De Telluribus in Mundo Nostro Solari #40

Po Emanuel Swedenborg

Proučite ovaj odlomak

  
/ 178  
  

40. Quidam spiritus sciebant ex coelo, quod spiritibus Telluris Mercurii quondam promissum fuerit videre Dominum; quare interrogabantur a spiritibus circum me, num recordarentur illius promissi, dicebant, quod recordentur; sed quod non sciant, an ita promissum sit, ut de eo nihil dubii haberi possit. Cum ita loquebantur inter se, tunc apparuit illis Sol coeli: (Solem coeli, qui est Dominus, non alii vident quam qui in intimo seu tertio coelo sunt, reliqui vident lucem inde) viso sole dicebant, quod hoc non esset Dominus Deus, quia faciem non videbant. At interea spiritus inter se loquebantur, sed quid loquuti sunt, non audivi. Subito autem tunc iterum apparuit Sol, et in ejus medio Dominus circumcinctus solari circulo; hoc viso, Spiritus Mercurii humiliabant se profunde, et subsidebant. Tunc quoque Dominus ex Sole illo visus est spiritibus hujus telluris, qui, cum homines fuerunt, Ipsum in mundo viderunt, ex quibus unus post alterum fassi sunt, et sic ordine plures, quod Ipse Dominus esset; et hoc fassi sunt coram omni coetu. Tunc quoque Dominus e Sole visus est Spiritibus Planetae Jovis, qui manifesta voce dicebant, quod Ipse esset, Quem in Tellure sua, cum apparuit illis Deus universi, viderant. 1

Bilješke:

1. Quod Dominus sit sol coeli, ex quo omnis Lux ibi, Arcana Coelestia 1053, 3636, 4060. Et quod Dominus ita appareat illis, qui in Regno coelesti Ipsius sunt, ubi amor in Ipsum regnat, Arcana Coelestia 1521, 1529, 1530, 1531, 1837, 4696. Quod appareat ad mediam altitudinem supra planum oculi dextri, Arcana Coelestia 4321, 7078. Quod idea per solem in Verbo significetur Dominus quoad divinum amorem, Arcana Coelestia 2495, 4060, 7083. Quod sol mundi non appareat spiritibus et angelis, sed loco ejus sicut tenebricosum quid a tergo ex opposito ad Solem coeli seu ad Dominum, Arcana Coelestia 9755.

  
/ 178