De Nova Hierosolyma et ejus Doctrina Caelesti #197

Po Emanuel Swedenborg

Proučite ovaj odlomak

  
/ 325  
  

197. Tentationes unde et quales.

Quod Tentationes existant a malis spiritibus qui apud hominem, ac injiciunt scandala contra bona et vera quae homo amat et credit, et quoque excitant mala quae fecerat, et falsa quae cogitaverat (Arcana Coelestia 741, 751, 761, 3927, 4307, 4572, 5036, 6657, 8960).

Quod mali spiritus tunc omni astu et malitia utantur (Arcana Coelestia 6666).

Quod homo qui in tentationibus, juxta infernum sit (Arcana Coelestia 8131).

Quod in tentationibus binae vires agant, vis a Domino ab interiori, et vis ab inferno ab exteriori, et quod homo sit in medio (Arcana Coelestia 8168).

Quod in tentationibus impugnetur amor regnans hominis (Arcana Coelestia 847, 4274).

Quod mali spiritus aggrediantur solum illa quae sunt fidei et amoris hominis, ita quae sunt ipsius vitae ejus spiritualis, quare tunc de vita ejus aeterna agitur (Arcana Coelestia 1820).

Status tentationum comparatus cum statu hominis inter latrones (Arcana Coelestia 5248, [5246?],).

Quod in tentationibus angeli a Domino teneant hominem in veris et bonis quae apud illum, mali autem spiritus in falsis et malis quae apud illum; inde conflictus et pugna (Arcana Coelestia 4249).

Quod tentatio sit pugna inter hominem internum seu spiritualem et inter externum seu naturalem (Arcana Coelestia 2183, 4256).

Ita inter jucunda interni et externi hominis, quae tunc sibi opposita sunt (Arcana Coelestia 3928, 10351, [8351?],).

Quod existat propter discidium inter illa (Arcana Coelestia 3928).

Ita quod agatur de dominio unius super alterum (Arcana Coelestia 3928, 8961).

Quod nemo tentari possit, nisi sit in agnitione veri et boni, et in affectione illorum, quoniam alioqui non fit pugna, non enim est spirituale agens contra naturale, ita non de dominio (Arcana Coelestia 3928, 4299).

Quod is tentetur qui aliquam vitam spiritualem nactus est (Arcana Coelestia 8963).

Quod tentationes existant apud illos qui conscientiam habent, ita qui in amore spirituali sunt; graviores autem apud illos qui perceptionem, ita qui in amore caelesti sunt (Arcana Coelestia 1668, 8963).

Quod mortui homines, hoc est, qui non in fide et amore in Deum et in amore erga proximum sunt, non admittantur in tentationes, quoniam succumberent (Arcana Coelestia 270, 4274, 4299, 8964, 8968).

Quod ideo pauci hodie in tentationes spirituales (Arcana Coelestia 8965).

Sed quod illi sint anxietates propter varias causas in mundo, quae fuerunt, quae sunt, et quae futura sunt; quae causae conjunctae solent esse cum infirmitate animi ac invalitudine corporis; quae non sunt anxietates tentationum (Arcana Coelestia 762, 8164).

Quod tentationes spirituales conjunctae soleant esse cum doloribus corporis, et non conjunctae (Arcana Coelestia 8164).

Quod status tentationum sit immundus et squalidus, quia injiciuntur mala et falsa, et quoque dubia de bonis et veris (Arcana Coelestia 5246).

Tum quia in tentationibus sunt indignationes, dolores animi, et plures affectiones non bonae (Arcana Coelestia 1917, 6829).

Quod etiam sit obscurum et dubium de fine (Arcana Coelestia 1820, 6829).

Et quoque de Divina providentia et auditione; quoniam in tentationibus preces non ita audiuntur sicut extra illas (Arcana Coelestia 8179).

Et quia homo, cum in tentatione est, sibi videatur in damnatione esse (Arcana Coelestia 6097).

Causa quod ita sit, est, quia homo sentit clare quae in externo homine fiunt, ita quae mali spiritus injiciunt et evocant, secundum quae etiam homo de suo statu cogitat; non autem sentit quae in interno homine fiunt, ita quae per angelos a Domino influunt; ex quibus ideo nec de statu suo judicare potest (Arcana Coelestia 10236, 10240).

Quod tentationes utplurimum perducantur ad desperationem, quae est ultimum illarum (Arcana Coelestia 1787, 2694, 5279, 5280, 6144, 7147, 7155, 7166, 8165, 8567).

Causae (Arcana Coelestia 2694).

Quod in ipsa tentatione etiam sint desperationes sed quod desinant in communem (Arcana Coelestia 8567).

Quod homo in desperatione loquatur acerba, sed quod ad illa a Domino non attendatur (Arcana Coelestia 8165).

Peracta tentatione, quod primum sit fluctuatio inter verum et falsum (Arcana Coelestia 848, 857).

Sed quod postea luceat verum, et fiat serenum et laetum (Arcana Coelestia 3696, 4572, 6829, 8367, 8370).

Quod qui regenerantur, non semel sed pluries subeant tentationes, quoniam plura mala et falsa removenda sunt (Arcana Coelestia 8403).

Quod qui aliquam vitam spiritualem adepti sunt, si in mundo non subeunt tentationes, in altera vita subeant (Arcana Coelestia 7122).

Quomodo tentationes fiunt in altera vita, et ubinam (Arcana Coelestia 537-539, 699, 1106-1113, 1122, 2694, 4728, 4940-4951, 6119, 6928, 7090, 7122, 7123, 7186, 7317, 7474, 7502, 7541, 7542, 7545, 7768, 7990, 9331, 9763 (1122, 7127?).

De statu illustrationis illorum qui e tentatione veniunt, et elevantur in caelum et de receptione illorum ibi (Arcana Coelestia 2699, 2701, 2704).

Tentatio per defectum veri, et desiderium veri tunc, qualis (Arcana Coelestia 2682, 8352).

Tentatio infantum in altera vita, per quam discunt resistere malis, qualis (Arcana Coelestia 2294).

Discrimen inter tentationes, infestationes, et vastationes, quale (n.747).

  
/ 325