The Bible

 

Daniel 2

Study

   

1 In anno secundo regni Nabuchodonosor, vidit Nabuchodonosor somnium, et conterritus est spiritus ejus, et somnium ejus fugit ab eo.

2 Præcepit autem rex ut convocarentur arioli, et magi, et malefici, et Chaldæi, ut indicarent regi somnia sua. Qui cum venissent, steterunt coram rege.

3 Et dixit ad eos rex : Vidi somnium, et mente confusus ignoro quid viderim.

4 Responderuntque Chaldæi regi syriace : Rex, in sempiternum vive ! dic somnium servis tuis, et interpretationem ejus indicabimus.

5 Et respondens rex ait Chaldæis : Sermo recessit a me : nisi indicaveritis mihi somnium, et conjecturam ejus, peribitis vos, et domus vestræ publicabuntur.

6 Si autem somnium, et conjecturam ejus narraveritis, præmia, et dona, et honorem multum accipietis a me. Somnium igitur, et interpretationem ejus indicate mihi.

7 Responderunt secundo, atque dixerunt : Rex somnium dicat servis suis, et interpretationem illius indicabimus.

8 Respondit rex, et ait : Certe novi quod tempus redimitis, scientes quod recesserit a me sermo.

9 Si ergo somnium non indicaveritis mihi, una est de vobis sententia, quod interpretationem quoque fallacem, et deceptione plenam composueritis, ut loquamini mihi donec tempus pertranseat. Somnium itaque dicite mihi, ut sciam quod interpretationem quoque ejus veram loquamini.

10 Respondentes ergo Chaldæi coram rege, dixerunt : Non est homo super terram, qui sermonem tuum, rex, possit implere : sed neque regum quisquam magnus et potens verbum hujuscemodi sciscitatur ab omni ariolo, et mago, et Chaldæo.

11 Sermo enim, quem tu quæris, rex, gravis est : nec reperietur quisquam qui indicet illum in conspectu regis, exceptis diis, quorum non est cum hominibus conversatio.

12 Quo audito, rex, in furore et in ira magna, præcepit ut perirent omnes sapientes Babylonis.

13 Et egressa sententia, sapientes interficiebantur : quærebanturque Daniel et socii ejus, ut perirent.

14 Tunc Daniel requisivit de lege atque sententia ab Arioch principe militiæ regis, qui egressus fuerat ad interficiendos sapientes Babylonis.

15 Et interrogavit eum, qui a rege potestatem acceperat, quam ob causam tam crudelis sententia a facie regis esset egressa. Cum ergo rem indicasset Arioch Danieli,

16 Daniel ingressus rogavit regem ut tempus daret sibi ad solutionem indicandam regi.

17 Et ingressus est domum suam, Ananiæque et Misaëli et Azariæ, sociis suis, indicavit negotium,

18 ut quærerent misericordiam a facie Dei cæli super sacramento isto, et non perirent Daniel et socii ejus cum ceteris sapientibus Babylonis.

19 Tunc Danieli mysterium per visionem nocte revelatum est : et benedixit Daniel Deum cæli,

20 et locutus ait : Sit nomen Domini benedictum a sæculo et usque in sæculum : quia sapientia et fortitudo ejus sunt.

21 Et ipse mutat tempora, et ætates : transfert regna, atque constituit : dat sapientiam sapientibus, et scientiam intelligentibus disciplinam.

22 Ipse revelat profunda et abscondita, et novit in tenebris constituta : et lux cum eo est.

23 Tibi, Deus patrum nostrorum, confiteor, teque laudo, quia sapientiam et fortitudinem dedisti mihi, et nunc ostendisti mihi quæ rogavimus te, quia sermonem regis aperuisti nobis.

24 Post hæc Daniel ingressus ad Arioch, quem constituerat rex ut perderet sapientes Babylonis, sic ei locutus est : Sapientes Babylonis ne perdas : introduc me in conspectu regis, et solutionem regi narrabo.

25 Tunc Arioch festinus introduxit Danielem ad regem, et dixit ei : Inveni hominem de filiis transmigrationis Juda, qui solutionem regi annuntiet.

26 Respondit rex, et dixit Danieli, cujus nomen erat Baltassar : Putasne vere potes mihi indicare somnium, quod vidi, et interpretationem ejus ?

27 Et respondens Daniel coram rege, ait : Mysterium, quod rex interrogat, sapientes, magi, arioli, et aruspices nequeunt indicare regi :

28 sed est Deus in cælo revelans mysteria, qui indicavit tibi, rex Nabuchodonosor, quæ ventura sunt in novissimis temporibus. Somnium tuum, et visiones capitis tui in cubili tuo hujuscemodi sunt.

29 Tu, rex, cogitare cœpisti in strato tuo, quid esset futurum post hæc : et qui revelat mysteria, ostendit tibi quæ ventura sunt.

30 Mihi quoque non in sapientia, quæ est in me plus quam in cunctis viventibus, sacramentum hoc revelatum est : sed ut interpretatio regi manifesta fieret, et cogitationes mentis tuæ scires.

31 Tu, rex, videbas, et ecce quasi statua una grandis : statua illa magna, et statura sublimis stabat contra te, et intuitus ejus erat terribilis.

32 Hujus statuæ caput ex auro optimo erat, pectus autem et brachia de argento, porro venter et femora ex ære,

33 tibiæ autem ferreæ : pedum quædam pars erat ferrea, quædam autem fictilis.

34 Videbas ita, donec abscissus est lapis de monte sine manibus : et percussit statuam in pedibus ejus ferreis et fictilibus, et comminuit eos.

35 Tunc contrita sunt pariter ferrum, testa, æs, argentum, et aurum, et redacta quasi in favillam æstivæ areæ, quæ rapta sunt vento, nullusque locus inventus est eis : lapis autem, qui percusserat statuam, factus est mons magnus, et implevit universam terram.

36 hoc est somnium. Interpretationem quoque ejus dicemus coram te, rex.

37 Tu rex regum es : et Deus cæli regnum, et fortitudinem, et imperium, et gloriam dedit tibi :

38 et omnia, in quibus habitant filii hominum, et bestiæ agri : volucres quoque cæli dedit in manu tua, et sub ditione tua universa constituit : tu es ergo caput aureum.

39 Et post te consurget regnum aliud minus te argenteum : et regnum tertium aliud æreum, quod imperabit universæ terræ.

40 Et regnum quartum erit velut ferrum : quomodo ferrum comminuit, et domat omnia, sic comminuet, et conteret omnia hæc.

41 Porro quia vidisti pedum, et digitorum partem testæ figuli, et partem ferream, regnum divisum erit : quod tamen de plantario ferri orietur, secundum quod vidisti ferrum mistum testæ ex luto.

42 Et digitos pedum ex parte ferreos, et ex parte fictiles : ex parte regnum erit solidum, et ex parte contritum.

43 Quod autem vidisti ferrum mistum testæ ex luto, commiscebuntur quidem humano semine, sed non adhærebunt sibi, sicut ferrum misceri non potest testæ.

44 In diebus autem regnorum illorum suscitabit Deus cæli regnum, quod in æternum non dissipabitur, et regnum ejus alteri populo non tradetur : comminuet autem, et consumet universa regna hæc, et ipsum stabit in æternum.

45 Secundum quod vidisti, quod de monte abscissus est lapis sine manibus, et comminuit testam, et ferrum, et æs, et argentum, et aurum, Deus magnus ostendit regi quæ ventura sunt postea : et verum est somnium, et fidelis interpretatio ejus.

46 Tunc rex Nabuchodonosor cecidit in faciem suam, et Danielem adoravit, et hostias, et incensum præcepit ut sacrificarent ei.

47 Loquens ergo rex, ait Danieli : Vere Deus vester Deus deorum est, et Dominus regum, et revelans mysteria : quoniam tu potuisti aperire hoc sacramentum.

48 Tunc rex Danielem in sublime extulit, et munera multa et magna dedit ei : et constituit eum principem super omnes provincias Babylonis, et præfectum magistratuum super cunctos sapientes Babylonis.

49 Daniel autem postulavit a rege, et constituit super opera provinciæ Babylonis Sidrach, Misach, et Abdenago : ipse autem Daniel erat in foribus regis.

   

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #1298

Study this Passage

  
/ 10837  
  

1298. Quod ‘fuit iis later pro lapide’ significet quod falsum iis esset pro vero, constat a significatione ‘lateris’, de qua mox supra, quod sit falsum; tum ex significatione ‘lapidis’ quod sit in lato sensu verum, de quo prius n. 643. Quod ‘lapides’ significaverint verum, causa fuit quod termini antiquissimorum designarentur per lapides et quod erigerent lapides in testes quod ita, seu quod verum, ut constat ex lapide quem posuit Jacobus in statuam, Gen. 28:22; 35:14, et ex statua lapidum inter Labanem et Jacobum, Gen. 31:46, 47, 52, et ex altari quod exstruxerunt filii Reubenis, Gadis et Menassis juxta Jordanem in testem, Jos. 22:10, 28, 34. Inde in Verbo per ‘lapides’ significantur vera, usque adeo ut non solum per lapides altaris, sed etiam per lapides pretiosos super humeris ephodi Aharonis et super pectorali judicii, significata sint sancta vera quae sunt amoris:

[2] quod altare attinet, cum cultus inceptus sacrificiorum super altaribus, tunc ‘altare’ significabat cultum repraesentativum Domini in communi; ipsi autem ‘lapides’ sancta vera illius cultus;

Quare mandatum ut exstrueretur altare ex lapidibus integris, non caesis, et prohibitum ne ferrum moveretur super illis, Deut. 27:5-7; Jos. 8:31;

ex causa quod ‘lapides caesi et super quos ferrum motum’ significarent artificialia, et sic fictitia cultus, hoc est, quae ex proprio, seu ex figmento cogitationis et cordis hominis, quod erat profanare cultum, ut manifeste dicitur Exod. 20:25. Ex eadem causa nec fuit ferrum motum super lapides templi, 1 Reg. 6:7.

[3] Quod lapides pretiosi super humeris ephodi Aharonis et in pectorali judicii similiter significaverint sancta vera, prius n. 114 ostensum est; quod etiam constat apud Esaiam,

Ecce Ego accubare faciam in carbunculo, lapides tuos, et fundabo in sapphiris, et ponam pyropum soles tuos (fenestras), et portas tuas in lapides gemmae, et omnem finem tuum in lapides desiderii; et omnes filii tui docti Jehovae, et multa pax filiorum tuorum, 1 54:11, 12, 13; lapides hic nominati pro sanctis veris, quare dicitur, quod ‘omnes filii tui docti Jehovae’: inde quoque apud Johannem dicitur, Quod fundamenta muri urbis sanctae Hierosolymae essent omni lapide pretioso exornata, quae nominantur, Apoc. 21:19, 20;

‘sancta Hierosolyma’ pro regno Domini in caelis et in terris, cujus ‘fundamenta’ sunt sancta vera. Similiter per tabulas lapidum quibus inscripta fuerunt praecepta Legis seu decem verba, significata sunt sancta vera, quare ex lapide fuerunt, seu fundus illorum fuit lapis, de quibus, Exod. 24:12; 31:18; 34:1; Deut. 5:19 [KJV 5:22]; 10:1, ipsa enim praecepta non sunt nisi vera fidei.

[4] Quia nunc per ‘lapides’ antiquitus significata sunt vera, et dein cum cultus inceptus super statuis, altaribus et in templo, per ‘statuas, altaria, et templum’ significata sunt sancta vera, ideo Dominus quoque dictus ‘Lapis’;

apud Mosen,

Fortis Jacobi, inde Pastor, Lapis Israelis, Gen. 49:24:

apud Esaiam,

Dixit Dominus Jehovih, Ego fundans in Zione Lapidem, Lapidem probationis anguli, pretii, fundamenti fundati, 28:16:

apud Davidem,

Lapis quem reprobarunt architecti, factus est in caput angeli, Ps. 118:22:

similiter apud Danielem,

Per lapidem e petra excisum, qui contrivit statuam Nebuchadnezzaris, 2:34, 35, 45.

[5] Quod ‘lapides’ significent vera, etiam constat apud Esaiam,

Per hoc expiabitur iniquitas Jacobi, et hic erit omnis fructus, removere peccatum suum; cum Posuerit opes lapides altaris sicut lapides calcis dispersos, 27:9;

‘lapides altaris’ pro veris in cultu quae dissipata:

apud eundem,

Complanate viam populi, sternite, sternite semitam, elapidate [e] lapide, 62:10;

‘via et lapis’ pro veris:

apud Jeremiam,

Ego contra te, mons perdens, ... devolvam te de petris et dabo te in montem combustionis; et non sument de te lapidem angulo, aut lapidem fundamentis, 51:25, 26;

ubi de Babele; ‘mons combustionis’ est amor sui; quod ‘non lapis inde’ est quod non verum.

Footnotes:

1. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #8988

Study this Passage

  
/ 10837  
  

8988. ‘Et adducet illum dominus [ejus] ad Deum’: quod significet statum in quem tunc intrat secundum ordinem Divinum, constat ex significatione ‘adducere ad Deum’ cum agitur de illis qui in veris sunt et non possunt in bono esse, quod sit facere ut 1 intrent in statum secundum ordinem Divinum, per ‘adducere’ enim significatur intrare, et per ‘Deum’ ordo Divinus, de quo sequitur; quod haec significentur, patet a sequentibus in hoc versu, nam ibi describitur status eorum qui in veris sunt et non in correspondente bono, quod nempe sit status perpetuae oboedientiae; qui enim in hoc statu sunt in servitute sunt respective ad illos qui in bono sunt correspondente veris; hi enim, quia ex bono, ex affectione agunt, et qui ex affectione, ii ex voluntate agunt, ita a semet, 2 nam quicquid est voluntatis apud hominem, id est ejus proprium, 3 quippe esse vitae hominis est ejus voluntas; at qui solum ex oboedientia agunt, ii non ex voluntate sua agunt sed ex voluntate domini sui, ita non a semet sed ab alio, idcirco in servitute sunt respective; ex veris agere et non ex bono est solum ex intellectuali, nam vera se referunt ad intellectuale et bona ad voluntarium, et ex intellectuali agere et non ex voluntario est ex 4 eo quod stat foris et servit, intellectus enim datus est homini ut recipiat vera ac introducat in voluntatem, ut fiant bona, nam vera cum fiunt voluntatis audiunt bona.

[2] At servire Domino faciendo secundum praecepta Ipsius, et sic oboediendo, non est servus esse sed 5 est liber esse, nam ipsissimum liberum hominis consistit in duci a Domino, n. 892, 905, 2870, 2872; inspirat enim Dominus 6 in ipsam voluntatem hominis bonum, ex quo agere, tametsi est ex Domino, usque appercipitur sicut a semet, ita ex libero; hoc liberum est omnibus qui in Domino sunt, et est conjunctum cum felicitate ineffabili.

[3] Quod ‘Deus’ hic sit ordo Divinus, est quia in Verbo ‘Deus’ dicitur ubi agitur de vero, et ‘Jehovah’ ubi de bono, n. 2769, 2807, 2822, 3921 fin. , 4402, 7010, 7268, 8867; quapropter Divinum Verum procedens a 7 Divino Bono Domini' est in supremo sensu ‘Deus’, ac Divinum 8 Ipsius Bonum, a quo Divinum Verum procedit, est ‘Jehovah’; causa est quia Divinum Bonum est ipsum Esse, et Divinum Verum est Existere inde, nam quod procedit, hoc existit inde; similiter se habet cum 9 bono et vero in caelo, seu apud angelos, et similiter in Ecclesia apud 10 homines; bonum ibi est ipsum esse, et verum est existere inde, seu quod idem, amor in Dominum et 11 amor erga proximum est ipsum esse caeli et Ecclesiae, at fides est existere inde; 12 ex his liquet unde est quod ‘Deus’ 13 etiam sit Divinus ordo, est 14 enim Divinum Verum procedens a Domino 15 quod facit ordinem in caelo, adeo ut 16 Illud sit ipse ordo; quod Divinum Verum sit ordo, videatur n. 1728, 1919, 7995, 8700; quapropter cum homo aut angelus recipit Divinum Verum a Domino in bono, est apud 17 illum ordo qui est in caelis, proinde est 18 Domini, caelum seu regnum, in particulari, et in tantum in quantum ex veris in bono 19 est, et postmodum in quantum in veris ex bono; et quod arcanum est, ipsi angeli apparent in forma humana in 20 caelis prorsus secundum vera quae apud illos in bono, pulchritudine et splendore secundum quale boni ex veris; homines Ecclesiae similiter quoad animam in caelo; 21 ipsum Divinum Verum procedens a Domino inducit hoc, ut constare potest ex illis quae de caelo ut Maximo Homine, et de ejus correspondentia cum singulis in homine, ad finem plurium capitum ostensa sunt;

[4] hoc arcanum est quod intelligitur per haec verba apud Johannem in Apocalypsi,

Mensus est murum sanctae Hierosolymae centum quadraginta quattuor cubitorum, quae est mensura hominis, hoc est, angeli, 21:17;

quis 22 umquam ea verba intellecturus est, qui non scit quid significat sancta Hierosolyma, quid murus ejus, quid mensura, quid numerus 144, et sic quid ‘homo, hoc est, angelus’? per ‘novam’ ac ‘sanctam Hierosolymam’ significatur Nova Domini Ecclesia, quae Christianae quae hodie est successura est, n. 23 2117, per ‘murum’ significantur vera fidei quae illam Ecclesiam defendent, n. 6419, per ‘metiri’ 24 et ‘mensuram’ significatur status quoad verum, n. 3104, per numerum 144 significatur simile quod per 12, nam 144 est numerus compositus ex 12 multiplicatis in 12; quod per illos numeros significentur omnia vera in complexu, videatur n. 7973; inde 25 liquet quid per ‘mensuram hominis, hoc est, angeli’ significatur, quod nempe ipsum verum procedens a Domino in sua forma 26 quae est homo angelus in caelo, ut supra dictum 27 ; inde 28 patet arcanum quod ea verba involvunt, quod 29 scilicet per ea describantur vera illius Ecclesiae quae successura est Christianae quae hodie est 30 ;

[5] quod sint vera ex bono, describitur in versu proxime sequente ibi, his verbis, Erat structura muri ejus jaspis, at urbs aurum purum similis vitro puro, vers. 18; per ‘jaspidem’ significatur verum quale illius Ecclesiae futurum est, nam per ‘lapides’ in genere significantur vera, n. 1298, 3720, 6426, et per ‘lapides pretiosos’ vera quae a Domino, n. 643; per ‘aurum’ significatur bonum amoris et sapientiae, n. 113, 1551, 1552, 5658. Quis usquam divinaturus est quod talia involvantur illis verbis? et quis non ex his videre potest quod innumerabilia arcana lateant in Verbo, quae nusquam alicui apparent nisi per sensum internum, et quod per eum, ut per clavem, aperiantur vera Divina qualia sunt in caelo, proinde caelum et Ipse Dominus 31 Qui est omne in omnibus Verbi in sensu ejus intimo?

Footnotes:

1. intret

2. nam quicquid altered to quicquid enim

3. nam

4. alio ex quo recipit, et cui obedit, (in the margin) intellectus enim hominis servit voluntatem6. .

5. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

6. ipsi voluntati

7. Domino

8. Bonum Domini Ipsius

9. vero et bono

10. hominem

11. charitatis

12. ex eo est, quod angeli in Verbo dicuntur dii, nam angeli in coelo sunt receptiones veri procedentis a Domino, ita vera in forma humana, quod angeli dicanturdii veris, quae recipiunt, videatur Arcana Coelestia 4295, 4402, 7268, 7873, 8301:

13. quoque

14. quia

15. faciat

16. sit Ipse

17. illos

18. coelum, seu regnum Domini

19. sunt

20. coelo

21. The Manuscript inserts enim.

22. usquam

23. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

24. The Manuscript has ac.

25. The Manuscript deletes patet and inserts constat.

26. sit homo angelus

27. The Manuscript inserts est.

28. The Manuscript deletes patet, inserts and deletes constat, and inserts patet.

29. nempe sint

30. The Manuscript inserts, quae describuntur.

31. The Manuscript inserts ibi.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.