The Bible

 

Daniel 11:33

Study

       

33 Et docti in populo docebunt plurimos : et ruent in gladio, et in flamma, et in captivitate, et in rapina dierum.

From Swedenborg's Works

 

Apocalypsis Revelata #720

Study this Passage

  
/ 962  
  

720. (Vers. 2.) "Cum qua scortati sunt Reges terrae," significat quod adulteraverit vera et bona Ecclesiae quae ex Verbo. -Per "scortari" significatur falsificare et adulterare vera, ut mox supra (719); per "reges terrae" significantur vera Ecclesiae quae ex Verbo, per "reges" vera ex bono, et per "terram" Ecclesia: quod per "reges" significentur illi qui in veris ex bono sunt ex Domino, et inde abstracte vera ex bono, videatur supra (20, 664), hic illa adulterata et prophanata. Dicitur quod "reges terrae cum Meretrice magna scortati sint, ita sicut vera Ecclesiae quae ex Verbo, quae significantur per "reges terrae;" sed hoc est secundum stylum Verbi in Sensu literae, in quo tribuitur Deo ac Divinis quae ab Ipso, quae sunt vera Verbi, quae tamen fiunt ab homine et ejus malis, ut supra saepius; quare genuinus Sensus, qui est Sensus spiritualis, est, quod Religiosum illud vera Ecclesiae, quae ex Verbo, adulteraverit, imo prophanaverit. Qui non Sensum spiritualem Verbi novit, facile potest hallucinari, credendo quod per "reges terrae" intelligantur Reges terrae; cum tamen non Reges intelliguntur, sed Vera ex bono, et in opposito sensu Falsa ex malo. Ut adhuc videatur quod per "reges terrae" non aliud quam vera aut falsa Ecclesiae intelligantur, et per "scortationes eorum" vera Ecclesiae, quae ex Verbo, falsificata, adulterata et prophanata, adducentur aliqua loca ex Apocalypsi, et ex Daniele, ex quibus quisque, qui potest reflectere, videre potest quod non Reges intelligantur; quae sint:

Jesus Christus "fecit nos Reges et Sacerdotes," (Apocalypsis 1:6);

"Fecisti nos Deo nostro Reges et Sacerdotes, ut regnemus super terra"(Apocalypsis 5:10);

"Comedetis carnes Regum, carnes chiliarchorum, carnes equorum et sedentium super illis," (Apocalypsis 19:18);

"Septem Capita" Bestiae coccineae "septem montes sunt, et Reges septem sunt; quinque ceciderunt et unus est, et Bestia Rex octavus est, et de septem est," (Apocalypsis 17:(9,) 10, 11);

"Decem cornua decem Reges sunt, qui regnum nondum acceperunt," (Apocalypsis 17:12);

etiam dicitur sicut hic, quod "Reges terrae cum Meretrice scortati et deliciati sint," (Apocalypsis 18:3, 9).

Quis, qui potest reflectere, non videt quod per "reges" hic non intelligantur Reges. Similiter apud Danielem, ut quod Per "hircum hirsutum" intelligatur "Rex," et per "cornu ejus magnum inter oculos Rex primus ; et cum ad summum venirent praevaricationes, exsurgeret Rex durus faciebus ac intelligens subtilia, (Daniel 8:21, 23);

Quod quatuor Bestiae ascendentes ex mari, "essent quatuor Reges qui surgent de terra;" et quod decem cornua Bestiae quartae "decem Reges essent," et quod "alius surgeret post eos, qui tres Reges humiliabit," (Daniel 7:17, 24);

Pariter quod Rex meridiei et Rex septentrionis pugnarent inter se; et quod Rex meridiei mitteret filiam suam ad Regem septentrionis; et quod hic Rex exaltaret se contra Deum, et quod deum alienum agnosceret: et quod illos, qui agnituri illum deum, honoraret auro, argento, lapide pretioso et desiderabilibus, et illos dominari faceret in multos, et terram divideret pretio: et quod plantaret tentoria tabernaculi sui inter maria, circa montem decoris sanctitatis; sed quod venturus sit ad finem suum; praeter plura alia, (Daniel 11); per "Regem meridiei" significatur Regnum seu Ecclesia ab illis qui in veris sunt, et per "Regem septentrionis" significatur Regnum et Ecclesia ab illis qui in falsis sunt; est enim propheticum de Ecclesiis venturis, quales futurae in principio, et quales postea. Causa quod qui in veris ex bono a Domino sunt, dicantur "reges," est quia vocantur "filii" Domini; et quia regenerati sunt ab Ipso, vocantur "nati ab Ipso," et quoque "haeredes;" et quia Dominus est Ipse Rex, ac Caelum et Ecclesia sunt Regnum Ipsius.

  
/ 962  
  

From Swedenborg's Works

 

Apocalypsis Revelata #767

Study this Passage

  
/ 962  
  

767. (Vers. 9.) "Et deflebunt illam, et plangent super illa reges terrae, qui cum illa scortati sunt et deliciati, quando viderint fumum combustionis ejus," significat interiores dolores illorum qui in superiori dominio et ejus jucundis fuerunt per falsificata et adulterata vera Verbi, quae fecerunt sancta Ecclesiae, cum vident ea versa in prophana. -In hoc et in sequente versu agitur de luctu "regum terrae," per quos intelliguntur supremi in ordine, qui magnates et primates vocantur; a vers. 11 ad 16 agitur de luctu "mercatorum terrae," per quos intelliguntur inferiores in ordine, qui vocantur monachi; et a versu 17 ad 19 agitur de luctu "nauclerorum et nautarum," per quos intelliguntur qui apportant, qui vocantur laici. Hic nunc de "regibus terrae," per quos significantur supremi in ordine. Quod per "reges" non intelligantur reges, sed qui in veris ex bono sunt, et in opposito sensu in falsis ex malo, videatur supra (483, 704, 720, 737, 740); hic itaque per "reges terrae qui cum Meretrice scortati sunt et deliciati significantur qui in dominio sunt et ejus jucundis per falsificata et adulterata vera Verbi, imprimis per id verum ab illis falsificatum et adulteratum, quod Dominus dixit ad Petrum, de quo aliquid sequitur; quod "scortari" significet falsificare et adulterare vera Verbi, videatur 134, 632, 635; et quod "deliciari" significet frui jucundis dominii et simul opulentiae, 759; per quod "illi deflebunt et plangent" significantur interiores illorum dolores; "deflere" et "plangere" dicitur, quia deflere est doloris super dejectione e dominio, et plangere est doloris super deprivatione opulentiae: et quia horum dolores sunt interiores quam "mercatorum terrae," ideo de "regibus terrae," per quos intelliguntur superiores in ordine, dicitur quod "deflerent" et "plangerent;" et de "mercatoribus terrae," per quos intelliguntur inferiores in ordine, dicitur quod "flerent" et "lugerent." Per "videre fumum combustionis" significatur dum vident falsa Religiosi sui, quae sunt falsificata et adulterata vera Verbi, versa in prophana; per "fumum" significantur falsa illa (422, 452), et per "combustionem" significatur prophanum (766). Ex his et ex illis quae supra (766) explicata sunt, patet, quod per "deflebunt illam et plangent super illa reges terrae, qui cum illa scortati sunt et deliciati, quando viderint fumum combustionis ejus," significentur interiores dolores illorum qui in superiori dominio et ejus jucundis fuerunt per falsificata et adulterata vera Verbi, cum vident ea versa in prophana.

  
/ 962