Biblija

 

Hoschea 8

Studija

   

1 In gutture tuo sit tuba quasi aquila super domum Domini, pro eo quod transgressi sunt fœdus meum, et legem meam prævaricati sunt.

2 Me invocabunt : Deus meus, cognovimus te Israël.

3 Projecit Israël bonum : inimicus persequetur eum.

4 Ipsi regnaverunt, et non ex me ; principes exstiterunt, et non cognovi : argentum suum et aurum suum fecerunt sibi idola, ut interirent.

5 Projectus est vitulus tuus, Samaria ; iratus est furor meus in eos. Usquequo non poterunt emundari ?

6 Quia ex Israël et ipse est : artifex fecit illum, et non est Deus ; quoniam in aranearum telas erit vitulus Samariæ.

7 Quia ventum seminabunt, et turbinem metent : culmus stans non est in eo ; germen non faciet farinam : quod etsi fecerit, alieni comedent eam.

8 Devoratus est Israël ; nunc factus est in nationibus quasi vas immundum.

9 Quia ipsi ascenderunt ad Assur, onager solitarius sibi ; Ephraim munera dederunt amatoribus.

10 Sed et cum mercede conduxerint nationes, nunc congregabo eos, et quiescent paulisper ab onere regis et principum.

11 Quia multiplicavit Ephraim altaria ad peccandum ; factæ sunt ei aræ in delictum.

12 Scribam ei multiplices leges meas, quæ velut alienæ computatæ sunt.

13 Hostias offerent, immolabunt carnes et comedent, et Dominus non suscipiet eas : nunc recordabitur iniquitatis eorum, et visitabit peccata eorum : ipsi in Ægyptum convertentur.

14 Et oblitus est Israël factoris sui, et ædificavit delubra ; et Judas multiplicavit urbes munitas ; et mittam ignem in civitates ejus, et devorabit ædes illius.

   

Iz Swedenborgovih djela

 

Vera Christiana Religio #318

Proučite ovaj odlomak

  
/ 853  
  

318. In SENSU SPIRITUALI per furari intelligitur deprivare alios suae fidei veris, quod fit per falsa et haeretica: Sacerdotes, qui solum propter lucrum aut honoris ambitum ministrant, ac docent talia, quae vident aut possunt videre ex Verbo quod non vera sint, spirituales fures sunt, quoniam media salutis, quae sunt vera fidei, populo auferunt; hi quoque vocantur fures in Verbo in his locis, Qui non ingreditur per januam in ovile, sed ascendit aliunde, is est fur et latro; fur non venit nisi ut furetur, mactet et perdat, Johannes 10:1, 10. Reponite thesauros non in terra, sed in Coelo, ubi fures non veniunt, et furantur, Matthaeus 6:19-20. Si fures veniunt tibi, si eversores noctu, quomodo excisus eris, nonne furabuntur quod illis satis, 1 Obadias 1:5. In Urbe discurrent, in muro current, in domos ascendent, per fenestras ingredientur, sicut fur, Joel 2:9. Fecerunt mendacium, et fur venit, et diffundit se turma foras, Hoschea 7:1.

Bilješke:

1. Prima editio: satis.

  
/ 853