Iz Swedenborgovih djela

 

Arcana Coelestia #4810

Proučite ovaj odlomak

  
/ 10837  
  

4810. Ex his patet quid haec verba Domini involvunt, et quod non secundum litteram intelligenda sint, nempe quod Dominus aliquo ultimo tempore venturus sit in gloria, et tunc omnes sanem angeli cum Ipso, et sessurus super throno gloriae, et congregatas coram Ipso omnes gentes judicaturus; sed quod unusquisque secundum vitam suam, cum transit e vita in mundo in vitam aeternam, judicabitur.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Iz Swedenborgovih djela

 

Arcana Coelestia #1260

Proučite ovaj odlomak

  
/ 10837  
  

1260. Quia ‘gentes’ in Antiquissima et in Antiqua Ecclesia significabant bona seu bonos, ideo quoque in sensu opposito significant mala seu malos; similiter ‘populi’ quia significabant vera, ideo quoque in sensu opposito significant falsa; in Ecclesia enim depravata bonum vertitur in malum, et verum in falsum, inde gentium et populorum significatio in hoc sensu multoties in Verbo, ut apud Esai. 13:4; 14:6; 18:2, 7; 30:28; 34:1, 2; Ezech. 20:32, et pluries alibi.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.