Biblija

 

Ezechiel 5

Studija

   

1 Et tu, fili hominis, sume tibi gladium acutum, radentem pilos, et assumes eum et duces per caput tuum et per barbam tuam, et assumes tibi stateram ponderis et divides eos.

2 Tertiam partem igni combures in medio civitatis, juxta completionem dierum obsidionis, et assumes tertiam partem, et concides gladio in circuitu ejus : tertiam vero aliam disperges in ventum, et gladium nudabo post eos.

3 Et sumes inde parvum numerum, et ligabis eos in summitate pallii tui :

4 et ex eis rursum tolles, et projicies eos in medio ignis, et combures eos igni, et ex eo egredietur ignis in omnem domum Israël.

5 Hæc dicit Dominus Deus : Ista est Jerusalem : in medio gentium posui eam, et in circuitu ejus terras.

6 Et contempsit judicia mea, ut plus esset impia quam gentes, et præcepta mea ultra quam terræ quæ in circuitu ejus sunt : judicia enim mea projecerunt, et in præceptis meis non ambulaverunt.

7 Idcirco hæc dicit Dominus Deus : Quia superastis gentes quæ in circuitu vestro sunt, et in præceptis meis non ambulastis, et judicia mea non fecistis, et juxta judicia gentium quæ in circuitu vestro sunt non estis operati,

8 ideo hæc dicit Dominus Deus : Ecce ego ad te, et ipse ego faciam in medio tui judicia in oculis gentium :

9 et faciam in te quod non feci, et quibus similia ultra non faciam, propter omnes abominationes tuas.

10 Ideo patres comedent filios in medio tui, et filii comedent patres suos : et faciam in te judicia, et ventilabo universas reliquias tuas in omnem ventum.

11 Idcirco vivo ego, dicit Dominus Deus, nisi pro eo quod sanctum meum violasti in omnibus offensionibus tuis et in cunctis abominationibus tuis, ego quoque confringam, et non parcet oculus meus, et non miserebor.

12 Tertia pars tui peste morietur, et fame consumetur in medio tui, et tertia pars tui in gladio cadet in circuitu tuo : tertiam vero partem tuam in omnem ventum dispergam, et gladium evaginabo post eos.

13 Et complebo furorem meum, et requiescere faciam indignationem meam in eis, et consolabor : et scient quia ego Dominus locutus sum in zelo meo, cum implevero indignationem meam in eis.

14 Et dabo te in desertum, et in opprobrium gentibus quæ in circuitu tuo sunt, in conspectu omnis prætereuntis :

15 et eris opprobrium et blasphemia, exemplum et stupor in gentibus quæ in circuitu tuo sunt, cum fecero in te judicia in furore, et in indignatione, et in increpationibus iræ.

16 Ego Dominus locutus sum : quando misero sagittas famis pessimas in eos, quæ erunt mortiferæ, et quas mittam ut disperdam vos : et famem congregabo super vos, et conteram in vobis baculum panis :

17 et immittam in vos famem et bestias pessimas, usque ad internecionem : et pestilentia et sanguis transibunt per te, et gladium inducam super te. Ego Dominus locutus sum.

   

Iz Swedenborgovih djela

 

Doctrina Novae Hierosolymae de Domino #14

Proučite ovaj odlomak

  
/ 65  
  

14. Quod Dominus in mundum venerit, ut omnia in caelis et inde in terris in ordinem redigeret, et quod hoc factum sit per pugnas contra inferna, quae tunc infestabant omnem hominem venientem in mundum et exeuntem e mundo, et quod per id Justitia factus sit, ac salvaverit homines, qui absque eo non salvari potuerunt, multis in locis apud Prophetas praedicitur; quorum modo aliqua afferentur.

[2] Apud Esaiam,

"Quis Hic qui venit ex Edom, conspersus vestes ex Bozra; Hic honorabilis in vestitu suo, incedens in multitudine roboris sui Ego qui loquor in justitia, magnus ad salvandum. Quare rubicundus quoad vestem tuam, et vestis tua sicut calcantis in torculari Torcular calcavi solus, et de populo non vir Mecum: propterea calcavi illos in ira mea, et conculcavi eos in excandescentia mea; inde sparsa est victoria eorum super vestes meas...; nam dies vindictae in corde meo, et annus redemptorum meorum venit. ...Salutem praestitit Mihi brachium me...; descendere feci in terram victoriam eorum. ...Dixit, Ecce populus meus illi, filii...; ideo factus est illis in Salvatorem;... ob amorem suum et ob clementiam suam Ille redemit eos" (63:1-9);

Haec de pugnis Domini contra inferna: per "vestem," in qua honorabilis fuit et quae rubicunda, intelligitur Verbum, cui violentia a populo Judaico illata est: ipsa pugna contra inferna, et victoria super illa, describitur per quod "calcaverit illos in ira sua, et conculcaverit in excandescentia sua;" quod solus et ex propria potentia pugnaverit, describitur per haec, "De populo non vir Mecum, salutem praestitit Mihi brachium meum, descendere feci in terram victoriam eorum;" quod per id salvaverit et redemerit, describitur per haec, "Ideo factus est illis in Salvatorem; ob amorem et clementiam suam Ille redemit eos;" quod hoc fuerit causa adventus Ipsius, describitur per haec, "Dies vindictae in corde meo et annus redemptorum meorum venit."

[3] Apud Esaiam,

"Vidit quod non quisquam, et obstupuit quod non esset intercedens ideo salutem praestitit Ipsi brachium suum, et justitia Ipsius suscitavit Ipsum: inde induit justitiam sicut loricam, et galeam salutis super caput suum, et induit vestes vindictae, et texit Se sicut pallio zelo:... tunc venit Zioni Redemptor" (59:16-17, 20):

Haec quoque de pugnis Domini, cum fuit in mundo, contra inferna: quod solus ex propria potentia pugnaverit contra illa, intelligitur per haec, "Vidit quod non quisquam, ideo salutem praestitit Ipsi brachium suum;" quod inde Justitia factus sit, per haec, "Justitia Ipsius suscitavit Ipsum, unde induit justitiam sicut loricam;" quod ita redemerit, per haec, "Tunc venit Zioni Redemptor."

[4] Apud Jeremiam,

"Illi consternati sunt,... fortes eorum contusi sunt,... fugam fugerunt, nec respexerunt. ...Dies ille Domino Jehovih Zebaoth, dies ultimis, ut vindictam sumat de hostibus suis, comedatque gladius, et saturetur" (46:5, 10):

Pugna Domini cum infernis, et victoria super illa, describitur per quod "consternati sint," quod "fortes eorum contusi fugam fugerint, et non respexerint;" "fortes eorum" et "hostes" sunt inferna, quia omnes ibi odio habent Dominum; adventus Ipsius in mundum propterea, intelligitur per haec, "Dies ille Domino Jehovih Zebaoth, dies ultionis, ut vindictam sumat de hostibus suis."

[5] Apud Jeremiam,

"Cadent juvenes in plateis, et omnes viri belli exscindentur in die illo" (49:26).

Apud Joelem,

"Jehovah edidit vocem... coram exercitu suo;... magnus dies Jehovae, terribilis valde; quis ergo sustinebit illum?" (2:11.)

Apud Zephaniam,

"In die sacrificii Jehovae visitabo super principes, super filios regis, super omnes indutos indumento alienigenae Dies hic, dies angustiae,... dies buccinae et clangoris" (1:8-9, 15-16).

Apud Sachariam,

"Jehovah exibit, et pugnabit contra gentes..., juxta diem pugnare Ipsum in die proelii... Stabunt pedes Ipsius in die illo super Monte Olivarum, qui 1 ante facies Hierosolymae. ...Tunc fugietis in vallem montium meorum. ...In die illo non erit lux et splendor. ...Jehovah autem erit in Regem super tota terra: in die illo erit Jehovah unus, et nomen Ipsius unum" (14:3-6, 9):

In his locis etiam agitur de pugnis Domini: per "diem illum" intelligitur adventus Ipsius; "Mons Olivarum, qui ante facies Hierosolymae," erat ubi Dominus solito commoratus est

(Videatur Marcus 13:3 2 ; 14:26; Lucas 21:37, 22:39; Johannes 8:1; et alibi).

[6] Apud Davidem,

"Circumdederunt Me funes mortis,... funes inferni circumdederunt Me, praevenerunt Me laquei mortis:... ideo misit tela, ...et fulmina multa, et conturbavit illos. ...Persequar hostes meos, et comprehendam eos, nec revertar usque dum consumpsero...; percussero eos, ut resurgere non possint. ...Accinges Me robore ad bellum et dabis... hostes in fugam conteram eos sicut pulverem coram faciebus venti, sicut coenum platearum attenuabo eos" (Psalmus 18:5, (6,) 15, Psalmus 18:38, 39, (40,) 41, 43 (B.A. 4-5, 14, 37-40, 42)):

"funes" et "laquei mortis," qui circumdederunt et praevenerunt, significant tentationes; quae quia ab inferno sunt, etiam vocantur "funes inferni." Haec et reliqua in toto illo psalmo agunt de pugnis et de victoriis Domini; quare etiam dicitur,

"Pones Me in caput gentium; populus non noveram, servient Mihi" (vers. 44, 45).

[7] Apud Davidem,

"Accinge...gladium super femur, Potens;... tela tua acuta, populi cadent sub Te, e corde hostes Regis. Thronus tuus... in saeculum et in aeternum:... amasti justitiam propterea unxit Te Deus" (Psalmus 45:4, 6-8 (B.A. 3, 5-7) 3 ):

Haec quoque de pugna cum infernis, et de subjugatione illorum; nam in toto illo psalmo agitur de Domino; nempe, de Ipsius pugnis, de Ipsius glorificatione, et de salvatione fidelium ab Ipso. Apud Davidem,

"Ignis coram Ipso ibit,... inflammabit circumcirca hostes Ipsius:... videbit et timebit terra: montes sicut cera liquefient... coram Domino totius terrae. Annuntiabunt caeli justitiam Ipsius, et videbunt omnes populi gloriam Ipsius" (Psalmus 97:3-6):

Pariter in hoc psalmo agitur de Domino, et de similibus.

[8] Apud Davidem,

"Dictum Jehovae ad Dominum meum, Sede ad dextram meam, usque dum posuero inimicos tuos scabellum pedum tuorum;... dominare in medio inimicorum tuorum. ...Dominus ad dextram tuam, percussit in die irae suae reges;... implevit cadaveribus, percussit caput super terram multam" (Psalmus 110:1-2, 5-6).

Quod haec de Domino dicta sint, constat ex Ipsius Domini verbis

(Apud Matthaeum 22:44; apud Marcum 12:36; et apud Lucam 20:42):

Per "sedere ad dextram" significatur omnipotentia; per "inimicos significantur inferna; per "reges," illi ibi qui in falsis mali sunt; per "ponere illos scabellum pedum," "percutere in die irae, implere cadaveribus," significatur destruere potentiam illorum; et per "percutere caput super terram multam," significatur destruere omnem.

[9] Quoniam Dominus solus vicit inferna, cum nulla ope alicujus angeli, ideo vocatur

"Heros" et "Vir bellorum" (Esaiam 42:15 [NCBSP: 13]);

"Rex gloriae," "Jehovah fortis," "Heros belli" (Psalmus 24:8, 10);

"Fortis Jacobi" (Psalmus 132:2);

Ac multis in locis "Jehovah Zebaoth," hoc est, Jehovah exercituum belli. Et quoque vocatur adventus Ipsius "Dies Jehovae terribilis," "crudelis," "indignationis," "excandescentiae," "irae," "vindictae," "exitii," "belli," "buccinae clangoris," 4 "tumultus;" ut ex locis supra (4) allatis, videri potest.

[10] Quoniam ultimum judicium a Domino, cum fuit in mundo, factum est per pugnas cum infernis, et per subjugationem illorum, ideo multis in locis agitur de judicio quod facturus est: ut apud Davidem,

Jehovah "venit ad judicandum terram; judicabit orbem in justitia, et populos in veritate" (Psalmus 96:13 5 ):

Sic pluries alibi. Haec e propheticis Verbi.

[11] In historicis Verbi autem similia repraesentata sunt per bella filiorum Israelis cum variis gentibus: nam in Verbo tam Prophetico, quam Historico, omne quod scriptum est, de Domino scriptum est; inde Verbum est Divinum. In ritualibus Ecclesiae Israeliticae, ut in holocaustis et sacrificiis, tum in sabbathis et festis ejus, ac in sacerdotio Aharonis et Levitarum, multa arcana glorificationis Domini continentur; similiter in reliquis apud Mosen, quae vocantur "leges," "judicia," et "statuta;" quod etiam intelligitur per Domini verba ad discipulos,

Quod "oporteret Ipsum implere omnia quae de Ipso scripta sunt in Lege Mosis" (Lucam 24:44 6 );

Tum ad Judaeos,

Quod "Moses de Ipso scripserit" (Johannem 5:46).

[12] Ex his nunc patet quod Dominus in mundum venerit ut subjugaret inferna, et glorificaret Humanum suum: et quod passio crucis fuerit ultima pugna, per quam plene vicit inferna, et plene glorificavit Humanum. Sed plura de hac re videbuntur in sequente opusculo De Scriptum Sacra, ubi in unum colligentur omnia loca e Verbo Prophetico, quae de pugnis Domini cum infernis, et de victoriis super ea, seu quod idem, quae de ultimo judicio ab Ipso facto, cum fuit in mundo, agunt; tum quae de passione et de glorificatione Humani Ipsius, quae tot sunt, ut si adducerentur, implerent membranas.

Bilješke:

1. Qui pro "quae:" vide Arcana Coelestia 10261; Apocalypsis Explicata 638[c].

2. 3 pro "3-4"

3. 4, 6-8 pro "4-5-7"

4. buccinae clangoris pro "buccinae, clangoris"

5. xcvi. pro "xcv."

6. 44 pro "45"

  
/ 65  
  

Biblija

 

Ezechiel 12:3-7

Studija

      

3 Tu ergo, fili hominis, fac tibi vasa transmigrationis, et transmigrabis per diem coram eis. Transmigrabis autem de loco tuo ad locum alterum, in conspectu eorum, si forte aspiciant, quia domus exasperans est :

4 et efferes foras vasa tua quasi vasa transmigrantis per diem in conspectu eorum : tu autem egredieris vespere coram eis, sicut egreditur migrans.

5 Ante oculos eorum perfode tibi parietem, et egredieris per eum :

6 in conspectu eorum in humeris portaberis, in caligine effereris : faciem tuam velabis, et non videbis terram, quia portentum dedi te domui Israël.

7 Feci ergo sicut præceperat mihi Dominus : vasa mea protuli quasi vasa transmigrantis per diem : et vespere perfodi mihi parietem manu, et in caligine egressus sum, in humeris portatus in conspectu eorum.