli quasi filius hominis veniebat, et usque ad antiquum dierum pervenit : et in conspectu ejus obtulerunt eum.

14 Et dedit ei potestatem, et honorem, et regnum : et omnes populi, tribus, et linguæ ipsi servient : potestas ejus, potestas æterna, quæ non auferetur : et regnum ejus, quod non corrumpetur.

15 Horruit spiritus meus : ego Daniel territus sum in his, et visiones capitis mei conturbaverunt me.

16 Accessi ad unum de assistentibus, et veritatem quærebam ab eo de omnibus his. Qui dixit mihi interpretationem sermonum, et docuit me :

17 Hæ quatuor bestiæ magnæ, quatuor sunt regna, quæ consurgent de terra.

18 Suscipient autem regnum sancti Dei altissimi, et obtinebunt regnum usque in sæculum, et sæculum sæculorum.

19 Post hoc volui diligenter discere de bestia quarta, quæ erat dissimilis valde ab omnibus, et terribilis nimis : dentes et ungues ejus ferrei : comedebat, et comminuebat, et reliqua pedibus suis conculcabat :

20 et de cornibus decem, quæ habebat in capite, et de alio, quod ortum fuerat, ante quod ceciderant tria cornua : et de cornu illo, quod habebat oculos, et os loquens grandia, et majus erat ceteris.

21 Aspiciebam, et ecce cornu illud faciebat bellum adversus sanctos, et prævalebat eis,

22 donec venit antiquus dierum, et judicium dedit sanctis Excelsi, et tempus advenit, et regnum obtinuerunt sancti.

23 Et sic ait : Bestia quarta, regnum quartum erit in terra, quod majus erit omnibus regnis, et devorabit universam terram, et conculcabit, et comminuet eam.

24 Porro cornua decem ipsius regni, decem reges erunt : et alius consurget post eos, et ipse potentior erit prioribus, et tres reges humiliabit.

25 Et sermones contra Excelsum loquetur, et sanctos Altissimi conteret : et putabit quod possit mutare tempora, et leges : et tradentur in manu ejus usque ad tempus, et tempora, et dimidium temporis.

26 Et judicium sedebit, ut auferatur potentia, et conteratur, et dispereat usque in finem.

27 Regnum autem, et potestas, et magnitudo regni, quæ est subter omne cælum, detur populo sanctorum Altissimi : cujus regnum, regnum sempiternum est, et omnes reges servient ei, et obedient.

28 Hucusque finis verbi. Ego Daniel multum cogitationibus meis conturbabar, et facies mea mutata est in me : verbum autem in corde meo conservavi.

   

From Swedenborg's Works

 

Apocalypsis Revelata #717

Study this Passage

  
/ 962  
  

717. CAPUT XVII.

1. ET venit unus ex septem Angelis habentibus Septem phialas, et locutus cum me, dicens mihi, Veni, ostendam tibi judicium Meretricis magnae Sedentis super aquis multis;

2. Cum qua scortati sunt Reges terrae, et inebriati sunt ex vino scortationis ejus inhabitantes terram.

3. Et detulit me in desertum in spiritu, et vidi Mulierem Sedentem super Bestia coccinea, plena nominibus blasphemiae, habente Capita septem, et cornua decem.

4. Et Mulier circuminduta purpura et coccino, et inaurata auro et lapide pretioso et margaritis, habens aureum poculum in manu sua, plenum abominationibus et immunditie scortationis ejus.

5. Et super fronte ejus nomen scriptum, Mysterium, Babylon magna, mater scortationum et abominationum terrae.

6. Et vidi Mulierem inebriatam ex sanguine sanctorum, et ex sanguine testium Jesu, et admiratus sum videns illam, admiratione magna.

7. Et dixit mihi Angelus, Quare admiraris? ego tibi dicam mysterium Mulieris, et Bestiae portantis illam, habentis septem Capita et decem Cornua.

8. Bestia, quam vidisti, erat et non est, et futura est ascendere ex abysso, et in interitum abire: et mirabuntur habitantes Super terra, quorum non scripta nomina in Libro vitae a fundatione mundi, videntes Bestiam, quae erat et non est, attamen est.

9. Haec mens habens Sapientiam: septem Capita Montes sunt Septem ubi Mulier sedet super illis.

10. Et Reges septem Sunt; quinque ceciderunt, et unus est, alter nondum Venit; et quando venerit, brevi illum oportet manere.

11. Et Bestia, quae erat et non est, ipsa octavus est, de Septem est, et in interitum abit.

12. Et decem Cornua, quae vidisti, decem Reges sunt, qui regnum nondum acceperunt, sed potestatem tanquam Reges unam horam accipiunt cum Bestia.

13. Hi unam Sententiam habent, et potentiam et potestatem suam Bestiae tradent.

14. Hi cum Agno pugnabunt, Sed Agnus Vincet illos, quia Dominus dominorum est et Rex regum; et qui cum Ipso, vocati, electi et fideles.

15. Et dicit mihi, Aquae quas vidisti, ubi Meretrix sedet, populi et turbae Sunt, et gentes et linguae.

16. Et decem Cornua quae vidisti super Bestia, hi odio habebunt Meretricem, et desolatam facient illam, et nudam, et carnes ejus comedent, et illam comburent Igne.

17. Quoniam Deus dedit in corda illorum facere sententiam ejus, et facere unam sententiam, et dare regnum suum Bestiae, donec consummentur 1 verba Dei.

18. Et Mulier, quam vidisti, est urbs magna, habens regnum Super Reges terrae.

SENSUS SPIRITUALIS.

CONTENTUM TOTIUS CAPITIS.

DE RELIGIOSO ROMANO CATHOLICO:

DESCRIBITUR QUALITER FALSIFICAVERAT VERBUM, ET INDE OMNIA VERA ECCLESIAE PERVERTERAT (vers. 1-7);

QUOMODO ILLA FALSIFICAVERAT ET PERVERTERAT APUD ILLOS QUI DOMINIO EJUS SUBJECTI SUNT (vers. 8-11);

QUOD MINUS APUD ILLOS QUI NON ITA DOMINIO EJUS SE SUBJECERANT (vers. 12-15).

DE REFORMATIS:

QUOD SE JUGO DOMINATIONIS EJUS SUBTRAXERINT (vers. 16, 17);

DE DOMINATIONE EJUS USQUE (18).

CONTENTA SINGULORUM VERSUUM.

1. "Et venit unus ex septem Angelis habentibus septem phialas, et locutus cum me," significat nunc influxum et revelationem a Domino ex intimo Caeli de Religioso Catholico Romano (718); dicens mihi, (Veni,) ostendam tibi judicium Meretricis magnae sedentis super aquis multis," significat revelationem de illo Religioso quoad prophanationes ejus et adulterationes veritatum Verbi (719).

2. "Cum qua scortati sunt Reges terrae," significat quod adulteraverit vera et bona Ecclesiae quae ex Verbo (720); "et inebriati sunt ex vino scortationis ejus inhabitantes terram," significat insanitionem in spiritualibus ex adulteratione Verbi apud illos qui in Religioso illo sunt (721).

3. "Et detulit me in desertum in spiritu," significat in statu spirituali delatum ad illos apud quos omnia Ecclesiae devastata sunt (722); "et vidi Mulierem sedentem super Bestia coccinea, plena nominibus blasphemiae," significat Religiosum illud super Verbo ab illis prophanato (723); "habente capita septem et cornua decem," significat intelligentiam ex Verbo principio sanctam, postea nullam, et tandem insaniam, ac potentiam ex Verbo continue multam (724).

4. "Et Mulier circuminduta purpura et coccino," significat Divinum Bonum et Divinum Verum caeleste, quae sunt Verbi, apud illos (725); "et inaurata auro et lapide pretioso," significat Divinum Bonum et Divinum Verum spirituale, quae sunt Verbi, apud illos (726); "et margaritis," significat cognitiones boni et veri, quae sunt Verbi, apud illos (727); "habens aureum poculum in manu sua, plenum abominationibus et immunditie scortationis ejus, significat Religiosum illud ex sanctis Verbi prophanatis, et ex bonis et veris ejus per dira falsa conspurcatis (728).

5. "(Et) super fronte ejus (nomen) scriptum, Mysterium, Babylon magna, mater scortationum et abominationum terrae," significat Religiosum Catholico Romanum quale est interius quod reconditum, quod ex ortu suo ab amore dominandi ex amore sui super sancta Ecclesiae et super Caelum, ita super omnia Domini et Verbi Ipsius, conspurcaverit et prophanaverit illa quae Verbi et inde Ecclesiae sunt (729).

6. "Et vidi Mulierem inebriatam ex sanguine sanctorum et ex sanguine testium Jesu," significat Religiosum illud insaniens ex adulteratis et prophanatis Divinis Veris et Bonis Domini, Verbi et inde Ecclesiae (730); "et admiratus sum videns illam admiratione magna," significat stuporem quod Religiosum illud tale sit 2 interius, cum tamen aliter apparet (731).

7. "Et dixit mihi Angelus, Quare admiraris ego tibi dicam mysterium Mulieris et Bestiae portantis illam, habentis septem capita et decem cornua," significat detectionem, quid illa quae praecedunt et visa sunt significant (732).

8. "Bestia quam vidisti, erat et non est," significat Verbum apud illos Pro sancto agnitum, et tamen realiter non agnitum (733); "et futura est ascendere e, abysso, et in interitum abire," significat deliberatum in Consistorio Papali aliquoties de receptione et lectione Verbi a Laicis et Vulgo, sed rejectum (734); "et mirabuntur habitantes super terra, quorum non scripta nomina in Libro vitae Agni a fundatione mundi, videntes Bestiam, quae erat et non est, attamen est, "significat obstupescentiam illorum qui e Religioso illo sunt, omnes qui ab instauratione ejus affectarunt dominium super Caelum et Terram, quod Verbum, tametsi ita rejectum, usque sit (735).

9, 10. "Haec mens habens sapientiam," significat quod haec interpretatio sit in Sensu naturali, sed pro illis qui in Sensu spirituali a Domino sunt (736); "septem Capita Montes sunt septem, et Mulier sedet super illis, et Reges septem sunt," significat Divina Bona et Divina Vera Verbi, super quibus Religiosum illud fundatum est, tempore destructa et tandem prophanata (737); "quinque ceciderunt, et unus est et alter nondum venit: et quando venerit, brevi illum oportet manere," significat quod omnia Divina Vera Verbi destructa sint, praeter unum hoc, quod Domino data sit omnis potestas in Caelo et in Terra; et praeter alterum, quod nondum in quaestionem venit, (et cum venit) non permansurum est, quod est, quod Humanum Domini sit Divinum (738).

11. "Et Bestia, quae erat et non est, ipsa octavus est, et de septem est, et in interitum abit," significat quod Verbum, de quo prius, sit Ipsum Divinum Bonum, et quod sit Divinum Verum, et quod auferantur Laicis et Vulgo, ne prophanationes et adulterationes ibi ab Antesignanis factae appareant, et illi propterea recedant (739).

12. "Et decem Cornua (, quae vidisti,) decem Reges sunt, qui nondum regnum acceperunt," significat Verbum quoad potentiam ex Divinis veris apud illos qui in regno Galliae sunt, et non ita sub jugo Dominii Papalis sunt, apud quos tamen nondum Ecclesia ita separata a Religioso Catholico Romano facta est (740); "sed potestatem tanquam Reges unam horam accipiunt cum Bestia," significat quod Verbum apud illos valeat, et illi per Verbum sicut in Divinis veris ejus essent (741).

13. "Hi unam sententiam habent, et potentiam et potestatem suam Bestiae tradent," significat quod illi unanimiter agnoscant quod regimen et dominium super Ecclesiam unice fit per Verbum (742).

14. "Hi cum Agne pugnabunt, sed Agnus vincet eos, quia Dominus dominorum est et Rex regum." significat pugnam Domini cum illis de agnitione Divini Humani Ipsius, quia Dominus in Illo est Deus Caeli et Terrae, et quoque Verbum (743); "et qui cum Ipso vocati, electi et fideles," significat quod qui Dominum Solum adeunt et colunt, sint qui in Caelum veniunt, tam qui in Ecclesiae externis sunt, quam qui in ejus internis et intimis sunt (744).

15. "Et dicit mihi, Aquae quas vidisti, ubi Meretrix sedet, populi et turbae sunt, gentes et linguae," significat Quod sub Dominio Papali sint, sed in veris Verbi a Religioso illo diversimodo adulteratis et prophanatis, qui ex varia doctrina et disciplina, et ex varia religione et confessione ejus sunt (745).

16. "Et decem Cornua quae vidisti super Bestia, hi odio habebunt Meretricem," significat Verbum quoad potentiam ex Divinis Veris apud Protestantes, qui jugum Dominii Papalis a se prorsus rejecerunt (746); "et desolatam facient illam, et nudam," significat quod exuent se falsis et malis ejus (747); "et carnes ejus comedent, et illam comburent igne," significat quod mala et falsa, quae propria illius Religiosi sunt, ex odio damnabunt et apud se destruent, et ipsum Religiosum devovebunt et apud se delebunt (748).

17. "Quoniam Deus dedit in corda illorum facere sententiam ejus, et facere unam sententiam, et dare regnum suum Bestiae," significat judicium apud illos a Domino, quod Religiosum Catholico Romanum prorsus repudiarent et devoverent, et apud se delerent et exstirparent, ac judicium unanimum quod Verbum agnoscerent, et super illo Ecclesiam fundarent (749), "donec consummentur 3 verba Dei," significat usque dum impleta sunt omnia quae de illis praedicta sunt (750).18. "Et Mulier, quam vidisti, est urbs magna habens regnum super reges terrae," significat quod Religiosum Catholico Romanum quoad Doctrinam regnet in Christiano Orbe, et ad aliquam partem etiam adhuc apud Reformatos, tametsi non sub Dominio Papali sunt (751).

EXPLICATIO.

Actum est in antecedentibus, a capite 7 ad Caput 16 inclusive, de Reformatis; agitur nunc in hoc capite et in sequente de Pontificiis, inter quos illi qui sibi potestatem aperiendi et claudendi Caelum vindicaverunt, intelliguntur per "Babyloniam." Hic itaque primum dicetur quid in specie per "Babyloniam" intelligitur. Per "Babyloniam" seu "Babelem" intelligitur Amor dominandi super sancta Ecclesiae ex amore sui; et quia ille amor scandit quousque laxatur ei frenum, et sancta Ecclesiae etiam sunt sancta Caeli, ideo per "Babyloniam" seu "Babelem' etiam significatur Dominium super Caelum. Et quia illi amor sic agit Diabolum, qui similia affectat, ille non potest aliter quam prophanare sancta, adulterando bona et vera Verbi; ideo per "Babyloniam" seu "Babelem" etiam significatur Prophanatio sancti, ac Adulteratio boni et veri Verbi. Haec sunt quae significantur per "Babyloniam" hic in Apocalypsi, et per "Babelem" in Verbo Prophetico et Historico, in his locis:

De Babele: "Ecce dies Jehovae venit crudelis: stellae caelorum et sidera illorum non lucent luce sua; obtenebratus est Sol in ortu suo, et Luna non splendere facit lumen suum. Cessare faciam elationem superborum, et fastum violentorum humiliabo. Babel, ornamentum regnorum, erit sicut eversio Dei Sodoma et Gomorrha cubabunt ibi tziim, 4 implebuntur domus eorum ochim, et habitabunt ibi filiae noctuae, et satyri saltabunt ibi, respondebunt ijim in palatiis ejus, et dracones in palatiis deliciarum ejus," (Esaias 13:1, 9-11, 19, 21-22; 5 praeter plura alia in toto illo capite).

"Enunties hanc parabolam de Rege Babelis: Demissa est in Infernum magnificentia tua: cecidisti de Caelo Lucifer; tu dixisti in corde tuo, Caelos ascendam, super stellas Dei exaltabo thronum meum, ascendam super excelsa nubis, similis fiam Altissimo veruntamen in Infernum demissus es: surgam contra eos, 6 et exscindam Babeli nomen et residuum," (Esaias 14:4, 11-15, 22; 7 praeter plura in toto illo capite).

"Locutus est Jehovah contra Babelem: Pudefacta est Mater vestra valde, pudore suffusa est Genetrix vestra; ecce postremitas desertum, siccitas et solitudo. Disponite vos contra Babelem circum circa, jaculamini contra eam, nec parcite telis: quomodo facta est in desolationem Babel inter gentes: contra Jehovam insolenter egit, contra Sanctum Israelis: siccitas super aquas ejus ut exarescant, quia terra sculptilium illa, et de horrendis gloriatur; ideo habitabunt ibi tziim cum ijim, et habitabunt in ea noctuae, juxta eversionem Dei Sodomam et Gomorrham," (Jeremias 50:1, 12, 14, 23, 29, 31, 38-40; 8 praeter plura alia de "Babele" in toto illo capite)

"Calix auri Babel in manu Jehovae, inebrians universam terram de vino ejus biberunt gentes, ideo insaniunt: deserite eam, quia pertigit ad Caelos judicium ejus, et extulit se usque ad nubes: ecce Ego contra te, Mons perdens, perdens universum terram: devolvam te de petris, et dabo te in montem combustionis. Visitabo super Belem in Babele; extraham bolum ejus ex ore ejus, ut non amplius confluant ad eum gentes; etiam murus Babelis concidet. Ecce dies venientes, quibus visitabo super sculptilia Babelis, ut omnis terra ejus pudefiat. Si ascenderit Babel in Caelos, et si muniverit excelsum roboris sui, a Mecum venient vastatores. Imo inebriabo principes ejus, et sapientes ejus, et duces ejus, et antistites ejus, ut dormiant somnum saeculi, nec evigilent," (Jeremias 51:7, 9, 24, 44, 47, 53, 57; 9 praeter plura alia in toto illo capite de "Babele");

Descende et sede super pulvere, virgo filia Babelis, sede in terra; non thronus: sume molam et mole farinam; revela femur, transi flumina; reveletur nuditas tua, videatur opprobrium tuum. Dixisti, In aeternum ero domina non recordata es finis: confisa es in malitia tua: dixisti, Non videns me; sapientia tua et scientia tua seduxit te, dum dixisti in corde tuo, Ego, et non sicut ego praeterea: veniet subito devastatio. non scias: persta in incantationibus tuis,in multitudine praestigiarum tuarum, in quibus laborasti a juventute tua, forte poterunt prodesse, forte terribilis fies," (Esaias 47:1-3, 7, 10-12; praeter plura de "Babele" in illo capite).

Similia significantur per "Urbem" et "Turrim,"

Cujus caput in Caelo, quam venientes ex Oriente in valle Schinear aedificare aggressi sunt, quorum labia Jehovah e Caelo descendens confudit; unde nomen loci "Babel" (confusio) (Genesis 11:1-9).

Similia significantur per haec sequentia apud Danielem:

Per statuam visam Nebuchadnezari Regi Babelis, cujus pedes erant ex parte ferrum et ex parte argilla, quam Lapis excisus non per manum percussit et contrivit, et facta sunt omnia statuae sicut palea in areis, et Lapis factus est in Petram magnam, (2:31-47);

Per statuam magnam, quam Nebuchadnezar Rex Babelis fecit, et mandavit ut coram illa prociderent et adorarent et quod qui non facerent, projicerentur in fornacem ignis, (3:1-7, seq.);

Per arborem crescentem usque dum altitudo ejus pertingeret Caelum, et prospectus ejus ad finem terrae, quam Vigil et Sanctus e Caelo descendens jussit ut excideretur, amputeretur, discuteretur et dispergeretur; et quia Rex Babelis per illam repraesentabatur, factum est quod depelleretur ab homine, cum bestiis habitaret, herbam sicut bos comederet, (4);

Per quod Belshazar Rex Babelis cum magnatibus, uxoribus et pellicibus suis, biberet vinum ex vasis auri et argenti Templi Hierosolymitani, et laudaret deos auri, argenti, aeris, ferri et lapidis; propter quae scriptum est in pariete, et ipse Rex in eodem die occisus est, (Daniel 5);

Per edictum Darii Medi Regis Babelis, quod nemo intra triginta dies peteret aliquid a Deo nec ab homine, sed a Rege solo; si secus, conjiceretur in foveam leonum, (Daniel 6:8 ad fin);

Perque quatuor bestias ascendentes ex mari visas Danieli, quarum quarta terribilis, robusta, habens dentes ferri magnos comedit et contrivit, et reliquum pedibus conculcavit; et quod tunc judicium consederit, et libri aperti sunt, et occisa sit bestia, et data in combustionem ignis: et quod tunc visus sit cum nubibus Caelorum veniens sicut Filius Hominis, Cui datum est dominium et gloria et regnum, et omnes populi et gentes et linguae Ipsum colent; "dominium Ipsius dominium saeculi quod non transibit, et regnum Ipsius quod non peribit," (Daniel 7:1-14, seq.).

Footnotes:

1. consummentur pro "consummarentur" (Vide 750; tum quoque Apoc. Explic., ed. photolith.)"

2. sit pro "fit"

3. consummentur pro "consummarentur"

4. tziim pro "jiim"

5. 1, 9-11, 19, 21, 22 pro "1, 9, 10, 11, 14, 19, 21, 22"

6. eos pro "te"

7. 22 pro "21"

8. 1, 12, 14, 23, 29, 31, 38-40 pro "1, 13, 14, 23, 29, 31, 34, 39, 40"

9. 7, 9, 25, 44, 47, 53, 57 pro "1, 7, 9, 20, 44, 47, 53, 57"

  
/ 962