Biblija

 

Genesis 32

Studija

   

1 Jacob quoque abiit itinere quo cœperat : fueruntque ei obviam angeli Dei.

2 Quos cum vidisset, ait : Castra Dei sunt hæc : et appellavit nomen loci illius Mahanaim, id est, Castra.

3 Misit autem et nuntios ante se ad Esau fratrem suum in terram Seir, in regionem Edom :

4 præcepitque eis, dicens : Sic loquimini domino meo Esau : Hæc dicit frater tuus Jacob : Apud Laban peregrinatus sum, et fui usque in præsentem diem.

5 Habeo boves, et asinos, et oves, et servos, et ancillas : mittoque nunc legationem ad dominum meum, ut inveniam gratiam in conspectu tuo.

6 Reversique sunt nuntii ad Jacob, dicentes : Venimus ad Esau fratrem tuum, et ecce properat tibi in occursum cum quadringentis viris.

7 Timuit Jacob valde : et perterritus divisit populum qui secum erat, greges quoque et oves, et boves, et camelos, in duas turmas,

8 dicens : Si venerit Esau ad unam turmam, et percusserit eam, alia turma, quæ relicta est, salvabitur.

9 Dixitque Jacob : Deus patris mei Abraham, et Deus patris mei Isaac : Domine qui dixisti mihi : Revertere in terram tuam, et in locum nativitatis tuæ, et benefaciam tibi :

10 minor sum cunctis miserationibus tuis, et veritate tua quam explevisti servo tuo. In baculo meo transivi Jordanem istum : et nunc cum duabus turmis regredior.

11 Erue me de manu fratris mei Esau, quia valde eum timeo : ne forte veniens percutiat matrem cum filiis.

12 Tu locutus es quod benefaceres mihi, et dilatares semen meum sicut arenam maris, quæ præ multitudine numerari non potest.

13 Cumque dormisset ibi nocte illa, separavit de his quæ habebat, munera Esau fratri suo,

14 capras ducentas, hircos viginti, oves ducentas, et arietes viginti,

15 camelos fœtas cum pullis suis triginta, vaccas quadraginta, et tauros viginti, asinas viginti et pullos earum decem.

16 Et misit per manus servorum suorum singulos seorsum greges, dixitque pueris suis : Antecedite me, et sit spatium inter gregem et gregem.

17 Et præcepit priori, dicens : Si obvium habueris fratrem meum Esau, et interrogaverit te : Cujus es ? aut, Quo vadis ? aut, Cujus sunt ista quæ sequeris ?

18 respondebis : Servi tui Jacob, munera misit domino meo Esau, ipse quoque post nos venit.

19 Similiter dedit mandata secundo, et tertio, et cunctis qui sequebantur greges, dicens : Iisdem verbis loquimini ad Esau cum inveneritis eum.

20 Et addetis : Ipse quoque servus tuus Jacob iter nostrum insequitur. Dixit enim : Placabo illum muneribus quæ præcedunt, et postea videbo illum : forsitan propitiabitur mihi.

21 Præcesserunt itaque munera ante eum, ipse vero mansit nocte illa in castris.

22 Cumque mature surrexisset, tulit duas uxores suas, et totidem famulas cum undecim filiis, et transivit vadum Jaboc.

23 Traductisque omnibus quæ ad se pertinebant,

24 mansit solus : et ecce vir luctabatur cum eo usque mane.

25 Qui cum videret quod eum superare non posset, tetigit nervum femoris ejus, et statim emarcuit.

26 Dixitque ad eum : Dimitte me : jam enim ascendit aurora. Respondit : Non dimittam te, nisi benedixeris mihi.

27 Ait ergo : Quod nomen est tibi ? Respondit : Jacob.

28 At ille : Nequaquam, inquit, Jacob appellabitur nomen tuum, sed Israël : quoniam si contra Deum fortis fuisti, quanto magis contra homines prævalebis ?

29 Interrogavit eum Jacob : Dic mihi, quo appellaris nomine ? Respondit : Cur quæris nomen meum ? Et benedixit ei in eodem loco.

30 Vocavitque Jacob nomen loci illius Phanuel, dicens : Vidi Deum facie ad faciem, et salva facta est anima mea.

31 Ortusque est ei statim sol, postquam transgressus est Phanuel : ipse vero claudicabat pede.

32 Quam ob causam non comedunt nervum filii Israël, qui emarcuit in femore Jacob, usque in præsentem diem : eo quod tetigerit nervum femoris ejus, et obstupuerit.

   

Iz Swedenborgovih djela

 

Arcana Coelestia #4316

Proučite ovaj odlomak

  
/ 10837  
  

4316. Quod in sensu interno historico per ‘usque ad diem hunc’ significetur in perpetuum quod tales, constat a significatione ‘usque ad diem hunc’ quod, ‘ubi in Verbo’ nominatur, sit perpetuum, de qua n. 2838. Quod posteritas illa talis fuerit a primis temporibus, constare potest ab ipsis filiis Jacobi, A Reubene quod cubuerit cum Bilha concubina patris sui, Gen. 35:22:

A Shimeone et Levi quod occiderint Hamorem et Shechemum, et omnes viros urbis illorum, et quod reliqui filii venerint super confossos, et depraedati sint urbem,

Gen. 34:1 seq. 27-29; ideo de illis Jacobus, tunc Israel, 1 antequam moreretur, ita locutus est; de Reubene, Non eris superior, quia ascendisti cubilia patris tui, tunc indignum fecisti te, stratum meum ascendit, Gen. 49:3, 4:

et de Shimeone et Levi, In arcanum eorum ne veniat anima mea, cum congregatione eorum ne uniatur gloria mea, quia in ira sua occiderunt virum, et in proposito suo enervarunt bovem: maledicta ira eorum quia vehemens, et furor eorum quia gravis est; dividam eos inter Jacobum, et dispergam eos inter Israelem, Gen.

49:5-7.

[2] Qualis Jehudah fuit, etiam constare potest ex eo quod uxorem Canaanitidem duxerit, Gen. 38:1, 2, quod tamen contra praeceptum fuit, ut constare potest ex Abrahami verbis ad servum qui missus ad desponsandum Rebeccam filio suo Jishako, Gen. 24:3, 6, et a pluribus locis in Verbo; quod tertia pars gentis illius ex stirpe illa sit, nempe ex filio Shelah qui ex matre Canaanitide, 2 Gen. 38:11; 46:12; videatur Num. 26:20; 3 1 Chron. 4:21, 22: et porro a nefario facinore eorum et reliquorum filiorum Jacobi contra Josephum, Gen. 37:18 ad fin. Posteri eorum qui in Aegypto, quales fuerint, patet ab iis quae memorantur de illis cum fuerunt in deserto, ubi toties rebelles fuerunt, et dein in terra Canaane, ubi toties 4 idololatrae facti sunt; 5 demum quales fuerunt tempore Domini, mox supra n. 6 4314 ostensum est: 7 quales hodie sunt, nempe contra Dominum, contra illa quae sunt Ecclesiae, et contra charitatem erga proximum, et 8 contra seipsos mutuo, notum est: inde constare potest quod gens illa perpetuo talis fuerit; ne itaque amplius opinetur aliquis quod apud illos aliqua Ecclesia fuerit, sed modo repraesentativum Ecclesiae, minus quod illi prae aliis electi fuerint.

Bilješke:

1. cum

2. The Manuscript inserts de quo.

3. The Manuscript inserts et.

4. et quoties

5. The Manuscript inserts et postea quales fuerunt, in Libris Judicum, Samuelis, Regum, et apud Prophetas.

6. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

7. The Manuscript inserts et porro.

8. etiam

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Iz Swedenborgovih djela

 

Arcana Coelestia #4295

Proučite ovaj odlomak

  
/ 10837  
  

4295. ‘Et interrogavit Jacob et dixit, Indica quaeso nomen tuum’:

quod significet caelum angelicum et ejus quale, constare potest ex repraesentatione ‘Jacobi’ quod sit Dominus quoad Divinum Naturale, de qua prius 1 ; et ex significatione ‘Dei, cujus nomen interrogavit’, et quoque ‘hominum cum quibus ut princeps contendit et praevaluit’ quod sint vera et bona, ita ulla qui in veris et bonis sunt, de qua supra n. 4287; et quia caelum angelicum est caelum ex veris et bonis, est illud in specie quod per ‘Deum et homines quibus Dominus praevaluit’ significatur: angeli quoque in Verbo passim dicuntur ‘dii’, et hoc ex veris et bonis 2 ; ut apud Davidem,

Deus stetit in coetu Dei, in medio deorum 3 judicabit.... Ego dixi, Dii vos, et filii Altissimi omnes vos, Ps. 82:1, 6; ubi quod coetus Dei, et dii, sint caelum angelicum, 4 manifeste patet:

apud eundem,

Quis in aethere comparabitur cum Jehovah, assimilabitur Jehovae in filiis deorum? Ps. 89:7 [KJV Ps. 89:6]:

apud eundem,

Confitemini Deo deorum, ... confitemini Domino dominorum, Ps. 136:2, 3;

inde patet, ut quoque ex eo quod ‘cum Deo contendere ut princeps et praevalere’ nemo possit, pariter ex eo quod is qui deus vocatur, nomen suum revelare non vellet, quod sit caelum angelicum, cum quo Dominus pugnavit; quod arcanum in his lateat, patet manifeste ex ipsis his verbis ‘quare hoc interrogas ad nomen meum?’, si enim Jehovah Deus fuisset, nomen non celavisset, nec interrogatum fuisset a Jacobo ‘quid nomen tuum?’ nam interrogare nomen involvit alium seu alios quam Ipsum Deum.

[2] Quod Dominus in tentationibus pugnaverit tandem cum ipsis angelis, immo cum toto caelo angelico, est arcanum quod nondum detectum est; sed cum hoc ita se habet: angeli quidem in summa sapientia et intelligentia sunt, sed omnis sapientia et intelligentia illis est ex Divino Domini; ex seipsis seu ex proprio nihil sapientiae et intelligentiae habent; quantum itaque in veris et bonis ex Divino Domini 5 sunt, tantum sapiunt et intelligunt; quod angeli ex seipsis nihil sapientiae et intelligentiae habeant, ipsi aperte confitentur, immo etiam indignantur si quis illis aliquid sapientiae et intelligentiae tribuit, nam sciunt et percipiunt quod id foret derogare Divino quod Divinum est, ac sibi vindicare quod suum non est, ita furti spiritualis crimen incurrere; dicunt quoque angeli quod omne proprium illorum sit malum et falsum, tam ex hereditario quam ex actuali vita in mundo cum fuerunt homines, n. 1880, et quod malum et falsum non sit 6 separatum seu abstersum ab illis, et sic justificati, sed quod apud illos omne remaneat, at quod a Domino detineantur a malo et falso, et teneantur in bono et vero, n. 1581; haec confitentur omnes angeli; nec 7 aliquis in caelum admittitur nisi illa sciat et credat; alioquin enim non possunt in luce sapientiae et intelligentiae esse quae a Domino, proinde non in bono et vero;

[3] inde quoque sciri potest quomodo intelligendum quod ‘caelum non sit purum in oculis Dei’, ut apud Hiob. 15:15.

Quia ita est, ut Dominus in ordinem caelestem redigeret universum caelum, etiam tentationes in Se ab angelis admisit, qui quantum in proprio, tantum nec in bono et vero fuerunt; illa tentationes sunt omnium intimae, nam agunt solum in fines, ac tali subtilitate, ut nullatenus animadverti possit; sed quantum non in proprio, tantum sunt in bono et vero, et tantum non tentare possunt praeterea angeli continue perficiuntur a Domino, et tamen nusquam in aeternum perfici possunt usque adeo ut sapientia et intelligentia eorum comparari possit cum sapientia et intelligentia Divina Domini; sunt enim finiti, et Dominus Infinitus; finiti cum Infinito non datur comparatio. Ex his nunc constare potest quid per ‘deum cum quo Jacob ut princeps contendit’ intelligitur, ut et cur ille nomen suum non revelare vellet.

Bilješke:

1. The Manuscript inserts saepius.

2. The Manuscript inserts quae a Divino.

3. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

4. sit caelum

5. Divinis veris et bonis

6. The Manuscript places this after abstersum.

7. The Manuscript inserts imo.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.