Iz Swedenborgovih djela

 

Arcana Coelestia #4808

Proučite ovaj odlomak

  
/ 10837  
  

4808. Quod sensus internus illorum verborum id involvat, constabit [ab] explicatione singulorum secundum illum sensum; sed hic solum explicanda sunt 1 quae ibi continentur in versibus

31-33, nempe haec, Quando venerit Filius hominis in gloria Sua, et omnes sancti angeli cum Ipso, tunc sedebit super throno gloriae Ipsius, et congregabuntur coram Ipso omnes gentes; et separabit invicem, sicut pastor separat oves ab hircis; et statuet quidem oves a dextris Suis, et hircos a sinistris.

Bilješke:

1. The Manuscript inserts illa.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Iz Swedenborgovih djela

 

Arcana Coelestia #4066

Proučite ovaj odlomak

  
/ 10837  
  

4066. ‘Et vidit Jacob facies Labanis’: quod significet status mutationem apud bonum illud cum recederet bonum per ‘Jacob’ intellectum, constat ex repraesentatione ‘Jacobi’ quod sit bonum Naturalis, et a repraesentatione ‘Labanis’ quod sit bonum medium, de quibus saepius prius; et a significatione ‘facierum’ quod sint interiora, de qua n. 358, 1999, 2434, 3527, 3573, hic mutationes interiorum, seu quod idem, mutationes status; dicitur enim, vidit facies ejus, et ecce nullatenus is cum eo sicut heri nudius tertius. ' Causa quod interiora per ‘facies’ in Verbo significentur, est quia interiora elucent ex facie, et se sistunt in facie sicut in speculo aut in imagine, inde ‘facies’ seu vultus significant status cogitationum et status affectionum.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.