The Bible

 

Amos 2

Study

   

1 Hæc dicit Dominus : Super tribus sceleribus Moab, et super quatuor non convertam eum, eo quod incenderit ossa regis Idumææ usque ad cinerem.

2 Et mittam ignem in Moab, et devorabit ædes Carioth : et morietur in sonitu Moab, in clangore tubæ.

3 Et disperdam judicem de medio ejus, et omnes principes ejus interficiam cum eo, dicit Dominus.

4 Hæc dicit Dominus : Super tribus sceleribus Juda, et super quatuor non convertam eum, eo quod abjecerit legem Domini et mandata ejus non custodierit : deceperant enim eos idola sua, post quæ abierant patres eorum.

5 Et mittam ignem in Juda, et devorabit ædes Jerusalem.

6 Hæc dicit Dominus : Super tribus sceleribus Israël, et super quatuor non convertam eum, pro eo quod vendiderit pro argento justum, et pauperem pro calceamentis.

7 Qui conterunt super pulverem terræ capita pauperum, et viam humilium declinant : et filius ac pater ejus ierunt ad puellam, ut violarent nomen sanctum meum.

8 Et super vestimentis pignoratis accubuerunt juxta omne altare, et vinum damnatorum bibebant in domo Dei sui.

9 Ego autem exterminavi Amorrhæum a facie eorum, cujus altitudo, cedrorum altitudo ejus, et fortis ipse quasi quercus ; et contrivi fructum ejus desuper, et radices ejus subter.

10 Ego sum qui ascendere vos feci de terra Ægypti, et duxi vos in deserto quadraginta annis, ut possideretis terram Amorrhæi.

11 Et suscitavi de filiis vestris in prophetas, et de juvenibus vestris nazaræos. Numquid non ita est, filii Israël ? dicit Dominus.

12 Et propinabitis nazaræis vinum, et prophetis mandabitis, dicentes : Ne prophetetis.

13 Ecce ego stridebo subter vos, sicut stridet plaustrum onustum fœno.

14 Et peribit fuga a veloce, et fortis non obtinebit virtutem suam, et robustus non salvabit animam suam :

15 et tenens arcum non stabit, et velox pedibus suis non salvabitur, et ascensor equi non salvabit animam suam :

16 et robustus corde inter fortes nudus fugiet in illa die, dicit Dominus.

   

From Swedenborg's Works

 

Apocalypsis Revelata #316

Study this Passage

  
/ 962  
  

316. "Et oleum et vinum ne laeseris," significat quod a Domino provideatur, ne sancta bona et vera, quae interius in Verbo latent, violentur et prophanentur. -Per "oleum" significatur bonum amoris, et per "vinum" verum ex illo bono; ita per "oleum" significatur sanctum bonum, et per "vinum" sanctum verum: quod provideatur a Domino ne violentur et prophanentur, significatur per "ne laeseris;" auditum enim est hoc "e medio quatuor Animalium," ita a Domino (314); quod dicitur a Domino, hoc quoque providetur ab Ipso; quod provideatur, videatur supra (314, 255). Quod "oleum" significet bonum amoris, videbitur infra (778, 779); quod autem "vinum" significet verum ex illo bono, constat ex sequentibus locis:

"Omnis sitiens ite ad aquas, et cui non argentum, ite, emite et comedite, et emite sine argento Vinum et lac," (Esaias 55:1);

"Fiet in die illo stillabunt montes Mustum, et colles fluent lacte," (Joel 4:18 (B.A. 3:18); 1 Amos 9:13-14);

"Ablatum gaudium e Carmele, et in Vineis non cantatur, Vinum in torculari non calcatur, hedad cessare feci," (Esajas 16:10); 2 Jeremias 48:32-33);

per "Carmelem" significatur Ecclesia spiritualis, quia ibi erant vineae.

"Ejulate omnes potantes Vinum: propter Mustum quod excisum est ex ore vestro, ejularunt Vinitores," (Joel 1:5, 10-11);

(Similia paene, Hoschea 9:2-3; Zephanias 1:13; Threni 2:11-12; Micham 6:15; Amos 5:11; Esaias 24:6-7, 9, 11;) 3

"Lavat in Vino vestimentum Suum, et in Sanguine uvarum velamen Suum: ruber oculis a Vino," (Genesis 49:11(, 12));

haec de Domino; ac "vinum" significat Divinum Verum. Inde est, quod Sacra Caena a Domino instituta sit, in qua panis significat Dominum quoad Divinum Bonum, et vinum Dominum quoad Divinum Verum, et apud recipientes panis significat sanctum bonum, et vinum sanctum verum, a Domino: quare dixit,

"Dico vobis, quod non bibiturus sim a nunc ex hoc genimine Vitis, usque ad diem, quando id bibero (novum) vobiscum in Regno Patris Mei," (Matthaeus 26:29; Luca 22:18).

Quia "panis et vinum" illa significabant, ideo etiam Malchizedech exiens obviam Abramo "eduxit Panem et Vinum: et hic Sarcedos Deo Altissimo, et benedixit Abramo," (Genesis 14:18-19).

Per mincham et libamen in sacrificiis similia significata sunt (De quibus, Exodus 29:40; Leviticus 23:12-13, 18-19; Numeri 15:2-15; 28:6-7, 18 ad fin.; 29:1-7, seq.).

Mincha erat ex simila tritici, inde erat loco panis; et libamen erat ex vino. Ex his constare potest, quid significatur per haec Domini verba,

"Non mittunt Vinum novum in utres veteres, sed mittunt Vinum (novum) in utres novos, et utraque conservantur," (Matthaeus 9:17; Luca 5:37) 4

"vinum novum" est Divinum Verum Novi Testamenti, ita novae Ecclesiae, et "vinum vetus" est Divinum Verum Veteris Testamenti, ita veteris Ecclesiae. Simile significatur per haec verba Domini in Nuptiis in Kana Galilaeae:

"Omnis homo primo bonum Vinum apponit, et quando sat habuerint, vilius; tu reservasti bonum Vinum huc usque," (Johannes 2:1-10).

Simile etiam significatur per "vinum" in Parabola Domini de vulnerato a latronibus,

Quod Samarita "infuderit Oleum et Vinum in vulnera ejus," (Luca 10:33-34);

nam per "vulneratum a latronibus" intelliguntur qui a Judaeis per mala et falsa spiritualiter vulnerati sunt, quibus Samarita opem tulit, "infundendo oleum et vinum" in vulnera ejus, hoc est, docendo bonum et verum, et quantum potuit, sanando. Sanctum Verum per "mustum" et "vinum" significatur etiam alibi in Verbo (Ut Esaias 1:21-22; 25:6; 36:17; Hoschea 7:4-5, 14; 14:6-8; Amos 2:8; Sacharias 9:15, 17; Psalm. 104:14-15). 5

Inde est quod per "vineam" in Verbo significetur Ecclesia quae in veris a Domino est. Quod "vinum" significet sanctum verum, constare etiam potest ex sensu ejus opposito, in quo significat falsificatum et prophanatum verum; ut in his locis:

"Scortatio, Vinum et Mustum, occupavit cor: recessit Vinum eorum, scortando scortati sunt," (Hoschea 4:11, 17-18);

"scortatio" significat falsificationem veri; similiter hic "vinum et mustum."

"Calix in manu Jehovae, et Vino miscuit, implevit mixto et effudit, et feces ejus exsugent, bibent omnes impii terrae," (Psalm. 75:9 (B.A. 8));

"Calix auri Babel in manu Jehovae, inebrians universam terram; de Vino ejus biberunt gentes, ideo insaniunt," (Jeremias 51:7);

"Cecidit Babylon, quia ex Vino irae scortationis suae potavit omnes gentes si quis bestiam adoret, bibet ex Vino irae Dei mixto mero in calice irae Dei," (Apocalypsis 14:8-10)

"Ex Vino scortationis suae Babylon potavit omnes gentes," (Apocalypsis 18:3);

"Babylonis magnae memoria facta est coram Deo, ad dandum illi poculum Vini furoris irae De," (Apocalypsis 16:19); 6

"Inebriati sunt ex Vino scortationis ejus inhabitantes terram," (Apocalypsis 17:1-2).

Per vinum quod Belschazar Rex Babelis, et magnates et uxores et pellices ejus biberunt ex vasis Templi Hierosolymitani,

Et una "laudarunt deos auri, argenti, aeris, ferri, ligni et lapidis," (Daniel 5:2-4) 7 ,

nec aliud quam sanctum verum Verbi et Ecclesiae prophanatum significatur; quare tunc scriptum est in pariete, et Rex illa nocte occisus est (vers. 25, 30). Per "vinum" significatur Verum falsificatum (Etiam Esaias 5:11-12, 21-22; 28:1, 3, 7; 29:9; 8 56:11-12; Jeremias 13:12-13; 23:9-10).

Simile significatur per "libamen" quod libabant idolis, (Esaias 65:11; 57:6; Jeremias 7:18; 44:17-19; Ezechiel 20:28; Deuteronomius 31:38 [NCBSP: Deuteronomius 32:38]).

Quod "vinum" significet sanctum verum, et in opposito sensu prophanatum verum, est ex correspondentia; Angeli enim, qui spiritualiter omnia percipiunt, cum ab homine "vinum" in Verbo legitur, non aliud intelligunt; talis correspondentia est inter cogitationes naturales hominum, et inter cogitationes spirituales Angelorum: simile est cum Vino in Sacra Caena; inde est quod per Sacram Caenam fiat introductio in Caelum (224, fin.).

Footnotes:

1. 18 pro "8"

2. xvi. pro "xv."

3. 11 pro "10"

4. 5:37 pro "15:39"

5. 14, 15 pro "14, 15, 16"

6. 19 pro "1, 2"

7. 2-4 pro "2 ad 5"

8. 9 pro "10"

  
/ 962