Biblija

 

Hoschea 13

Studija

   

1 Loquente Ephraim, horror invasit Israël ; et deliquit in Baal, et mortuus est.

2 Et nunc addiderunt ad peccandum ; feceruntque sibi conflatile de argento suo quasi similitudinem idolorum : factura artificum totum est : his ipsi dicunt : Immolate homines, vitulos adorantes.

3 Idcirco erunt quasi nubes matutina, et sicut ros matutinus præteriens ; sicut pulvis turbine raptus ex area, et sicut fumus de fumario.

4 Ego autem Dominus Deus tuus, ex terra Ægypti ; et Deum absque me nescies, et salvator non est præter me.

5 Ego cognovi te in deserto, in terra solitudinis.

6 Juxta pascua sua adimpleti sunt et saturati sunt ; et levaverunt cor suum, et obliti sunt mei.

7 Et ego ero eis quasi leæna, sicut pardus in via Assyriorum.

8 Occurram eis quasi ursa raptis catulis, et dirumpam interiora jecoris eorum, et consumam eos ibi quasi leo : bestia agri scindet eos.

9 Perditio tua, Israël : tantummodo in me auxilium tuum.

10 Ubi est rex tuus ? maxime nunc salvet te in omnibus urbibus tuis ; et judices tui, de quibus dixisti : Da mihi regem et principes.

11 Dabo tibi regem in furore meo, et auferam in indignatione mea.

12 Colligata est iniquitas Ephraim ; absconditum peccatum ejus.

13 Dolores parturientis venient ei : ipse filius non sapiens : nunc enim non stabit in contritione filiorum.

14 De manu mortis liberabo eos ; de morte redimam eos. Ero mors tua, o mors ! morsus tuus ero, inferne ! consolatio abscondita est ab oculis meis.

15 Quia ipse inter fratres dividet : adducet urentem ventum Dominus de deserto ascendentem, et siccabit venas ejus, et desolabit fontem ejus : et ipse diripiet thesaurum omnis vasis desiderabilis.

   

Iz Swedenborgovih djela

 

Vera Christiana Religio #294

Proučite ovaj odlomak

  
/ 853  
  

294. SENSUS SPIRITUALIS hujus Praecepti 1 est, quod non alius Deus quam DOMINUS JESUS CHRISTUS colendus sit, quia Ipse est Jehovah, qui in Mundum venit, et Redemptionem fecit, sine qua non salvari potuit ullus homo, nec ullus Angelus. Quod praeter Ipsum non alius Deus sit, constat ex his in Verbo, "Dicetur in die illo, ecce Deus noster Hic, quem exspectavimus ut liberet nos: hic Jehovah, quem exspectavimus, exultemus et laetemur in Salute Ipsius, Esaias 25:9. Vox clamantis in deserto, parate viam Jehovae, complanate in solitudine semitam Deo nostro; revelabitur enim Gloria Jehovae, et videbunt omnis caro simul; ecce Dominus Jehovih in forti venit, sicut Pastor gregem suum pascet, Esaias 40:3, 5, 10-11. 2 Tantummodo inter te Deus, praeterea non Deus, profecto Tu Deus occultus, 3 Deus Israelis SALVATOR, Esaias 45:14-15. Nonne Ego Jehovah, et non amplius Deus praeter Me, Deus justus et SALVATOR [non] 4 praeter Me, Esaias 45:21-22. Ego Jehovah, et non praeter Me SALVATOR, Esaias 43:11; Hoschea 13:4. Ut sciat omnis caro, quod Ego Jehovah SALVATOR TUUS ET REDEMPTOR TUUS, Esaias 49:26; 60:16. Quod ad REDEMPTOREM NOSTRUM, Jehovah 5 Zebaoth Nomen Ipsius, Esaias 47:4; Jeremias 50:34. Jehovah Petra mea, et REDEMPTOR MEUS, Psalmus 19:15. 6 Sic dixit Jehovah REDEMPTOR TUUS, Sanctus Israelis, Ego Jehovah Deus tuus, Esaias 48:17; 43:14, 7 49:7; 54:8. 8 Sic dixit Jehovah REDEMPTOR TUUS, 9 Ego Jehovah faciens omnia, et Solus a Me Ipso, Esaias 44:24. Sic dixit Jehovah Rex Israelis, et REDEMPTOR ejus Jehovah Zebaoth, Ego Primus et Ultimus, et praeter Me non Deus, 10 Esaias 44:6. Jehovah Zebaoth nomen Ipsius, et REDEMPTOR TUUS Sanctus Israelis, Deus totius terrae vocabitur, Esaias 54:5. 11 Abraham non cognoscit nos; Israel non agnoscit nos, Tu Jehovah Pater noster, REDEMPTOR a saeculo Nomen tuum, Esaias 63:16. Puer natus est nobis, Filius datus est nobis, cujus nomen Mirabilis, Consiliarius, Deus, Heros, PATER AETERNITATIS, Princeps pacis, Esaias 9:5. 12 Ecce dies venient, cum suscitabo Davidi Germen justum, qui regnabit Rex, et hoc Nomen Ipsius, JEHOVAH JUSTITIA NOSTRA, Jeremias 23:5-6; 33:15-16. Dixit Philippus ad Jesum, monstra nobis Patrem; dixit illi Jesus, qui videt Me videt Patrem, nonne credis quod Ego in Patre et Pater in Me, Johannes 14:8-10. 13 In Jesu Christo omnis plenitudo Divinitatis habitat corporaliter, Colossenses 2:9. Sumus in Veritate in Jesu Christo: Hic est verus Deus et Vita aeterna; filioli cavete vobis ab idolis," 1 Johannes 5:20-21. Ex his clare patet, quod Dominus Salvator noster sit ipse Jehovah, qui simul est Creator, Redemptor, et Regenerator. Hic est hujus Praecepti Sensus spiritualis.

Bilješke:

1. Prima editio: Praecpti.
2. Prima editio: Esaias 40:3, 5, 11.

3. Prima editio: occutus.
4. Sic in margine exemplaris scriptoris, fortasse manu scriptoris scriptum.
5. Prima editio: Jehevoh.
6. Sic Schmidt et Biblia Hebraica, sed 19:14 apud Biblia Anglica. Prima editio: 19:10.

7. Prima editio: 24.
8. Prima editio: Cap. 8.
9. Prima editio: REDEMPTOR tuus.
10. Prima editio: Deus ,.
11. Prima editio: 8.
12. Sic Schmidt et Biblia Hebraica, sed 9:6 apud Biblia Anglica.

13. Prima editio: Johannes 14:8-9.

  
/ 853  
  

Iz Swedenborgovih djela

 

Arcana Coelestia #8148

Proučite ovaj odlomak

  
/ 10837  
  

8148. ‘Et sumpsit sescentos currus electos’: quod significet omnia et singula doctrinalia falsi quae fidei separatae in suo ordine, constat ex significatione 'numeri ‘sescentorum’ quod sint omnia et singula veri et boni fidei 1 in uno complexu, ita in opposito sensi omnia et singula falsi et mali fidei separatae a charitate; quod haec per ‘sescenta’ significentur, constare potest ex illis quae de numero sescentorum milium n. 7973 ostensa sunt; et ex significatione ‘curruum’ quod sint doctrinalia fidei, hic fidei separatae, de qua mox supra n. 8146; per ‘currus electos’ significantur doctrinalia 2 illius fidei praecipua, ex quibus reliqua dependent; quae ab illis dependent, seu illis serviunt, significantur per ‘currus Aegypti’, de quibus mox 3 sequitur.

[2] Sciendum quod haec falsa, quae hic per ‘Pharaonem, exercitum, et populum illius’, tum per ‘currus, equos, et equites illius’ significantur, sunt praecipue falsa illorum qui in fide persuasiva sunt, hoc est, qui persuadent sibi quod doctrinalia Ecclesiae 4 in qua sunt vera sint, et tamen in vita mali sunt; fides persuasiva datur cum malo vitae, non autem fides salvifica, nam fides persuasiva est persuasio quod vera sint omnia quae doctrinae Ecclesiae 5 , non propter verum, nec propter vitam, ne quidem propter salutem, nam hanc vix credunt, sed propter lucrationes, hoc est, propter 6 aucupandos honores et opes, et 7 propter famam, illorum causa; ut talia lucrentur, discunt 8 doctrinalia, ita non ob finem ut serviant Ecclesiae ac saluti animarum, sed ut sibi et suis; quare illis perinde est, sive doctrinalia illa sint vera vel falsa; hoc non curant, minus inquirunt, nam in nulla affectione veri propter verum sunt; sed illa qualiacumque 9 sunt, confirmant, et cum confirmaverunt, 10 persuadent sibi quod vera sint, non cogitantes quod confirmari queant aeque falsa ac vera, n. 4741, 5033, 6865, 7012, 7680, 7950;

[3] inde fides persuasiva; quae quia non pro fine habet ac intuetur proximum, et ejus bonum, ita nec Dominum, sed se et mundum, hoc est, honores et lucrum, conjungitur illa cum malo vitae, non autem cum bono vitae, nam fides cum hoc conjuncta est salvifica; haec fides datur a Domino, illa autem est ab ipso homine; illa manet in aeternum, haec dissipatur in altera vita; etiam dissipatur in mundo si nihil per illam lucrantur; at quamdiu lucrantur, militant pro illa sicut pro ipso caelo, cum tamen non pro illa sed pro se; nam illa quae fidei sunt, hoc est, doctrinalia, sunt illis pro mediis ad finem, 11 hoc est, ad eminentiam et opulentiam; qui in hac fide sunt in mundo, aegre possunt distingui ab illis qui in fide salvifica, nam loquuntur et praedicant ex ardore sicut zeli pro 12 doctrinali, sed est ardor ex igne amoris sui et mundi.

[4] Hi sunt qui imprimis per ‘Pharaonem’ et ‘Aegyptios’ significantur, et qui in altera vita quoad 13 fidem illam vastantur, qua vastata, sunt illi in meris falsis ex malo; nam falsa tunc erumpunt ex malo; omne enim malum secum habet suum falsum, conjuncta enim sunt; 14 et falsa illa apparent cum relinquuntur malo vitae suae; malum tunc est quasi ignis, et falsa sunt sicut lumen inde. Hoc genus mali et inde falsi prorsus differt a generibus aliorum malorum et inde falsorum; 15 est detestabilius reliquis, quia est contra bona et vera fidei, et inde 16 isti malo profanatio inest; profanatio est agnitio veri et boni, et usque vita contra illa, n. 593, 1008, 1010, 1059, 2051, 3398, 3898, 4289, 4601, 17 6959, 18 6963, 6971.

Bilješke:

1. The Manuscript inserts conjunctae charitati.

2. falsi

3. dicitur

4. illorum sint vera

5. The Manuscript inserts sunt.

6. aucupandum

7. famam propter illa

8. doctrinalia Ecclesiae in qua sunt, non ut serviant Ecclesiae sed ut sibi; quare illis perinde est, num doctrinalia Ecclesiae in qua sunt vera sint vel falsa

9. sint

10. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

11. qui est ipse et mundus

12. vero

13. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

14. falsum illud apparet

15. ac detestabilius est

16. ei

17. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

18. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.