Biblija

 

Numeri 6

Studija

   

1 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens :

2 Loquere ad filios Israël, et dices ad eos : Vir, sive mulier, cum fecerint votum ut sanctificentur, et se voluerint Domino consecrare :

3 a vino, et omni quod inebriare potest, abstinebunt. Acetum ex vino, et ex qualibet alia potione, et quidquid de uva exprimitur, non bibent : uvas recentes siccasque non comedent

4 cunctis diebus quibus ex voto Domino consecrantur : quidquid ex vinea esse potest, ab uva passa usque ad acinum non comedent.

5 Omni tempore separationis suæ novacula non transibit per caput ejus usque ad completum diem, quo Domino consecratur. Sanctus erit, crescente cæsarie capitis ejus.

6 Omni tempore consecrationis suæ, super mortuum non ingredietur,

7 nec super patris quidem et matris et fratris sororisque funere contaminabitur, quia consecratio Dei sui super caput ejus est.

8 Omnibus diebus separationis suæ sanctus erit Domino.

9 Sin autem mortuus fuerit subito quispiam coram eo, polluetur caput consecrationis ejus : quod radet illico in eadem die purgationis suæ, et rursum septima.

10 In octava autem die offeret duos turtures, vel duos pullos columbæ sacerdoti in introitu fœderis testimonii.

11 Faciet sacerdos unum pro peccato, et alterum in holocaustum, et deprecabitur pro eo, quia peccavit super mortuo : sanctificabitque caput ejus in die illo :

12 et consecrabit Domino dies separationis illius, offerens agnum anniculum pro peccato : ita tamen ut dies priores irriti fiant, quoniam polluta est sanctificatio ejus.

13 Ista est lex consecrationis. Cum dies, quos ex voto decreverat, complebuntur, adducet eum ad ostium tabernaculi fœderis,

14 et offeret oblationes ejus Domino, agnum anniculum immaculatum in holocaustum, et ovem anniculam immaculatam pro peccato, et arietem immaculatum, hostiam pacificam,

15 canistrum quoque panum azymorum qui conspersi sint oleo, et lagana absque fermento uncta oleo, ac libamina singulorum :

16 quæ offeret sacerdos coram Domino, et faciet tam pro peccato, quam in holocaustum.

17 Arietem vero immolabit hostiam pacificam Domino, offerens simul canistrum azymorum, et libamenta quæ ex more debentur.

18 Tunc radetur nazaræus ante ostium tabernaculi fœderis cæsarie consecrationis suæ : tolletque capillos ejus, et ponet super ignem, qui est suppositus sacrificio pacificorum :

19 et armum coctum arietis, tortamque absque fermento unam de canistro, et laganum azymum unum, et tradet in manus nazaræi, postquam rasum fuerit caput ejus.

20 Susceptaque rursum ab eo, elevabit in conspectu Domini : et sanctificata sacerdotis erunt, sicut pectusculum, quod separari jussum est, et femur. Post hæc, potest bibere nazaræus vinum.

21 Ista est lex nazaræi, cum voverit oblationem suam Domino tempore consecrationis suæ, exceptis his, quæ invenerit manus ejus : juxta quod mente devoverat, ita faciet ad perfectionem sanctificationis suæ.

22 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens :

23 Loquere Aaron et filiis ejus : Sic benedicetis filiis Israël, et dicetis eis :

24 Benedicat tibi Dominus, et custodiat te.

25 Ostendat Dominus faciem suam tibi, et misereatur tui.

26 Convertat Dominus vultum suum ad te, et det tibi pacem.

27 Invocabuntque nomen meum super filios Israël, et ego benedicam eis.

   

Iz Swedenborgovih djela

 

Arcana Coelestia #10136

Proučite ovaj odlomak

  
/ 10837  
  

10136. ‘Et decima similae mixtae oleo tuso, quadrans hinis’: quod significet bonum spirituale ex caelesti quantum ad conjunctionem, constat ex significatione ‘decimae ephae’ quod sit quantum satis et quantum ad usus, de qua n. 8468, 8540, 9757; ex significatione ‘similae’ quod sit verum ex bono, de qua n. 9995, hic verum ex bono caelesti, quod verum vocatur 1 bonum spirituale; ex significatione ‘olei’ quod sit bonum caeleste, de qua n. 886, 3728, 4582, 4638, 9474, 9780; ex significatione ‘quadrantis hinis’ quod sit quantum ad conjunctionem, nam per ‘quattuor’ significatur conjunctio, n. 9601, 9674, inde quadrans seu quarta pars est quantum satis ad illam; epha et in erant mensurae, et per mensuras significatur quantitas rei de qua agitur; per epham, quae erat mensura similae, tritici, et hordei, quantitas boni, et per hinem, quae erat mensura vini et olei, quantitas veri; quod decima ephae sit quae intelligitur, constat ex Lev. 6:13 [KJV 20], et alibi. Inde patet quod per ‘decimam similae mixtae oleo tuso quadrantis hinis’ significetur bonum spirituale ex caelesti quantum ad conjunctionem. Quid spirituale et quid caeleste, videantur loca citata n. 9277.

Bilješke:

1. est

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Iz Swedenborgovih djela

 

Arcana Coelestia #1798

Proučite ovaj odlomak

  
/ 10837  
  

1798. Quod ‘dixit Abram, En mihi non dedisti semen’ significet quod non internum Ecclesiae, constat a significatione ‘seminis’ quod sit amor et fides, de qua prius n. 255, 256, 1025, et in sequentibus a significatione ‘heredis’: quod amor et inde fides sit internum Ecclesiae, prius aliquoties dictum et ostensum est; non alia fides quae internum Ecclesiae est, intelligitur quam quae est amoris seu charitatis, hoc est, quae est ex amore seu charitate;

[2] fides in sensu communi est omne doctrinale Ecclesiae; sed doctrinale separatum ab amore seu charitate nusquam facit internum Ecclesiae, nam doctrinale est solum scientia quae est memoriae, quae datur quoque apud pessimos, etiam apud infernales; sed doctrinale quod est ex charitate seu quod est charitatis, hoc facit internum, nam hoc est vitae; ipsa vita est internum omnis cultus, et sic omne doctrinale quod fluit ex vita charitatis; hoc doctrinale est quod est fidei, quae hic intelligitur: quod haec fides sit quae internum est Ecclesiae, constare potest ex eo solo, quod qui vitam charitatis habet, norit omnia fidei;

[3] si velis, explores modo doctrinalia quae et qualia sunt; anne omnia sint charitatis, proinde fidei ex charitate? ut solum praecepta decalogi, cujus primum est ‘ut colas Dominum Deum’; qui vitam amoris seu charitatis habet, is colit Dominum Deum, quia hoc est vita ipsius: alterum, ‘ut Sabbatum observes’; qui in amoris vita est, seu in charitate, is sancte observat Sabbatum, nam nihil ei dulcius est quam colere Dominum, et glorificare Ipsum omni die: praeceptum ‘ne occidas’, hoc prorsus est charitatis; qui amat proximum ut semet, horret quicquam facere quod illum laedit, magis illum occidere: ‘ne fureris’, similiter; qui enim vitam charitatis habet, is potius ex suo dat proximo quam ut quicquam ei auferat: ‘ne adulteris’, pariter; qui in charitatis vita est, proximi uxorem potius custodit, De aliquis tale damnum ei inferat, et adulterium spectat ut facinus contra conscientiam, et tale quod amorem conjugialem et ejus debita destruit: ‘concupiscere quae sunt proximi’, 1 est quoque contra illos qui in charitatis vita sunt, nam charitatis est velle aliis bonum ex se et suo, ita nusquam concupiscunt quae alterius sunt:

[4] haec sunt praecepta decalogi quae exteriora doctrinalia fidei, quae ab illo qui in charitate et ejus vita est, non memoria tenus sciuntur sed sunt in corde ejus, et illa habet sibi inscripta, quia sunt in charitate, ita in ipsa ejus vita: praeter alia quae dogmatica sunt, quae similiter novit ex sola charitate, vivit enim secundum conscientiam recti; rectum et verum, quod non ita potest intelligere et explorare, hoc credit simpliciter seu ex simplici corde quod ita sit quia Dominus ita dixit, et qui ita credit, is non malum facit, tametsi non esset verum in se sed verum apparens;

[5] ut pro exemplo, quod Dominus irascatur, puniat, tentet, et similia; tum quoque, quod in Sacra Cena panis et vinum sit significativum quid, vel quod caro et sanguis adsit aliquo modo quo explicant, hoc nihil facit sive unum sive alteram dicant, tametsi pauci sunt qui de hoc cogitant, sique cogitant, modo fiat ex simplici corde, quia ita instructi, et usque in charitate vivunt; ii cum audiunt quod panis et vinum in sensu interno significent amorem Domini erga universum genus humanum et quae amoris sunt, et reciprocum hominis in Dominum et erga proximum, ilico credunt, et gaudent quod ita se habeat; nusquam illi qui in doctrinalibus sunt et non in charitate; hi litigant de omni, et damnant quoscumque qui non dicunt, quod vocant Credere, sicut illi: ex his constare unicuivis potest quod amor in Dominum et charitas erga proximum sit internum Ecclesiae.

Bilješke:

1. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.