Canones Novae Ecclesiae #1

വഴി ഇമ്മാനുവൽ സ്വീഡൻബർഗ്
  
/ 47  
  

1. PROLOGUS. 1

Quod hodie non aliud quam 2 suisona ratio amoris instaurabit, quia lapsi sunt.

Quod hodierna ecclesia erret de Deo, quod erret de fide, quod erret de charitate, et quod nihil sciat de vita aeterna; ita quod sit in caligine.

Quod super idea Dei tota religio fundetur, et quod haec 3 sequatur secundum illam.

Quod haec ecclesia sit ad quam sicut 4 collinearunt omnes ecclesiae a prima in ordine; de qua Daniel prophetavit.

5 Nova Ecclesia non potuit instaurari antequam ultimum judicium peractum erat, ex causa ne profanentur sancta. Tunc promissum quod sensus spiritualis Verbi detegendus, et [quod detegendum] quod solus Dominus [sit] Verbum, cujus adventus tunc fit.

Quod apud paucos hodie sit religio, est ex causa, - -

(1.) Quod non sciatur de Domino quod sit solus Deus persona et essentia, in quo Trinitas; cum tamen omnis religio fundatur super cognitione Dei, ac Ipsius adoratione et cultu:

(2.) Quod non sciatur quod fides non aliud sit quam veritas, et quod non sciatur num hoc quod vocant fidem sit veritas vel non:

(3.) Quod non sciatur quid charitas, nec quid malum et bonum:

(4.) Quod non sciatur quid sit vita aeterna.

Quantum vera vitae fiunt vitae, tantum vera fidei fiunt fidei, et ne hilum plus aut minus. Quaedam sunt scientiae, et non fidei.

അടിക്കുറിപ്പുകൾ:

1. Quatuor paragraphi, nunc sequentes, exemplari Scarensi desunt.

2. "suisona":--sic N.

3. sequatur pro "sequitur"

4. collinearunt pro "collinuarunt"

5. Hujus opusculi pro "exordio", in exemplo Scarensi sistuntur tres paragraphi, nunc sequentes; exemplo Nordenscoeldii "desunt."

  
/ 47