The Bible

 

Daniel 2

Study

   

1 In anno secundo regni Nabuchodonosor, vidit Nabuchodonosor somnium, et conterritus est spiritus ejus, et somnium ejus fugit ab eo.

2 Præcepit autem rex ut convocarentur arioli, et magi, et malefici, et Chaldæi, ut indicarent regi somnia sua. Qui cum venissent, steterunt coram rege.

3 Et dixit ad eos rex : Vidi somnium, et mente confusus ignoro quid viderim.

4 Responderuntque Chaldæi regi syriace : Rex, in sempiternum vive ! dic somnium servis tuis, et interpretationem ejus indicabimus.

5 Et respondens rex ait Chaldæis : Sermo recessit a me : nisi indicaveritis mihi somnium, et conjecturam ejus, peribitis vos, et domus vestræ publicabuntur.

6 Si autem somnium, et conjecturam ejus narraveritis, præmia, et dona, et honorem multum accipietis a me. Somnium igitur, et interpretationem ejus indicate mihi.

7 Responderunt secundo, atque dixerunt : Rex somnium dicat servis suis, et interpretationem illius indicabimus.

8 Respondit rex, et ait : Certe novi quod tempus redimitis, scientes quod recesserit a me sermo.

9 Si ergo somnium non indicaveritis mihi, una est de vobis sententia, quod interpretationem quoque fallacem, et deceptione plenam composueritis, ut loquamini mihi donec tempus pertranseat. Somnium itaque dicite mihi, ut sciam quod interpretationem quoque ejus veram loquamini.

10 Respondentes ergo Chaldæi coram rege, dixerunt : Non est homo super terram, qui sermonem tuum, rex, possit implere : sed neque regum quisquam magnus et potens verbum hujuscemodi sciscitatur ab omni ariolo, et mago, et Chaldæo.

11 Sermo enim, quem tu quæris, rex, gravis est : nec reperietur quisquam qui indicet illum in conspectu regis, exceptis diis, quorum non est cum hominibus conversatio.

12 Quo audito, rex, in furore et in ira magna, præcepit ut perirent omnes sapientes Babylonis.

13 Et egressa sententia, sapientes interficiebantur : quærebanturque Daniel et socii ejus, ut perirent.

14 Tunc Daniel requisivit de lege atque sententia ab Arioch principe militiæ regis, qui egressus fuerat ad interficiendos sapientes Babylonis.

15 Et interrogavit eum, qui a rege potestatem acceperat, quam ob causam tam crudelis sententia a facie regis esset egressa. Cum ergo rem indicasset Arioch Danieli,

16 Daniel ingressus rogavit regem ut tempus daret sibi ad solutionem indicandam regi.

17 Et ingressus est domum suam, Ananiæque et Misaëli et Azariæ, sociis suis, indicavit negotium,

18 ut quærerent misericordiam a facie Dei cæli super sacramento isto, et non perirent Daniel et socii ejus cum ceteris sapientibus Babylonis.

19 Tunc Danieli mysterium per visionem nocte revelatum est : et benedixit Daniel Deum cæli,

20 et locutus ait : Sit nomen Domini benedictum a sæculo et usque in sæculum : quia sapientia et fortitudo ejus sunt.

21 Et ipse mutat tempora, et ætates : transfert regna, atque constituit : dat sapientiam sapientibus, et scientiam intelligentibus disciplinam.

22 Ipse revelat profunda et abscondita, et novit in tenebris constituta : et lux cum eo est.

23 Tibi, Deus patrum nostrorum, confiteor, teque laudo, quia sapientiam et fortitudinem dedisti mihi, et nunc ostendisti mihi quæ rogavimus te, quia sermonem regis aperuisti nobis.

24 Post hæc Daniel ingressus ad Arioch, quem constituerat rex ut perderet sapientes Babylonis, sic ei locutus est : Sapientes Babylonis ne perdas : introduc me in conspectu regis, et solutionem regi narrabo.

25 Tunc Arioch festinus introduxit Danielem ad regem, et dixit ei : Inveni hominem de filiis transmigrationis Juda, qui solutionem regi annuntiet.

26 Respondit rex, et dixit Danieli, cujus nomen erat Baltassar : Putasne vere potes mihi indicare somnium, quod vidi, et interpretationem ejus ?

27 Et respondens Daniel coram rege, ait : Mysterium, quod rex interrogat, sapientes, magi, arioli, et aruspices nequeunt indicare regi :

28 sed est Deus in cælo revelans mysteria, qui indicavit tibi, rex Nabuchodonosor, quæ ventura sunt in novissimis temporibus. Somnium tuum, et visiones capitis tui in cubili tuo hujuscemodi sunt.

29 Tu, rex, cogitare cœpisti in strato tuo, quid esset futurum post hæc : et qui revelat mysteria, ostendit tibi quæ ventura sunt.

30 Mihi quoque non in sapientia, quæ est in me plus quam in cunctis viventibus, sacramentum hoc revelatum est : sed ut interpretatio regi manifesta fieret, et cogitationes mentis tuæ scires.

31 Tu, rex, videbas, et ecce quasi statua una grandis : statua illa magna, et statura sublimis stabat contra te, et intuitus ejus erat terribilis.

32 Hujus statuæ caput ex auro optimo erat, pectus autem et brachia de argento, porro venter et femora ex ære,

33 tibiæ autem ferreæ : pedum quædam pars erat ferrea, quædam autem fictilis.

34 Videbas ita, donec abscissus est lapis de monte sine manibus : et percussit statuam in pedibus ejus ferreis et fictilibus, et comminuit eos.

35 Tunc contrita sunt pariter ferrum, testa, æs, argentum, et aurum, et redacta quasi in favillam æstivæ areæ, quæ rapta sunt vento, nullusque locus inventus est eis : lapis autem, qui percusserat statuam, factus est mons magnus, et implevit universam terram.

36 hoc est somnium. Interpretationem quoque ejus dicemus coram te, rex.

37 Tu rex regum es : et Deus cæli regnum, et fortitudinem, et imperium, et gloriam dedit tibi :

38 et omnia, in quibus habitant filii hominum, et bestiæ agri : volucres quoque cæli dedit in manu tua, et sub ditione tua universa constituit : tu es ergo caput aureum.

39 Et post te consurget regnum aliud minus te argenteum : et regnum tertium aliud æreum, quod imperabit universæ terræ.

40 Et regnum quartum erit velut ferrum : quomodo ferrum comminuit, et domat omnia, sic comminuet, et conteret omnia hæc.

41 Porro quia vidisti pedum, et digitorum partem testæ figuli, et partem ferream, regnum divisum erit : quod tamen de plantario ferri orietur, secundum quod vidisti ferrum mistum testæ ex luto.

42 Et digitos pedum ex parte ferreos, et ex parte fictiles : ex parte regnum erit solidum, et ex parte contritum.

43 Quod autem vidisti ferrum mistum testæ ex luto, commiscebuntur quidem humano semine, sed non adhærebunt sibi, sicut ferrum misceri non potest testæ.

44 In diebus autem regnorum illorum suscitabit Deus cæli regnum, quod in æternum non dissipabitur, et regnum ejus alteri populo non tradetur : comminuet autem, et consumet universa regna hæc, et ipsum stabit in æternum.

45 Secundum quod vidisti, quod de monte abscissus est lapis sine manibus, et comminuit testam, et ferrum, et æs, et argentum, et aurum, Deus magnus ostendit regi quæ ventura sunt postea : et verum est somnium, et fidelis interpretatio ejus.

46 Tunc rex Nabuchodonosor cecidit in faciem suam, et Danielem adoravit, et hostias, et incensum præcepit ut sacrificarent ei.

47 Loquens ergo rex, ait Danieli : Vere Deus vester Deus deorum est, et Dominus regum, et revelans mysteria : quoniam tu potuisti aperire hoc sacramentum.

48 Tunc rex Danielem in sublime extulit, et munera multa et magna dedit ei : et constituit eum principem super omnes provincias Babylonis, et præfectum magistratuum super cunctos sapientes Babylonis.

49 Daniel autem postulavit a rege, et constituit super opera provinciæ Babylonis Sidrach, Misach, et Abdenago : ipse autem Daniel erat in foribus regis.

   

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #1298

Study this Passage

  
/ 10837  
  

1298. Quod ‘fuit iis later pro lapide’ significet quod falsum iis esset pro vero, constat a significatione ‘lateris’, de qua mox supra, quod sit falsum; tum ex significatione ‘lapidis’ quod sit in lato sensu verum, de quo prius n. 643. Quod ‘lapides’ significaverint verum, causa fuit quod termini antiquissimorum designarentur per lapides et quod erigerent lapides in testes quod ita, seu quod verum, ut constat ex lapide quem posuit Jacobus in statuam, Gen. 28:22; 35:14, et ex statua lapidum inter Labanem et Jacobum, Gen. 31:46, 47, 52, et ex altari quod exstruxerunt filii Reubenis, Gadis et Menassis juxta Jordanem in testem, Jos. 22:10, 28, 34. Inde in Verbo per ‘lapides’ significantur vera, usque adeo ut non solum per lapides altaris, sed etiam per lapides pretiosos super humeris ephodi Aharonis et super pectorali judicii, significata sint sancta vera quae sunt amoris:

[2] quod altare attinet, cum cultus inceptus sacrificiorum super altaribus, tunc ‘altare’ significabat cultum repraesentativum Domini in communi; ipsi autem ‘lapides’ sancta vera illius cultus;

Quare mandatum ut exstrueretur altare ex lapidibus integris, non caesis, et prohibitum ne ferrum moveretur super illis, Deut. 27:5-7; Jos. 8:31;

ex causa quod ‘lapides caesi et super quos ferrum motum’ significarent artificialia, et sic fictitia cultus, hoc est, quae ex proprio, seu ex figmento cogitationis et cordis hominis, quod erat profanare cultum, ut manifeste dicitur Exod. 20:25. Ex eadem causa nec fuit ferrum motum super lapides templi, 1 Reg. 6:7.

[3] Quod lapides pretiosi super humeris ephodi Aharonis et in pectorali judicii similiter significaverint sancta vera, prius n. 114 ostensum est; quod etiam constat apud Esaiam,

Ecce Ego accubare faciam in carbunculo, lapides tuos, et fundabo in sapphiris, et ponam pyropum soles tuos (fenestras), et portas tuas in lapides gemmae, et omnem finem tuum in lapides desiderii; et omnes filii tui docti Jehovae, et multa pax filiorum tuorum, 1 54:11, 12, 13; lapides hic nominati pro sanctis veris, quare dicitur, quod ‘omnes filii tui docti Jehovae’: inde quoque apud Johannem dicitur, Quod fundamenta muri urbis sanctae Hierosolymae essent omni lapide pretioso exornata, quae nominantur, Apoc. 21:19, 20;

‘sancta Hierosolyma’ pro regno Domini in caelis et in terris, cujus ‘fundamenta’ sunt sancta vera. Similiter per tabulas lapidum quibus inscripta fuerunt praecepta Legis seu decem verba, significata sunt sancta vera, quare ex lapide fuerunt, seu fundus illorum fuit lapis, de quibus, Exod. 24:12; 31:18; 34:1; Deut. 5:19 [KJV 5:22]; 10:1, ipsa enim praecepta non sunt nisi vera fidei.

[4] Quia nunc per ‘lapides’ antiquitus significata sunt vera, et dein cum cultus inceptus super statuis, altaribus et in templo, per ‘statuas, altaria, et templum’ significata sunt sancta vera, ideo Dominus quoque dictus ‘Lapis’;

apud Mosen,

Fortis Jacobi, inde Pastor, Lapis Israelis, Gen. 49:24:

apud Esaiam,

Dixit Dominus Jehovih, Ego fundans in Zione Lapidem, Lapidem probationis anguli, pretii, fundamenti fundati, 28:16:

apud Davidem,

Lapis quem reprobarunt architecti, factus est in caput angeli, Ps. 118:22:

similiter apud Danielem,

Per lapidem e petra excisum, qui contrivit statuam Nebuchadnezzaris, 2:34, 35, 45.

[5] Quod ‘lapides’ significent vera, etiam constat apud Esaiam,

Per hoc expiabitur iniquitas Jacobi, et hic erit omnis fructus, removere peccatum suum; cum Posuerit opes lapides altaris sicut lapides calcis dispersos, 27:9;

‘lapides altaris’ pro veris in cultu quae dissipata:

apud eundem,

Complanate viam populi, sternite, sternite semitam, elapidate [e] lapide, 62:10;

‘via et lapis’ pro veris:

apud Jeremiam,

Ego contra te, mons perdens, ... devolvam te de petris et dabo te in montem combustionis; et non sument de te lapidem angulo, aut lapidem fundamentis, 51:25, 26;

ubi de Babele; ‘mons combustionis’ est amor sui; quod ‘non lapis inde’ est quod non verum.

Footnotes:

1. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

From Swedenborg's Works

 

Apocalypsis Explicata #411

Study this Passage

  
/ 1232  
  

411. (Vers. 16.) "Et dicebant montibus et patris, Cadite super nos. "Quod significet obtectionem a malis et a falsis inde, constat ex significatione "montium", quod sint mala ex amoribus sui et mundi scaturientia (de qua supra, n. 405(g-i)) et ex significatione "petrarum", quod sint falsa ex malo (de qua infra); et ex significatione "cadere super nos", quod sit ab illis obtegi. Etiam haec illustranda sunt ex talibus quae in mundo spirituali existunt quando ultimum judicium est, nam haec dicta Sunt de ultimo judicio, ut patet ex Sequente versu, ubi dicitur, "Quia venit dies magnus irae Ejus, et quis potest stare?" per quem diem intelligitur tempus et status ultimi judicii. Status impiorum tunc est talis ut dejiciant se e montibus et petris, super quibus habitationes suas fecerunt, in inferna profunde secundum atrocitatem malorum et falsorum apud illos; et hoc faciunt ipsi quia non sustinent Divinum Bonum ac Divinum Verum. Aperiuntur tunc caeli superiores, e quibus influit lux caeli, quae est Divinum Verum unitum Divino Bono: ex hac luce constringuntur simulata bona et vera quae apud illos; quibus constrictis aperiuntur mala et falsa eorum; et quia haec et illa non sustinere possunt lucem caeli, anguntur enim et cruciantur ex illa, ideo conjiciunt se a montibus et petris in inferna profunde secundum quale mali et falsi sui, quidam in hiatus et speluncas, quidam in foramina et petras, quae tunc stant coram illis aperta; et postquam illuc se conjecerunt, clauduntur aperturae. Hoc modo fit ejectio malorum spirituum ex montibus et collibus, quos occupaverunt (videatur supra, n. 391(a), 392(a), 394 1 ). Quando in speluncis et in petris sunt, tunc cessant angores et cruciatus quos ab influxu lucis caeli sustinuerunt, nam quies illis est in suis malis et inde falsis, quia haec illis jucunda fuerunt; jucunda enim vitae unumquemvis manent post mortem; jucunda vitae sunt jucunda amorum illorum, nam omne jucundum vitae est amoris:

[2] inde constare potest quid significatur per quod "dicant montibus et petris ut cadant super illos "; similiter quid significatur apud Hoscheam,

"Dicent montibus, Operite nos; et collibus, Cadite super nos" (Hoscheam 10:8);

et apud Lucam,

"Tunc incipient dicere montibus, Cadite super nos; et collibus, Occultate nos" (Lucam23:30):

ibi etiam agitur de ultimo judicio. Lux caeli, quae est Divinum Verum unitum Divino Bono, a cujus influxu et praesentia anguntur et cruciantur mali qui se dejiciunt, intelligitur per verba mox sequentia in hoc versu, "Abscondite nos a facie Sedentis super throno et ab ira Agni": "ira Agni" dicitur, quia cruciantur; verum cruciatus eorum non est inde, sed ex malis amorum et ex falsis fidei eorum. Haec quia formarunt omnia interiora mentis eorum, nam cujusvis mens formatur ex amore suo et inde fide usque ut sit instar ejus in forma, et quia interiora mentis illorum qui in malis et inde falsis sunt versa sunt in partem contrariam seu in plagam oppositam bonis et veris Divinis, ideo cum Divinum Verum influit, et conatur retroagere interiora quae mentis eorum, et per id adducere illos in caelum, hoc enim Divinum Verum procedens a Domino ubique facit ubi influit, et illi non volunt recedere a suorum amorum jucundis, inde illis angores et cruciatus, qui cessant cum veniunt in inferna ubi similia jucunda seu similes amores regnant.

[3] Quoniam supra (n. 405) ostensum est quid "montes" et "colles" significant, ideo in nunc sequentibus ostendetur quid "petrae"; quod nempe significent verum ex bono spirituali ac verum et bonum fidei, at in opposito sensu falsum fidei.

Quod "petrae" significent illa, est quoque ex apparentiis in mundo spirituali; apparent enim ibi petrae et rupes, sicut apparent montes et colles, ut supra ostensum est; et super petris ibi habitant qui in veris ex bono spirituali sunt et qui in vero et bono fidei. Sed differunt montes et colles a petris et rupibus ibi in eo, quod montes et colles sint ex humo, petrae autem et rupes ex saxo; humus enim correspondet bono amoris et inde significat illud, saxum autem correspondet vero fidei et inde significat illud. Et quia pleraque in Verbo etiam oppositum sensum habent, ita etiam "petrae", et in eo sensu significant falsum fidei, et hoc quoque ex correspondentia; nam qui in falsis fidei sunt, habitant intra petras in cavernis ibi.

[4] Quod "petra" significet verum ex bono, ac verum fidei, et in supremo sensu Dominum quoad illa, constat ex sequentibus locis:

Apud Danielem,

" 2 Videns fuisti usque dum excisus est Lapis, qui non per manus, et percussit statuam super pedes ejus, qui ferrum et argilla...; et Lapis qui percussit statuam, factus est in Petram magnam, et implevit totam terram" (2:34, 35):

haec de statua Nebuchadnezari in somnio visa; quod per "Lapidem", qui "factus in Petram magnam", intelligatur Dominus, ex singulis ibi patet; sed quid praecedentia ibi significant, primum dicetur. Per "caput statuae", quod erat aurum, significatur Antiquissima Ecclesia, quae fuit ecclesia caelestis, seu ecclesia in qua regnabat bonum amoris in Dominum; hoc bonum in Verbo significatur per "aurum" et quoque per" per "pectus "et "brachia", quae erant argentum, significatur Antiqua Ecclesia, quae successit Antiquissimae, quae ecclesia fuit ecclesia spiritualis, seu ecclesia in qua regnabat bonum charitatis erga proximum ac verum ex bono; hoc verum et illud bonum significatur per "argentum" et quoque per "pectus" et "brachia": per "ventrem" et "femora", quae erant aes, significatur Ecclesia quae successit Ecclesiae Antiquae 3 spirituali, et vocari potest spiritualis naturalis; in illa regnabat bonum fidei ac verum ex illo bono; id bonum in Verbo significatur per "aes", et quoque per "ventrem" et "femora" per "crura" autem et "pedes", qui "ex parte erant ferrum ex parte argilla", significatur Ecclesia Israelitica et Judaica, quae erat ecclesia externa in qua non internum; cui ideo non verum et bonum, sed verum falsificatum quod in se est falsum, et bonum adulteratum quod in se est malum; quare de ea in illo capite dicitur,

"Quod vidisti ferrum mixtum cum argilla luti, commiscebunt se per semen hominis, sed non cohaerebunt unum cum altero, quemadmodum ferrum non commiscetur cum argilla" (vers. 43):

"ferrum" significat naturale verum, et "argilla luti" naturale bonum, similiter "pedes" et "crura"; sed ibi "argilla" significat bonum adulteratum, et "ferrum" verum quale est in externo sensu Verbi; "semen" enim "hominis" est Verbum ubi vera et bona, quorum adulterationes et falsificationes describuntur per" ferrum mixtum cum argilla, quae non cohaerent unum cum altero." (Quod quatuor ecclesiae fuerint, una post alteram, videatur in Doctrina Novae Hierosolymae, n. 247, 248.) Per "Lapidem" qui percussit statuam intelligitur Divinum Verum a Domino; quod ille "factus sit in Petram magnam, et impleverit totam terram", significat quod Dominus per Divinum Verum dominaturus sit super caelum et ecclesiam; "terra" ibi est ecclesia et quoque caelum: quare etiam dicitur quod regnum hoc "in aeternum stabit" (vers. 44); per "regnum" etiam significatur ecclesia et caelum, ibi enim est regnum Dei. Quod Divinum Verum per "Lapidem", et Dominus quoad Divinum Verum per "Petram" ibi intelligatur, constat ex significatione "Lapidis"in Verbo ubi de Domino (Ut Genesis 49:24; Psalmuss 118:22, 23; Esaias 28:16; Matthaeus 21:42, 44; Marcus 12:10, 11; Luca 20:17, 18). Sive dicas Dominum sive Divinum Verum, idem est, quoniam omne Divinum Verum est ab Ipso, et inde Ipse in illo: ex eo est quod etiam Dominus dicatur "Verbum", nam Verbum est Divinum Verum.

(Quod "lapis" in supremo sensu significet Dominum quoad Divinum Verum, et inde in sensu inferiori verum ex bono, videatur n. 643, 1298, 3720, 6426, 8600, 10376.)

[5] Quod "Petra" significet Dominum quoad Divinum Verum, constat

Ex petra in Chorebo, ex qua aquae populo Israelitico datae sunt (Exodus 17:5, 6);

et quod mandatum sit

Ut Moses et Aharon loquerentur ad Petram, et sic sanctificarent Jehovam in oculis filiorum Israelis; sed quod Moses baculo percusserit illam duabus vicibus; quare denuntiatum est Mosi et Aharoni, quod non deducerent populum in terram Canaanem (Numeri 20:8-13):

quod "Petra illa" significaverit Dominum, notum est in ecclesia; sed non notum est quod ideo significaverit, quia "petra" in Verbo significat Divinum Verum procedens a Domino; quare etiam mandatum est Mosi et Aharoni ut loquerentur ad illam, et sic sanctificarent Jehovam in oculis filiorum Israelis: per "aquas" etiam quae effluxerunt significatur Divinum Verum, et per "potare populum ex illis" significatur spiritualiter nutrire, quod fit instruendo et docendo.

(Quod "aquae" significent vera, videatur supra, n. 71; et quod "bibere" et "potari" significet instrui et doceri, in Arcanis Caelestibus, n. 3069, 3772, 4017, 4018, 8562, 9412.) Simile itaque significatur per "petram" apud Esaiam,

"Non sitient, in Vastitatibus ducet eos, aquas e petra effluere faciet illis, dum findit petram, ut effluant aquae" (48:21):

apud Davidem,

"Diffidit petras in deserto, et bibere fecit abyssos magnas, et eduxit fluenta e petra:... et recordati sunt quod Deus Petra eorum, et Deus excelsus Redemptor eorum" (Psalmuss 78:15, 16, 20, 35):

apud eundem,

"Aperuit petram ut effluerent aquae; iverunt in siccitatibus, fluvius" (Psalmuss 105:41):

apud eundem,

"A coram Domino parturis, terra, a coram Deo Jacobi, qui convertit petram in stagnum aquarum, silicem in fontem aquarum" (Ps. 114 [7,] 8):

quod "petra" in his locis significet Dominum quoad Divinum Verum, seu quod idem, Divinum Verum a Domino, patet a supradictis; tum etiam ex eo, quod in binis illis locis apud Davidem, agatur de redemptione et regeneratione hominum ecclesiae, quod fit per Divinum Verum a Domino; de redemptione per haec, "Recordati sunt quod, Deus Petra eorum et Deus excelsus Redemptor eorum; de regeneratione per haec, "A coram Domino parturis, terra"; per "parturire", cum dicitur de ecclesia, significatur reformari et regenerari.

[6] Apud Esaiam,

"Attendite ad Me sectantes justitiam, quaerentes Jehovam; respicite ad Petram ex qua excisi estis, et ad effossionem foveae ex qua effossi estis" (51:1):

per "Petram" intelligitur Dominus quoad Divinum Verum, et per "foveam" significatur Verbum, ut quoque alibi; "excidi ex Petra" et "effodi ex fovea", significat regenerari ex Divinis veris et Divinis bonis, ita per vera ex bono a Domino; nam "lapides qui exciduntur e Petra" significant vera ex Domino, et "humus qui effoditur ex fovea" significat bonum a Domino; quare dicitur "effossio foveae."

[7] Apud Mosen,

"Date magnitudinem Deo nostro; Petra, cujus perfectum est opus, et omnes Ejus viae judicium. ...Equitare fecit eum super excelsis terrae, et cibat proventu agrorum, sugere facit eum mel e rupe, et oleum ex saxo petrae. ...Petram quae genuit te oblivioni dedisti, et oblitus es Dei Formatoris tui:... nonne quia Petra eorum vendidit eos, et Jehovah occlusit eos? non enim sicut Petra nostra petra eorum, neque hostes nostri judices" (Deutr. 32 [3,] 4, 13, 18, 30, 31 4 ):

haec dicta sunt de Ecclesia Antiqua, quae fuit ecclesia quae in veris ex bono; quare describuntur vera ex bono per varia quae correspondent, ut per quod "equitare fecerit eum super excelsis terrae", "cibaverit proventu agrorum", "sugere fecerit mel e rupe et oleum e saxo petrae": intelligentia spiritualium istius ecclesiae significatur per quod "equitare eum fecerit super excelsis terrae"; "equitare" significat intelligere, "excelsa terrae" sunt spiritualia ecclesiae: nutritio spiritualis inde significatur per (quod) "cibavit eum proventu agrorum; "cibare" est nutrire, et "proventus agrorum" sunt omnia ecclesiae: quod eis bonum naturale et bonum spirituale per Divinum Verum a Domino, significatur per "quod sugere fecit eum mel e rupe, et oleum e saxo petrae"; "mel" est bonum naturale, "oleum" est bonum spirituale, "rupes" est Divinum Verum a Domino externum quod pro naturali homine, et "saxum petrae" est Divinum Verum a Domino internum quod pro spirituali homine: postea ibi agitur de Ecclesia Judaica, quae non in aliquo Divino Vero erat, de qua dicitur, "Petram, quae genuit te, oblivioni dedisti, et oblitus es Dei Formatoris", per quae significatur quod Dominum et inde Divinum Verum, per quod reformatur ecclesia, rejecerint; "Petra" est Dominus quoad Divinum Verum, et reformatio per id ab Ipso significatur per "qui genuit te" et per "Deum Formatorem": quod prorsus deprivati vero et bono essent, significatur per quod "Petra eorum vendidit eos, et Jehovah occlusit eos"; "Petra" dicitur ex vero et "Jehovah" ex bono, "vendere" et "occludere" est deprivari: quod falsum illis ex malo fuerit, significatur per "non sicut Petra nostra petra eorum, neque hostes nostri judices"; "petra eorum" est falsum, "hostes nostri" sunt mala, "non judices" significat non vera et bona. Ex his constare potest quod "Petra" significet Dominum quoad Divinum Verum, et in opposito sensu falsum.

[8] In Libro Secundo Samuelis,

"Spiritus Jehovae locutus est in me, et sermo Ejus super lingua mea; dixit Deus Israelis, (mihi) locuta est Petra Israelis, dominans in hominem justum, dominans timor Dei" (23:2, 3):

hic manifeste "Petra" pro Domino, nam per "Deum Israelis" in Verbo intelligitur Dominus; quare dicitur "Spiritus Jehovae locutus est in me, et sermo Ejus super lingua mea"; tum, "Dixit Deus Israelis, mihi locuta est Petra Israelis": "Spiritus Jehovae" et "sermo Ejus" significat Divinum Verum, et Dominus vocatur "Deus Israelis" ex cultu, et "Petra Israelis" ex Divino Vero ex quo cultus quia est Dominus qui intelligitur, ideo dicitur quod "Petra Israelis" locuta sit: dominium Ipsius super illos qui in bono sunt et qui in vero significatur per "dominans super hominem justum, dominans super eum cui timor Dei"; "justum" dicitur de bono, ac "timor Dei" de vero; agitur enim in eo psalmo Davidis de Domino: ex quo etiam patet quod Dominus intelligatur per "Deum Israelis" et per "Petram Israelis."

[9] Apud Davidem,

"Utinam populus meus obediat Mihi, Israel in viis meis ambulaverit; 5 cibarem eos adipe tritici, et e Petra melle saturarem eos" (Psalmuss 81:14, 17 [B.A. 13, 16]);

per "Petram" etiam hic intelligitur Dominus quoad Divinum Verum (videatur supra, n. 374(c), ubi explicata sunt).

Apud eundem,

"Quis Deus praeter Jehovam, aut quae Petra nisi Deus 6 noster?... Vivus Jehovah, et benedicta Petra mea, et exaltabitur Deus salutis meae" (Psalmuss 18:3, 32, 47 [B.A. 2, 31, 46); 2 Samuelis 22:2, 3, [32,] 47);

quod dicatur, "Quis Deus praeter Jehovam, et quae Petra nisi Deus 7 noster?" est quia ubi de Divino Bono agitur Dominus dicatur "Jehovah", et ubi de Divino Vero "Deus", et quoque "Petra", ut hic; pariter postea, "Vivus Jehovah et benedicta Petra mea": "exaltabitur Deus salutis meae" significat quod colendus per vera ex bono, unde salus; "exaltari", cum de Deo, dicitur de cultu ex bono per vera.

[10] Apud eundem,

"Sint in beneplacitum sermones oris mei, et meditatio cordis mei coram Te; Jehovah Petra mea, et Redemptor mi" (Psalmuss 19:15 [B.A. 14]):

per "Jehovam Petram" significatur simile quod per "Jehovam Deum", nempe Dominus quoad Divinum Bonum et Divinum Verum, et "Redemptor" ex regeneratione quae fit per Divinum Verum; "sermones oris" significant intellectum veri, ac "meditatio cordis" perceptionem boni.

Apud eundem,

"Dico Deo Petrae meae, Quare oblitus es mei?" (Ps. 42:10 8 [B.A. 9]):

per "Deum Petram" intelligitur Dominus quoad Divinum Verum, ibi quoad tutamen.

Apud eundem,

"Ad Te, Jehovah, clamo; Petra mea, ne sileas a me, ne forte sileas a me" (Psalmuss 28:1):

hic quoque "Jehovah" et "Petra" dicitur, quia per "Jehovam" intelligitur Dominus quoad Divinum Bonum, et per "Petram" Dominus quoad Divinum Verum; et quia hoc et illud intelligitur, ideo etiam bis dicitur, "Ne sileas a me, ne forte sileas a me", unum enim se refert ad Divinum Bonum, alterum ad Divinum Verum, nam in Verbo est conjugium caeleste in singulis ejus, quod est conjugium boni et veri.

Apud Habakuk,

"Jehovah ad judicium posuisti eum, et Petra ad corripiendum stabilivisti eum" (1:12);

apud Esaiam,

"Confidite in Jehovam in aeternum, quia in Jah Jehovah Petra aeternitatis" (26:4)

apud eundem,

"Cantus erit vobis sicut noctis sanctificandi festum, et gaudium cordis sicut incedentis cum fistula ad veniendum in montem Jehovae, ad Petram Israelis" (30:29);

apud eundem,

"Num Deus est praeter Me? nec Petra, non novi" (44:8);

apud Davidem,

"Jubilabimus Petrae salutis nostrae, veniemus ante facies Ejus in confessione" (Psalmuss 95:1, 2);

in Libro Primo Samuelis,

"Non Sanctus sicut Jehovah, ... et non Petra sicut Deus noster" (2:2);

apud Davidem,

"Rectus Jehovah Petra" (Psalmuss 92:16 [B.A. 15]);

apud eundem,

"Ille vocabit Me, Pater meus Tu; Deus meus, Petra salutis meae: etiam Ego Primogenitum dabo Eum altum regibus terrae" (Psalmuss 89:27, 28 [B.A. 26, 27]):

[11] in his locis per "Petram" intelligitur Divinum Verum a Domino, et Ipse Dominus; praeter etiam in aliis locis:

Ut apud Evangelistas,

"Omnis qui audit verba mea et facit ea, comparabo eum viro prudenti, qui aedificat domum suam super petra; et descendit imber, et Venerunt flumina, ac flarunt venti, et irruerunt in domum illam, tamen non cecidit, fundata enim erat super petra" (Matthaeus 7:24, 25; Luca 6:48):

per "domum fundatam super petra" intelligitur ecclesia et homo ecclesiae, qui doctrinam et vitam suam fundavit super Divino Vero quod est a Domino, ita super illis quae in Verbo sunt, proinde qui in veris ex bono a Domino est; dicitur qui in veris ex bono, quoniam Divinum Verum non recipitur ab alio quam qui in bono est. In bono esse est in bono vitae, quod est charitas; quare dicitur, "qui audit verba mea et facit illa"; "facere verba" Domini est bonum vitae, verum enim, cum homo facit illud, fit bonum; nam intrat voluntatem et amorem, et quod fit voluntatis et amoris, hoc bonum vocatur. Tentationes, in quibus talis homo ecclesiae non succumbit sed vincit, significantur per "Descendit imber, venerunt flumina, flarunt venti, et irruerunt in domum, et tamen non cecidit, quia fundata erat super petra"; in Verbo enim per "inundationes aquarum" et "imbres" significantur tentationes, et quoque per "procellas venti": comparatio quidem est, sed sciatur quod omnes comparationes in Verbo aeque sint ex, correspondentiis prout res non comparative dictae (videatur supra, n. 69; et in Arcanis Caelestibus, n. 3579, 8989).

Ex his nunc manifeste patet quod per "Petram" in Verbo significetur Dominus quoad Divinum Verum, seu Divinum Verum a Domino.

[12] Exinde constare potest quid significatur per Domini verba ad Petrum, apud Matthaeum,

Jesus dixit ad discipulos, "Vos vero quem Me dicitis esse? Respondit Simon Petrus, Tu es Christus Ille Filius Dei viventis. Respondens Jesus dixit illi, Beatus es, Simon fili Jonae, quia caro et sanguis non revelavit tibi, sed Pater meus qui est in caelis: Ego tibi dico, Tu es Petrus, et super hac Petra aedificabo ecclesiam meam, et portae inferni non praevalebunt illi, et dabo tibi claves regni caelorum, ut quicquid ligaveris in terra erit ligatum in caelis, et quicquid solveris in terra, erit solutum in caelis" (16:15-19):

per "Petrum" hic non intelligitur Petrus, sed intelligitur Divinum Verum a Domino (sicut in supra allatis locis); omnes enim discipuli Domini simul repraesentabant ecclesiam, et unusquisque eorum aliquid ecclesiae; Petrus verum ecclesiae, Jacobus bonum ejus, et Johannes bonum actu seu opera; reliqui discipuli repraesentabant vera et bona quae derivantur ex illis; prorsus sicut duodecim tribus Israelis: quod ita sit, videbitur in sequentibus, ubi de Tribubus et de Discipulis agetur. Inde est, quod illi tres discipuli prae reliquis in Verbo nominentur.

[13] Quod Dominus illa verba ad Petrum dixerit, est quia ille tunc confessus est, dicendo, "Tu es Christus Filius Dei Viventis", quod in sensu spirituali significat quod sit Divinum Verum; "Christus" id significat, et quoque "Filius Dei"; (quod "Christus", videatur in Arcanis Caelestibus, n. 3004, 3005, 3009; quod etiam" Filius Dei", supra, n. 63, 151, 166); ex qua confessione Petrus repraesentabat Divinum Verum a Domino in ecclesia, quapropter etiam vocatur "Petra", ac dicitur "Tu es Petra, super hac Petra aedificabo ecclesiam meam"; per quod ideo significatur, quod super Divino Vero quod a Domino, seu quod idem, super veris ex bono, nam super his aedificatur ecclesia. Ut Petrus id in ecclesia repraesentaret, dictus est "Petra" a Domino, ut patet apud Johannem,

"Inspiciens illum Jesus dixit illi, Tu es Simon Jonae filius; tu vocaberis Kephah, quod si interpreteris, est Petra" (1:43 [B.A. 42]):

kephah significat petram in lingua Syriaca, quare etiam Petrus in illo textu ubivis vocatur "Kephah"; et quoque kephah est petra in lingua Hebraea (Ut patet apud Jeremiam, cap. 4:29; et apud Hiobum, cap. 30:6, ubi "petrae" in plurali dicuntur);

at Petrus non nominatur Petra in lingua Graeca et Latina, quia personae nomen ei indebatur.

[14] Quod Dominus dixerit "Simon Jonae filius", et dein quod vocabitur "Petra", est quia "Simon Jonae filius" significat verum ex bono seu fidem ex charitate; et quia verum ex bono seu fides ex charitate non datur nisi apud illos qui in Divino Vero ex Domino sunt, et nunc Petrus confessus est, ideo vocatur "Petra"; non ipse quoad personam, sed Divinum illud Verum, quod erat confessionis, apud illum a Domino; quod id a Domino, intelligitur per verba Domini, quod "caro et sanguis non revelaverit tibi, sed Pater meus qui est in caelis"; per "Patrem in caelis" intelligitur Divinum in Domino, quoniam Pater erat in Ipso, et Ipse in Patre, atque erant unum (Johannes 14:7-11; 10:30, 38).

Quod "Simeon" significet verum voluntate, videbitur in sequente capite; et quod "columba", quae per "Jonam" significatur, significet bonum spirituale, videatur in Arcanis Caelestibus (n. 9 870, 1826, 1827); inde per "Simon filius Jonae" significatur verum boni seu verum ex bono. Quia inferna nihil valent contra Divinum Verum procedens a Domino, nec contra aliquem hominem in quo Divinum Verum a Domino est, ideo dicit Dominus, quod "portae inferni non praevalebunt illi."

[15] Quod etiam Dominus dixerit, "Dabo tibi claves regni caelorum, et quicquid ligaveris in terra erit ligatum in caelis, et quicquid solveris in terra erit solutum in caelis", significat quod omnia possint qui in veris ex bono a Domino sunt; prorsus secundum haec verba,

"Omnia quaecunque orantes petitis, credite quod accepturi sitis, tum fiet vobis" (Marcus 11:24; Matthaeus 7:8; Luca 11:9);

quae quomodo intelligenda sunt, videatur supra (n. 405(i)), quod nempe si ex fide charitatis petant, quod non a se petant sed a Domino; quicquid enim aliquis petit a Domino et non a semet, accipit. Quod illa verba, nempe "Quicquid ligaveris in terra erit ligatum in caelis, et quicquid solveris in terra erit solutum in caelis", id quod nunc dictum est 10 significent, patet a Domini verbis ad discipulos, et ad omnes qui in veris ex bono sunt a Domino, apud Matthaeum,

"Amen dico vobis, quaecunque ligaveritis super terra, erunt ligata in caelo, et quaecunque solveritis super terra, erunt soluta in caelis" (18:18):

[16] haec verba ad omnes dicta sunt, ita non ad solum Petrum; quod etiam Dominus in hoc capite mox declarat per haec,

Dico vobis quod si duo ex vobis consenserint in nomine meo super terra de omni re, quamcunque petierint, fiet illis a Patre meo qui in caelis est: ubi enim sunt duo aut tres congregati in nomine meo, ibi sum in medio eorum" ((48) vers. 19, 20):

per "nomen Domini" intelligitur omne per quod colitur; et quia colitur per verum ex bono quod ab Ipso, inde id per "nomen Ipsius" intelligitur; (quod id per "nomen Domini " intelligatur, videatur supra, n. 102, 135): simile itaque significatur per quod "fiet illis omnis res in caelis quam petierint super terra", quod significatur per quod "quicquid ligaveritis et solveritis super terra erit ligatum et solutum in caelis", nam verba priora explicantur per haec a Domino. Qui sensum spiritualem Verbi novit, is quoque scire potest cur dicitur "si duo consenserint", et dein "ubi sunt duo aut tres"; nempe quia "duo" praedicantur de bono, ac "tres" de vero, ita "duo" et "tres" de omnibus qui in veris ex bono sunt. (Quod Divino Vero quod a Domino sit omnis potentia in caelis et in terris, videatur supra, n. 209, 333; et in opere De Caelo et Inferno 230, 231, 539; et in Arcanis Caelestibus, n. 3091, 3563, 6344, 11 6423, 6948, 8200, 8304, 9643, 10019, 10182.

Quod "duo" dicantur de bono, est quia significant conjunctionem per amorem, n. 1686, 5194, 8423; quod "tres" dicantur de veris, est qua significant omnia vera, in complexu, similiter ac "duodecim", n. 577, 2089, 2129, 2130, 3272, 3858, 3913; quare cum "duo" et "tres" in mundo spirituali dicuntur, non intelliguntur duo et tres, sed omnes qui in veris ex Bono sunt.

Quod "Petrus" significet verum ex bono quod a Domino, videatur in opusculo De Ultimo Judicio 57.)

[17] Hactenus ostensum est quid "petra" significat in hoc sensu; sequitur nunc ut ostendatur quid "petra" significat in opposito sensu. In opposito sensu significat "petra falsum infernale cui confiditur; ut in sequentibus his locis:

Apud Esaiam,

"Excidens in altitudine sepulchrum 12 suum, incidens in petra habitaculum sibi" (22:16):

agitur in eo capite de "Valle visionis per quam significatur falsum doctrinae confirmatum per sensum litterae Verbi; amor falsi significatur per "sepulchrum in altitudine", ac fides falsi per "habitaculum in petra"; quod ipsi illa sibi faciant, significatur per "excidere et incidere sibi."

[18] Apud eundem,

"In die illo rejicient vir idola argenti sui et idola auri sui quae faciunt vobis manus vestrae...; tunc cadet Aschur gladio non viri, et gladius non hominis comedet eum...: etiam petra ejus prae formidine transibit, et consternabuntur a vexillo principes ejus " (31:7-9):

agitur ibi de judicio super illos qui ex propria intelligentia in Divinis credunt se sapere, qui sunt qui in amore sui et mundi sunt, et eruditionis famam propter se ambiunt; hi quia non vera possunt videre, arripiunt falsa et pro veris venditant: falsa faventia principiis eorum et amoribus eorum significantur per "idola argenti" et per "idola auri"; quod ex propria intelligentia, significatur per "quae fecerunt vobis manus vestrae": quod perituri per suamet falsa, significatur per "tunc cadet Aschur gladio non viri, et gladius non hominis comedet eum"; "Aschur" est rationale perversum, et inde illi qui in falsis sunt ex propria intelligentia; "cadere et comedi gladio" est perire: hoc quoque repraesentatum est per regem Aschuris quod a filiis suis occisus fuerit ( 13 Esai. 37:38); "filii" ejus ibi significant suamet falsa per quae periit; "petra ejus" quae prae formidine transibit significat omne falsum in genere cui confisi sunt, ac "principes" qui consternabuntur a vexillo significant primaria falsa; "a vexillo" dicitur, quia non per aliquam pugnam cum veris dissipantur, sed solum per signum pugnae quod est vexillum. Tales etiam mihi visi sunt dejecti e petris, super quibus erant, per vexillum circumactum.

[19] Apud Jeremiam,

"Prae voce equitis et sagittariorum fugiens tota urbs; intrarunt nubes et in petras ascenderunt; tota urbs deserta, neque habitans in ea vir" (4:29):

per haec describitur desolatio ecclesiae quoad vera: desolatio omnis veri doctrinae per falsa ratiocinia et inde falsa doctrinalia significatur per "prae voce equitis et sagittariorum fugit tota urbs"; "vox equitis" significat falsa ratiocinia, "vox sagittariorum" falsa doctrinalia, "fugit tota urbs" significat desolationem omnis veri doctrinae ("urbs" est doctrina): quod non agnoscatur aliquod verum sed mere falsum, significatur per "Intrarunt nubes et in petras ascenderunt"; "intrare nubes" significat in non agnitionem veri, et "ascendere petras" significat in mere falsum.

[20] Visae etiam mihi sunt petrae, quae. constabant ex congestis lapidibus, et non ex aliquibus campis ubi vireta ut alibi super petris; super illis erant spiritus qui, dum homines in mundo vixerunt, in fide separata a charitate fuerunt, quae sola fides vocatur, et se in illa tam doctrina quam vita confirmarunt: hoc intelligitur per "ariditatem petrae", apud Ezechielem,

"Super ariditatem petrae 14 posuit illum, non effudit eum super terram, ut tegeret eum pulvis" (24:7);

et apud eundem,

"Ascendere faciam contra te gentes multas, ... quae evertent muros Tyri, et destruent turres ejus; et detraham pulverem ejus ab illa, et dabo eam ariditatem petrae" (26 [3,] 4, 14, 4, 14):

per "pulverem" in binis illis locis intelligitur humus, per quam significatur bonum ecclesiae; quando non humus est super petris, sed petrae aridae sunt seu constantes ex meris congestis lapidibus, ut supra dictum est, indicium est quod non aliquod bonum sit, et ubi non bonum ibi mere falsum est; hoc itaque per "ariditatem petrae" significatur, ac per quod " (non effuderit eum super terram, ut) tegeret eum pulvis", et per "Detraham pulverem ejus ab illa." Ex his etiam patet quid significatur per Domini verba apud Evangelistas,

"Alia semina ceciderunt super petrosa, ubi non habuerunt humum multam; unde cito exorta sunt, propterea quod non habuerint profunditatem terrae... et exaruerunt (Matthaeus 13:5, 6; Marcus 4:5, 6; Luca 8:6):

sed haec explicata videantur supra (n. 401(g)).

[21] Plerique ex illis in mundo spirituali, qui lumen ex Luna ibi habent, super petris habitant: illi qui spirituales naturales sunt, habitant super petris, quae superficie tenus tectae sunt humo; unde ibi sunt campi, vireta et arboreta, sed non qualia sunt super montibus et collibus, super quibus habitant qui lucem ex Sole caeli recipiunt: qui autem non spirituales naturales sunt, sed mere naturales, illi non sunt hodie super petris, sed in petris in cavernis ibi; et qui in falsis ex malo sunt habitant inter congesta saxa ibi; omnia illa sunt correspondentiae.

[22] Apud Jeremiam,

"Ecce Ego contra te, mons... perdens universam terram; et extendam manum meam contra te, et devolvam te de petris, et dem te in montem combustionis" (51:25):

haec de Babele, cujus damnatio per falsa significatur per "Devolvam te de petris"; et damnatio per mala significatur per "Dem te in montem combustionis." (Sed haec amplus explicata videantur supra, n. 405(g).)

[23] Apud eundem,

"Relinquite urbes, et habitate in petra habitatores Moabi, et estote sicut columba nidificat in transitibus oris foveae" (48:28):

haec de Moabo, per quem significatur adulteratio boni et veri, et inde illi qui bonum et verum Verbi pervertunt: "Relinquite urbes" significat vera doctrinae; "habitate in petra" significat in falsis et eorum doctrina; "estote sicut columba quae nidificat in transitibus oris foveae" significat intuitionem veri ab extra et non ab intra, "fovea" enim significat Verbum ubi sunt vera, "nidificare in transitibus ejus" est extra illud et non intra; "nidificare significat idem cum "habitare", nempe vitam agere, sed de ave dicitur "nidificare", et de homine "habitare": quid sit spectare Verbum ab extra et non ab intra, videatur in Arcanis Caelestibus (n. 10549-10551), quod nempe non ex doctrina videre illud, sed solum ex littera; unde vagantur quaquaversum, quo trahit animus, cogitatio et affectio; nihil certum illis, unde adulterationes perpetuae, quae per "Moabum" significantur: tales sunt qui student Verbo propter gloriam et honorem; illi quia se spectant in singulis dum student Verbo, extra Verbum sunt; at qui verum et bonum inde amant, intra Verbum sunt, nam a Domino et non a se illud spectant: inde patet quid significat, "Relinquite urbes, et habitate in petra, habitatores Moabi, et estote sicut columba quae nidificat in transitibus oris foveae."

[24] Apud eundem,

"Nonne Verbum meum sicut ignis, ... et sicut malleus dispergit petram?" (23:29):

Verbum dicitur "sicut ignis et sicut malleus", quia "ignis" significat bonum amoris, et "malleus" verum fidei; "malleus" enim simile significat ac ferrum, et "ferrum" significat verum in ultimis et verum fidei: dicitur utrumque, nempe "ignis" et "malleus", proinde bonum et verum, ob conjugium boni et veri in singulis Verbi: per "petram" quam dispergit significatur falsum in omni complexu, et doctrina falsi; sed dispersio seu destructio ejus fit cum homo, apud quem illa sunt, judicatur.

[25] Apud Nahum,

"Coram indignatione Ipsius quis consistet? aut quis stabit in excandescentia irae Ipsius? Excandescentia Ipsius effunditur sicut ignis, et petrae evertentur coram Ipso" (1:6):

quod "indignatio", "excandescentia" et "ira" Jehovae significet ultimum judicium et statum damnationis illorum qui in malis et inde falsis sunt, videbitur in sequentibus articulis; damnatio malorum significatur per "excandescentiam Ipsius quae sicut ignis effunditur", et damnatio falsorum ex malis per "iram Ipsius", et quod "petrae evertentur coram Ipso"; "ignis enim significat mala amorum sui et mundi, ac "petrae" significant falsa inde, ac "everti" significat perire. Etiam petrae, super quibus sunt illi qui in principiis falsi et inde in omnis generis falsis sunt, ad visum evertuntur et sic illi qui super iis dejiciuntur in infernum; sed hoc fit in mundo spirituali ubi omnes habitant secundum quale interiorum suorum quibus externa correspondent.

[26] Apud Esaiam,

"Qui incaluistis in diis sub omni arbore viridi, qui mactatis natos in fluviis sub scopulis petrarum" (57:5):

quid sit "incalescere in diis sub omni arbore viridi", et "mactare natos in fluviis sub scopulis petrarum", nemo scit nisi ex sensu interno: in eo sensu, per "incalescere in diis sub omni arbore viridi" significatur colere Deum ex omni falso quod obvenit; "incalescere in diis" est ardens cultus, "omnis arbor viridis" est omne falsum quod obvenit; "arbor" enim significat cognitiones et perceptiones, hic cognitiones et perceptiones falsi: et per "mactare natos in fluviis sub scopulis petrarum" significatur exstinguere vera per falsa ex propria intelligentia; "nati" sunt vera, "fluvii" sunt propria intelligentia, "scopuli petrarum" sunt falsa, "sub scopulis illarum" significat ex sensuali in quo lumen ultimum naturale est; qui enim in hoc solo lumine sunt, stant sub abruptis petris, et non aliquod verum vident, ac si dicitur non percipiunt: in tali statione illi etiam mihi visi sunt in mundo spirituali: inde patet quod per "mactare natos" non intelligatur illos mactare, sed vera exstinguere.

[27] Similiter apud Davidem,

"Beatus qui apprehendet et disperget infantes tuos ad petram" (Psalmuss 137:9):

per "infantes" hic nec intelliguntur infantes, sed falsa nascentia; agitur enim de Babele, per quam significantur falsa mali destruentia vera boni ecclesiae: destructio illorum significatur per "dispergere illos ad petram"; "petra" est falsum mali regnans, et "dispergere" est destruere. Qui solum in sensu litterae Verbi manet, et non ulterius cogitat, facile potest induci ad credendum quod beatus dicatur qui tale cum infantibus hostium suorum facit; cum tamen id enorme facinus est: at "beatus" dicitur qui dispergit falsa mali nascentia in ecclesia, quae falsa per "infantes Babelis" hic significantur.

[28] Apud Jeremiam,

"Quis audivit sic hoc? rem foedam fecit virgo Israelis. Num deseret e petra agros meos nix Libani? num abripientur aquae alienae frigidae defluentes? Obliti sunt Mei populus meus, vanitati suffiverunt" (18:13-15):

per "virginem Israelis" intelligitur hic et alibi ecclesia spiritualis, hanc enim repraesentaverunt Israelitae; "res foeda" quam fecerunt, est quod bona ecclesiae verterint in mala, et vera ecclesiae in falsa, et ex his et illis coluerint Jehovam: mala ex quibus cultus, significantur per "Obliti sunt Mei populus meus"; nam qui obliviscitur Dei, in malis est: et falsa ex quibus cultus, significantur per "Vanitati suffiverunt"; "vanitas" est falsum, et "suffire" est cultus: "Num deseret e petra agros meos nix Libani?" significat annon vera ecclesiae illis sunt ex Verbo; "petra" hic significat Verbum quia Divinum Verum (ut supra); "nix Libani" significat vera ecclesiae inde; "nix" hic simile significat cum aqua, nempe vera, sed "nix" significat vera frigida, quia de tali ecclesia agitur: "Libanus" est ecclesia e qua, et "agri" sunt omnia bona et vera ecclesiae: per "aquas alienas frigidas defluentes" significantur falsa in quibus non bonum; "aquae alienae" sunt falsa, ac "frigidum" est in quo non bonum, omnis enim calor veris est ex bono amoris.

[29] Apud eundem,

"Ecce Ego contra te, habitatrix vallis, petra planitiei, dicentes, Quis descendet contra nos? et quis veniet in habitationes nostras?" (21:13):

per "habitatricem vallis et petram planitiei significantur qui in ultimis Verbi sunt, nec se ab interiori illustrari patiuntur; et qui tales sunt non vident vera sed pro illis falsa; nam omnis lux veri, quia est e caelo a Domino, ab interiori venit ac descendit; illi per "habitatricem vallis" et per "petram planitiei intelliguntur; "vallis et planities" sunt ultima Verbi in quibus sunt, ac "habitatrix" et "petra" significant falsa, "habitatrix" falsum vitae, et "petra" falsum doctrinae: fides falsi et mali, in qua firmiter haerent, credendo illa esse vera et bona, significatur per quod dicant, "Quis descendet contra nos? et quis veniet in habitationes nostras?"

[30] Apud Esaiam,

"Intra in petram, et absconde te in pulvere propter pavorem Jehovae" (2:10):

"intrare in petram" est in falsum, et "abscondere se in pulvere" est in malo; agitur ibi de ultimo judicio, quando illi qui in falsis mali et in malis falsi sunt se conjiciunt in inferna, quae sunt in petris et sub terris in mundo spirituali. (Sed haec amplius diducta et explicata videantur in articulo praecedente.) Apud Hiobum,

"Mons cadens diffluit, et petra transfertur e loco" (14:18):

per "montem" significatur amor mali, et per "petram" fides falsi, ac per "diffluere" et "transferri e loco" significatur perire.

[31] Apud Davidem,

"Dejiciantur per loca petrae judices eorum" (Ps. 141:6 15 ):

per "judices" significantur illi qui in falsis sunt, et in sensu abstracto falsa cogitationis et doctrinae; simile per "judices" in Verbo significatur quod per judicia, ac "judicia" significant vera ex quibus judicia, et in opposito sensu falsa: quia illi qui in falsis sunt, in mundo spirituali habitant in petris ideo dicitur, "Dejiciantur per loca petrae", per quod significatur ut immittantur in sua falsa et secundum falsa sua in infernis habitent.

Apud Hiobum,

"In fissura vallium ad habitandum, foraminibus terrae et petris" (30:6):

haec de illis qui in infernis sunt quia in malis et inde falsis; inferna illorum qui in malis quoad vitam sunt, sub vallibus et in speluncis ibi sunt; et qui in falsis inde, in petris sunt: inde patet quid significatur per "in fissura vallium ad habitandum, foraminibus terrae et petris." (Sed de cavernis et speluncis in quibus habitant qui in infernis sunt, et de fissuris et foraminibus per quae aditus in illa, videatur in mox praecedente articulo, n. 410(a).)

[32] Haec allata sunt ut sciatur quod per "petram" in opposito sensu significetur falsum in genere; quae significatio "petrae" est ex correspondentia, ut constare potest ex apparentiis et aspectabilibus in mundo spirituali, ubi omnes habitant Secundum correspondentias interiorum quae mentis et vitae eorum. Quare illi qui in sapientia et intelligentia sunt quia in amore in Dominum et in charitate erga proximum, et inde in affectione veri spirituali, habitant super montibus et collibus ex humo, ubi paradisi, horti, roseta et vireta; at qui in fide doctrinalium suae ecclesiae sunt et in aliqua charitate, illi habitant super petris, ubi campi, super quibus aliqua arbusta et aliquae arbores, ac graminosa; qui autem in sola fide, ut dicitur, quoad doctrinam et quoad vitam fuerunt, et inde in falsis fidei et malis vitae, illi habitant intra petras, in cavernis et cellis ibi.

[33] Haec significatio "petrae" est ex dicta correspondentia. At significatio "petrae" a duritie ejus, est in his locis:

Apud Jeremiam,

"Obfirmarunt facies suas prae petra" (5:3);

apud Ezechielem,

"Sicut adamantem firmam prae petra dedi frontem tuam; ne timeto" (3:9);

apud Hiobum,

"Stylo ferreo et plumbo, in sempiternum in petra incidantur" (19:24);

apud Esaiam,

"Ungulae equorum sicut petra reputantur" (5:28):

quod durities exprimatur per "petram" est quoque ex correspondentia petrae cum vero ex bono; nam vero ex bono est omnis potentia, ut supra dictum est; at cum verum agit contra falsum ex malo, tunc hebetatur bonum, et verum remanens agit duriter, secundum illa supra apud Ezechielem, "Sicut adamantem firmam prae petra dedi frontem tuam": et quoque verum absque bono est durum, at usque fragile. Sed haec quae de "petris" adducta sunt, amplius elucidabuntur per illa quae de significatione "lapidum" in sequentibus dicentur.

Footnotes:

1. The editors made a correction or note here.
2. The editors made a correction or note here.
3. The editors made a correction or note here.
4. The editors made a correction or note here.
5. The editors made a correction or note here.
6. The editors made a correction or note here.
7. The editors made a correction or note here.
8. The editors made a correction or note here.
9. The editors made a correction or note here.
10. The editors made a correction or note here.
11. The editors made a correction or note here.
12. The editors made a correction or note here.
13. The editors made a correction or note here.
14. The editors made a correction or note here.
15. The editors made a correction or note here.

  
/ 1232