The Bible

 

Daniel 12

Study

   

1 In tempore autem illo consurget Michaël princeps magnus, qui stat pro filiis populi tui : et veniet tempus quale non fuit ab eo ex quo gentes esse cœperunt usque ad tempus illud. Et in tempore illo salvabitur populus tuus, omnis qui inventus fuerit scriptus in libro.

2 Et multi de his qui dormiunt in terræ pulvere evigilabunt, alii in vitam æternam, et alii in opprobrium ut videant semper.

3 Qui autem docti fuerint, fulgebunt quasi splendor firmamenti : et qui ad justitiam erudiunt multos, quasi stellæ in perpetuas æternitates.

4 Tu autem Daniel, claude sermones, et signa librum usque ad tempus statutum : plurimi pertransibunt, et multiplex erit scientia.

5 Et vidi ego Daniel, et ecce quasi duo alii stabant : unus hinc super ripam fluminis, et alius inde ex altera ripa fluminis.

6 Et dixi viro qui erat indutus lineis, qui stabat super aquas fluminis : Usquequo finis horum mirabilium ?

7 Et audivi virum qui indutus erat lineis, qui stabat super aquas fluminis, cum elevasset dexteram et sinistram suam in cælum, et jurasset per viventem in æternum, quia in tempus, et tempora, et dimidium temporis. Et cum completa fuerit dispersio manus populi sancti, complebuntur universa hæc.

8 Et ego audivi, et non intellexi. Et dixi : Domine mi, quid erit post hæc ?

9 Et ait : Vade, Daniel, quia clausi sunt signatique sermones usque ad præfinitum tempus.

10 Eligentur, et dealbabuntur, et quasi ignis probabuntur multi : et impie agent impii, neque intelligent omnes impii : porro docti intelligent.

11 Et a tempore cum ablatum fuerit juge sacrificium, et posita fuerit abominatio in desolationem, dies mille ducenti nonaginta.

12 Beatus qui exspectat, et pervenit usque ad dies mille trecentos triginta quinque.

13 Tu autem vade ad præfinitum : et requiesces, et stabis in sorte tua in finem dierum.

   

From Swedenborg's Works

 

Vera Christiana Religio #652

Study this Passage

  
/ 853  
  

652. Quod Dominus omni homini imputet bonum, et non alicui malum, consequenter quod non judicet aliquem ad Infernum, sed omnes, quantum homo sequitur, elevet ad Coelum, constat ex his Ipsius verbis, Jesus dixit, dum exaltatus sum e terra, omnes traham ad Meipsum, Johannes 12:32. Non misit Deus Filium suum in Mundum ut judicet Mundum, sed ut salvetur Mundus per Ipsum; qui credit in Ipsum non judicatur; qui autem non credit jam judicatus est, Johannes 3:17-18. 1 Si quis mea verba audiverit, et tamen non crediderit, Ego non judico illum, non enim veni ut judicem Mundum, sed ut salvem Mundum; qui spernit Me, et non accipit mea verba, habet quod judicet illum, Verbum quod loquutus sum, judicabit illum in extremo die, Johannes 12:47-48. Jesus dixit, Ego judico neminem, Johannes 8:15, per Judicium hic et alibi in Verbo, intelligitur judicium ad Infernum, quod est damnatio, at de Salvatione non praedicatur judicium, sed resurrectio ad vitam, Johannes 5:24, 29; 3:18.

[2] per Verbum quod judicabit, intelligitur Veritas, ac veritas est, quod omne malum sit ab Inferno, et sic quod unum sint, quare dum malus elevatur a Domino versus Coelum, tunc malum ejus detrahit illum, et quia amat malum, sequitur ipse sua sponte: est quoque veritas in Verbo, quod Bonum sit Coelum, quare dum Bonus a Domino elevatur versus Coelum, ascendit ille sicut sponte sua, ac introducitur; hi dicuntur scripti in Libro vitae, Daniel 12:1; Apocalypsis 13:8; 20:12, 15; 2 17:8; 21:26. 3

[3] Est actualiter Sphaera elevans omnes ad Coelum, quae continue procedit a Domino, ac implet universum Mundum Spiritualem et universum Mundum naturalem, et illa est sicut fortis vena in Oceano, quae 4 occulte trahit navem; omnes illi qui 5 credunt in Dominum et vivunt secundum praecepta Ipsius, intrant illam sphaeram seu venam, ac elevantur, at illi qui non credunt, non volunt illam intrare, sed removent se ad latera, et ibi abripiuntur a flumine quod tendit in Infernum.

Footnotes:

1. Prima editio: 3:18.
2. ubi in prima editione Daniel 12:1. Apocalypsis 12:8, 12, 23.
3. Sic Schmidt, sed 21:27 apud Novum Testamentum Graecum et Biblia Anglica. Prima editio: 21:6.

4. Prima editio: qui.
5. Prima editio: quae.

  
/ 853