The Bible

 

Amos 5

Study

   

1 Audite verbum istud, quod ego levo super vos planctum : domus Israël cecidit, et non adjiciet ut resurgat.

2 Virgo Israël projecta est in terram suam, non est qui suscitet eam.

3 Quia hæc dicit Dominus Deus : Urbs de qua egrediebantur mille, relinquentur in ea centum ; et de qua egrediebantur centum, relinquentur in ea decem in domo Israël.

4 Quia hæc dicit Dominus domui Israël : Quærite me, et vivetis.

5 Et nolite quærere Bethel, et in Galgalam nolite intrare, et in Bersabee non transibitis, quia Galgala captiva ducetur, et Bethel erit inutilis.

6 Quærite Dominum, et vivite (ne forte comburatur ut ignis domus Joseph, et devorabit, et non erit qui extinguat Bethel :

7 qui convertitis in absinthium judicium, et justitiam in terra relinquitis) :

8 facientem Arcturum et Orionem, et convertentem in mane tenebras, et diem in noctem mutantem ; qui vocat aquas maris, et effundit eas super faciem terræ ; Dominus nomen est ejus :

9 qui subridet vastitatem super robustum, et depopulationem super potentem affert.

10 Odio habuerunt corripientem in porta, et loquentem perfecte abominati sunt.

11 Idcirco, pro eo quod diripiebatis pauperem, et prædam electam tollebatis ab eo, domos quadro lapide ædificabitis, et non habitabitis in eis ; vineas plantabis amantissimas, et non bibetis vinum earum.

12 Quia cognovi multa scelera vestra, et fortia peccata vestra : hostes justi, accipientes munus, et pauperes deprimentes in porta.

13 Ideo prudens in tempore illo tacebit, quia tempus malum est.

14 Quærite bonum, et non malum, ut vivatis ; et erit Dominus Deus exercituum vobiscum, sicut dixistis.

15 Odite malum et diligite bonum, et constituite in porta judicium : si forte misereatur Dominus Deus exercituum reliquiis Joseph.

16 Propterea hæc dicit Dominus Deus exercituum, dominator : In omnibus plateis planctus ; et in cunctis quæ foris sunt, dicetur : Væ, væ ! et vocabunt agricolam ad luctum, et ad planctum eos qui sciunt plangere.

17 Et in omnibus vineis erit planctus, quia pertransibo in medio tui, dicit Dominus.

18 Væ desiderantibus diem Domini ! ad quid eam vobis ? Dies Domini ista, tenebræ, et non lux.

19 Quomodo si fugiat vir a facie leonis, et occurrat ei ursus ; et ingrediatur domum, et innitatur manu sua super parietem, et mordeat eum coluber.

20 Numquid non tenebræ dies Domini, et non lux ; et caligo, et non splendor in ea ?

21 Odi, et projeci festivitates vestras, et non capiam odorem cœtuum vestrorum.

22 Quod si obtuleritis mihi holocautomata, et munera vestra, non suscipiam ; et vota pinguium vestrorum non respiciam.

23 Aufer a me tumultum carminum tuorum ; et cantica lyræ tuæ non audiam.

24 Et revelabitur quasi aqua judicium, et justitia quasi torrens fortis.

25 Numquid hostias et sacrificium obtulistis mihi in deserto quadraginta annis, domus Israël ?

26 et portastis tabernaculum Moloch vestro, et imaginem idolorum vestrorum, sidus dei vestri, quæ fecistis vobis.

27 Et migrare vos faciam trans Damascum, dicit Dominus : Deus exercituum nomen ejus.

   

From Swedenborg's Works

 

Vera Christiana Religio #82

Study this Passage

  
/ 853  
  

82. I. QUOD JEHOVAH DEUS DESCENDERIT ET ASSUMSERIT HUMANUM, UT REDIMERET ET SALVARET HOMINES. In Ecclesiis Christianis hodie creditur, quod Deus Creator Universi genuerit Filium ab aeterno, et quod Hic descenderit et assumserit Humanum ad redimendum et salvandum homines; sed hoc erroneum est, et cadit ex se, dummodo cogitatur, quod Deus unus sit, et quod plus quam fabulosum sit coram ratione quod Deus unus ab aeterno aliquem Filium genuerit, et quoque quod Deus Pater una cum Filio et cum Spiritu Sancto, quorum quisque singulatim Deus est, sit unus Deus; hoc fabulosum prorsus dissipatur, sicut Stella caduca in aerem, dum e Verbo demonstratur, quod Ipse Jehovah Deus descenderit, et Homo factus sit, et quoque Redemptor.

[2] Quod primum attinet, quod Ipse Jehovah Deus descenderit, et Homo factus sit, constat ex his locis, "Ecce Virgo concipiet, et pariet Filium, qui vocabitur DEUS NOBISCUM, Esaias 7:14; Matthaeus 1:22-23. Puer natus est nobis, Filius datus est nobis, super cujus humero Principatus, et vocabitur Nomen Ipsius, Mirabilis, DEUS, Heros, PATER AETERNITATIS, Princeps pacis, Esaias 9:5-6. 1 Dicetur in die illo, ecce DEUS NOSTER 2 Hic, quem exspectavimus ut liberet nos; Hic JEHOVAH, 3 quem exspectavimus; exultemus et laetemur in salute 4 Ipsius, Esaias 25:9. Vox clamantis in deserto, parate viam JEHOVAE, complanate in solitudine semitam DEO NOSTRO, et videbunt omnis caro simul, Esaias 40:3, 5. Ecce DOMINUS JEHOVIH in forti venit, et brachium IPSIUS dominabitur IPSI; ecce merces IPSIUS cum IPSO, sicut PASTOR gregem suum pascet, Esaias 40:10-11. Dixit JEHOVAH, jubila et laetare filia Sionis, ecce Ego venio, ut habitem in medio tui: tunc adhaerebunt Gentes multae JEHOVAE in die illo, Sacharia 2:14, 15. 5 EGO JEHOVAH, vocavi Te in justitia, et dabo Te in foedus populi, EGO JEHOVAH, hoc Nomen meum, gloriam meam non alteri dabo, 6 Esaias 42:6, 8. 7 Ecce dies venientes, cum suscitabo Davidi germen justum, qui regnet Rex, 8 faciatque judicium et justitiam in terra, et hoc Nomen Ipsius, JEHOVAH JUSTITIA NOSTRA," Jeremias 23:5-6; 33:15-16. Praeter in locis, ubi adventus Domini vocatur DIES JEHOVAE, ut Esaias 13:6, 9, 13, 22; Ezechiel 31:15, Joel 1:15; 2:1-2, 11; 3:2, 4, 9 Joel 4:1, 14, 18, 10 Amos 5:13, 18, 20. Zephanias 1:7-18, Sacharia 14:1, 4-21, praeter alibi.

[3] Quod Ipse Jehovah descenderit et assumserit Humanum, constat aperte apud Lucam, ubi haec, "Maria dixit ad Angelum, quomodo fiet hoc, quoniam virum non cognosco, cui respondit Angelus, SPIRITUS SANCTUS SUPERVENIET TE, ET VIRTUS ALTISSIMI OBUMBRABIT TE, unde quod nascitur ex te SANCTUM, vocabitur Filius Dei," 1:34-35. Et apud Matthaeum, "Dixit Angelus ad Josephum sponsum Mariae in somnio, quod in illa natum est, ex SPIRITU SANCTO 11 est; et Josephus non cognovit illam usque dum peperit Filium, et vocavit nomen Ipsius Jesum," 1:20, 25: quod per Spiritum Sanctum intelligatur Divinum quod a Jehovah Deo procedit, in Capite Tertio hujus Operis videbitur: quis non scit quod ex Patre sit Anima et Vita proli, et quod ex Anima sit Corpus, quid itaque apertius dicitur quam quod Domino ex Jehovah Deo fuerit Anima et Vita, et quia Divinum non potest dividi, quod ipsum Divinum Patris fuerit Ejus Anima et Vita; quare Dominus toties Jehovam Deum vocavit Patrem suum, et Jehovah Deus Ipsum vocavit Filium suum: Quid ergo ludicrius potest audiri, quam quod Anima Domini nostri fuerit ex Maria matre, sicut hodie somniant 12 et Romano Catholici et Reformati, nec adhuc vigiles facti sunt ex Verbo.

Footnotes:

1. Sic Schmidt et Biblia Hebraica, sed 9:6-7 apud Biblia Anglica.

2. Prima editio: Deus noster.
3. Prima editio: Jehovah.
4. in salute ubi in prima editione insalute.
5. Sic Schmidt et Biblia Hebraica, sed 2:10-11 apud Biblia Anglica.

6. Prima editio: HOC NOMEN MEUM, GLORIAM MEAM NON ALTERI DABO (absque italicis).
7. Prima editio: Esaias 42:1, 6, 7, 8.
8. Prima editio: Rox.
9. Sic Schmidt et Biblia Hebraica, sed 2:29, 31 apud Biblia Anglica.

10. Sic Schmidt et Biblia Hebraica, sed 3:1, 14, 18 apud Biblia Anglica.

11. Prima editio: Spiritu Sancto.
12. Prima editio: sommiant.

  
/ 853