Iz Swedenborgovih djela

 

Arcana Coelestia #4809

Proučite ovaj odlomak

  
/ 10837  
  

4809. Quando venerit Filius hominis in gloria Sua significat quando apparebit Divinum Verum in sua luce, quod fit unicuivis homini cum moritur; venit enim tunc in lucem caeli, in qua percipere potest quid verum et bonum, et inde qualis est;

‘Filius hominis’ in sensu Verbi interno est Dominus quoad Divinum Verum, ita est Divinum Verum quod a Domino; ‘gloria’ est intelligentia et sapientia quae inde, quae ut lux, et coram angelis ut splendor lucis, apparet; hic splendor lucis in qua sapientia et intelligentia ex Divino Vero quod a Domino, est qui in Verbo vocatur ‘gloria’; quod ‘Filius hominis’ sit in sensu interno Divinum Verum, videatur n. 2159, 2803, 2813, 3704.

[2] Et omnes sancti angeli cum Ipso significat caelum angelicum; . ‘sancti angeli’ 1 sunt vera quae a Divino Bono Domini, nam per ‘angelos’ in Verbo non intelliguntur angeli sed illa quae sunt a Domino: videatur n. 1925, 4085; angeli enim sunt vitae recipientes veri procedentis a Divino Bono 2 Domini, et quantum recipiunt, tantum sunt angeli; inde patet quod ‘angeli’ sint illa vera; hic quia agitur de statu cujusvis post mortem, ac de judicio cujusvis secundum vitam, dicitur quod ‘omnes sancti angeli erunt cum Ipso’,

et per id significatur quod per caelum judicium; omnis enim influxus Divini Veri fit per caelum; immediatus influxus a nemine recipi potest.

[3] Tunc sedebit super throno gloriae Ipsius significat judicium, ‘thronus’ enim praedicatur de regio Domini, ac regium Domini est Divinum Verum, n. 1728, 2015, 3009, 3670, et Divinum Verum est ex quo et secundum quod judicium.

[4] Et congregabuntur coram Ipso omnes gentes significat quod patebunt omnium bona et mala; per ‘gentes’ enim in Verbi sensu interno significantur bona, et in opposito sensu mala, 3 n. 1259, 1260

1416, 2588 f, 4574; ita quod bona et mala apparebunt in luce Divina hoc est, in luce a Divino Vero, significatur per quod ‘congregabuntur coram Ipso omnes gentes’.

[5] Et separabit eos ab invicem, sicut pastor separat oves ab hircis significat separationem boni a malo; ‘oves’ enim sunt qui in bono, et ‘hirci’ qui in malo; ‘oves’ proprie dicuntur qui in charitate et inde in fide, ‘hirci’ 4 qui in fide et non in charitate de his et illis hic agitur; quod ‘oves’ sint qui in charitate et inde in fide, videatur n. 2088, 4169; et quod ‘hirci’ qui in fide et non in charitate, n. 4769.

[6] Et statuet quidem oves a dextris Suis, et hircos a sinistris significat separationem secundum vera ex bono et secundum falsa ex malo; qui in veris ex bono sunt, etiam actualiter apparent in altera vita ad dextrum, et qui in falsis a malo ad sinistrum; inde statui a dextris et a sinistris, est ordinari secundum vitam.

Bilješke:

1. The Manuscript inserts in sensu interno.

2. The Manuscript deletes it.

3. The Manuscript inserts videatur.

4. autem

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Iz Swedenborgovih djela

 

Arcana Coelestia #2010

Proučite ovaj odlomak

  
/ 10837  
  

2010. Quia nunc ‘nomen’ significat quale, et nosse qualis est, constare potest quid per verba in hoc versu significatur, nempe, ‘non vocabitur amplius nomine tuo Abram, et erit nomen tuum Abraham’, 1 scilicet quod non esset qualis fuit sed qualis futurus: quod Abram serviverit aliis diis et coluerit deum Shaddai, ostensum est supra n. 1992, sed quia repraesentaret Dominum, et quidem Ipsius Internum Hominem, ita 2 caeleste amoris Ipsius, ideo quale ejus prius delendum, hoc est, nomen Abram mutandum in quale aliud per quod potuisset Dominus repraesentari; ideo littera ‘H’ ex nomine Jehovae desumpta est, quae littera in nomine Jehovae est unica quae Divinum involvit, et significat SUM seu ESSE, et interjecta est et dictus Abraham; similiter se habet cum ‘Sarai’, de qua in sequentibus, cujus nomini etiam adjecta est eadem littera, et dicta ‘Sarah’: inde quoque constare potest quod ‘Abraham’ in interno sensu Verbi repraesentet Jehovam seu Dominum:

[2] sed sciendum quod in repraesentationibus nihil faciat qualis homo sit nam in illis nihil reflectitur super personam sed super rem quam repraesentat, ut dictum et ostensum prius n. 665, 1097 fin. , 1361; inde nunc significatio illorum verborum in sensu interno est quod Dominus exuet humanum et induet Divinum, quod etiam est in serie a praecedentibus, tum etiam in serie sequentium, nam promissio fit nunc de Isaco filio, per 3 quem repraesentaretur Rationale Domini Divinum.

Bilješke:

1. The Manuscript has nempe.

2. The Manuscript inserts ac.

3. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.