The Bible

 

Daniel 12

Study

   

1 In tempore autem illo consurget Michaël princeps magnus, qui stat pro filiis populi tui : et veniet tempus quale non fuit ab eo ex quo gentes esse cœperunt usque ad tempus illud. Et in tempore illo salvabitur populus tuus, omnis qui inventus fuerit scriptus in libro.

2 Et multi de his qui dormiunt in terræ pulvere evigilabunt, alii in vitam æternam, et alii in opprobrium ut videant semper.

3 Qui autem docti fuerint, fulgebunt quasi splendor firmamenti : et qui ad justitiam erudiunt multos, quasi stellæ in perpetuas æternitates.

4 Tu autem Daniel, claude sermones, et signa librum usque ad tempus statutum : plurimi pertransibunt, et multiplex erit scientia.

5 Et vidi ego Daniel, et ecce quasi duo alii stabant : unus hinc super ripam fluminis, et alius inde ex altera ripa fluminis.

6 Et dixi viro qui erat indutus lineis, qui stabat super aquas fluminis : Usquequo finis horum mirabilium ?

7 Et audivi virum qui indutus erat lineis, qui stabat super aquas fluminis, cum elevasset dexteram et sinistram suam in cælum, et jurasset per viventem in æternum, quia in tempus, et tempora, et dimidium temporis. Et cum completa fuerit dispersio manus populi sancti, complebuntur universa hæc.

8 Et ego audivi, et non intellexi. Et dixi : Domine mi, quid erit post hæc ?

9 Et ait : Vade, Daniel, quia clausi sunt signatique sermones usque ad præfinitum tempus.

10 Eligentur, et dealbabuntur, et quasi ignis probabuntur multi : et impie agent impii, neque intelligent omnes impii : porro docti intelligent.

11 Et a tempore cum ablatum fuerit juge sacrificium, et posita fuerit abominatio in desolationem, dies mille ducenti nonaginta.

12 Beatus qui exspectat, et pervenit usque ad dies mille trecentos triginta quinque.

13 Tu autem vade ad præfinitum : et requiesces, et stabis in sorte tua in finem dierum.

   

From Swedenborg's Works

 

Vera Christiana Religio #606

Study this Passage

  
/ 853  
  

606. Ex his concludi possunt haec, quod homo non regeneratus sit sicut qui videt phasmata in nocte, et credit esse homines, et deinde cum regeneratur sicut idem qui illa quae vidit in nocte, in primo mane videt quod fuerint ludibria, et postea dum regeneratus est, et in die est, ut deliria. Homo non regeneratus est sicut qui somniat, et homo regeneratus est, sicut qui vigilat; in Verbo etiam vita naturalis assimilatur somno, et vita spiritualis vigiliae. Homo non regeneratus intelligitur per Virgines stultas, quae habebant lampades, et non oleum, et regeneratus per Virgines prudentes quae habebant lampades et simul oleum; per lampades intelliguntur talia quae intellectus sunt, et per oleum quae amoris sunt. Regenerati sunt sicut Lucernae candelabri in Tabernaculo; suntque sicut Panes facierum cum thure super illis ibi: et sunt qui splendebunt sicut splendor expansi, et lucebunt sicut stellae in saeculum et aeternitatem, apud Danielem 12:3.

[2] Homo non regeneratus est sicut qui in horto Edenis est, ac edit ex Arbore scientiae boni et mali, et propterea ex horto ejectus, imo est ipsa illa Arbor; at homo regeneratus est sicut qui in horto illo est, ac edit ex Arbore vitae; quod 1 detur ex illa edere, constat ex his in Apocalypsi, "Vincenti dabo edere ex Arbore vitae, quae in medio Paradisi Dei," Apocalypsi 2:7, 2 per hortum Edenis intelligitur intelligentia in spiritualibus ex Amore veri, videatur APOCALYPSIS REVELATA 90. Verbo, non regeneratus est Filius mali, et regeneratus est Filius Regni, Matthaeus 13:38, filius mali ibi est filius diaboli, et filius Regni ibi est Filius Domini.

Footnotes:

1. Prima editio: qued.
2. Prima editio: 7.

  
/ 853