3284. Vers. 21. Et oravit Jishak ad Jehovam propter mulierem suam, quia sterilis ea, et exoratus illi Jehovah, et concepit Rebecca mulier ejus. Et collidebant se filii in medio illius; et dixit, Si ita, ad quid hoc, ego? et ivit ad interrogandum Jehovam. Et dixit Jehovah illi, Duae gentes in utero tuo, et duo populi e visceribus tuis separabuntur, et populus prae populo valebit, et major serviet minori. ‘Oravit Jishak ad Jehovam’ significat communicationem Divini quod Filius cum Divino quod Pater: ‘propter mulierem quod sterilis ea’ significat quod nondum Divinum Naturale: ‘et exoratus illi Jehovah’ significat effectum; ‘et concepit Rebecca mulier ejus’ significat quod ex Divino Vero ut a matre: ‘et collidebant se filii in medio illius’ significat pugnam de qua: ‘et dixit, Si ita, ad quid hoc, ego?’ significat angustiam: ‘et ivit ad interrogandum Jehovam’ significat statum communicationis: ‘et dixit Jehovah illi’ significat perceptionem ex Divino: ‘Duae gentes in utero tuo’ significat naturale quoad bonum interius et exterius, quod conceptio: ‘et duo populi e visceribus tuis separabuntur’ significat quod inde verum: ‘et populus prae populo valebit’ significat quod primo verum erit superius quam bonum veri: ‘et major serviet minori’ significat quod bonum veri inferius erit ad tempus.
Genesis 25:21-23
21
Deprecatusque est Isaac Dominum pro uxore sua, eo quod esset sterilis : qui exaudivit eum, et dedit conceptum Rebeccæ.
22
Sed collidebantur in utero ejus parvuli ; quæ ait : Si sic mihi futurum erat, quid necesse fuit concipere ? perrexitque ut consuleret Dominum.
23
Qui respondens ait : Duæ gentes sunt in utero tuo, et duo populi ex ventre tuo dividentur, populusque populum superabit, et major serviet minori.