9836. ‘Duo umeri conjuncti erit illi ad duas extremitates [ejus], et conjungetur’: 1 quod significet conservationem boni et veri undequaque et in perpetuum omni opera et potentia per unitionem omnimodam, constat ex significatione ‘umerorum’ quod sint omnis vis et potentia, de qua n. 1085, 4931-4937; at 2 ponere super umeris, et portare super illis, ut in sequentibus dicitur de binis lapidibus schoham, quibus insculpta erant nomina filiorum Israelis, 3 est conservatio 4 boni et veri in perpetuum; per nomina enim filiorum Israelis significantur omnia bona et vera in complexu, de qua re in sequentibus; ex significatione ‘conjuncti esse’ et ‘conjungi’ quod sit unitio omnimoda; et ex significatione ‘duarum extremitatum’ seu ad dextrum et ad sinistrum, quod sit undequaque, de qua n. 8613.
[2] Cum his ita se habet: per ephodum, ut supra ostensum est, repraesentabatur externum regni spiritualis Domini, ita per umeralia ejus, 5 quibus impositi erant bini lapides schoham cum nominibus filiorum Israelis, conservatio perpetua boni et veri; perque conjunctionem ephodi super umeris, et quoque ante pectus et post tergum unitio omnimoda; inde constare potest quid significatur per illa quae sequuntur de umeralibus et de sculpturis ibi, quod nempe 6 conservatio boni et veri in perpetuum omni opera et potentia, ita conservatio caelorum; lapides illi cum nominibus filiorum Israelis impositi erant umeralibus ephodi, per quod repraesentabatur externum regni spiritualis, ex causa quia omnis conservatio dependet a statu ultimorum, interiora enim omnia ibi desinunt, 7 et formant ibi planum in quo subsistant; sunt ultima veluti plantae et pedes quibus totum corpus insistit, et quoque sicut manus et bracchia, per quae corpus potentias suas exercet; etiam corporis vires illuc 8 translatae sunt; inde quoque est quod manus et bracchia, tum 9 plantae et pedes, correspondeant ultimis caeli; quod in ultimis consistat potentia et robur, repraesentatum est in Antiqua Ecclesia per crines apud Naziraeos, in quibus consistebat illorum robur, ut patet a Simsone, Jud. xiv-xvi; tum sanctitas, n. 3301; quod crinis, qui apud illos erat Naziraeatus, correspondeat ultimis boni et veri, seu bono et vero in ultimis, videatur n. 3301, 5247, 6437.
[3] Quod in ultimis sit potentia, et quoque conservatio interiorum in suo statu, intelligere possunt illi qui sciunt quomodo se habet cum successivis et inde simultaneis in natura, quod nempe successiva tandem in ultimis forment simultaneum, in quo simili ordine sunt collateraliter; quapropter simultanea, quae ultima, inserviunt successivis, quae priora, pro correspondentibus fulcris quibus innituntur, et sic per quae illis conservatio 10 .
[4] Quod ‘umeri’ significent omnem vim et potentiam in resistendo, 11 frangendo, et agendo, constat apud Ezechielem,
Latere et umero impellitis, et cornibus vestris feritis omnes oves infirmas, donec disperseritis eas foras, 34:21:
apud eundem,
Aegyptus baculus arundinis domui Israelis; quando tenuerunt te manu, confractus es, et perfodisti 12 illis omnem umerum, 29:6, 7;
‘perfodere omnem umerum’ pro deprivare omni potentia capiendi vera; ‘Aegyptus’ est scientificum perversum quod deprivat:
[5] apud Sachariam,
Renuerunt auscultare, et dederunt umerum refractarium, 7:11;
‘dare umerum refractarium’ pro resistere:
apud Davidem,
Cogitarunt facinus, non praevaluerunt, quoniam pones illis umerum, Ps. 21:12, 13 [KJV Ps. 21:11, 12]; 13 'ponere illis umerum' etiam pro resistere, ita pro potentia: quod ‘umerus’ sit potentia, patet ex repraesentativis in altera vita, ubi illi qui resistunt videntur umerum opponere.
[6] Quod ponere super umeros et portare sit conservare in statu boni et veri in perpetuum omni opera et potentia, constat apud Esaiam,
Gentes adferent filios tuos in sinu, et filias tuas super umero apportabunt, 49:22;
agitur ibi de nova Ecclesia, et per ‘filios’ significantur vera, ac per ‘filias’ bona, ‘apportare super umero’ pro conservare illa; conservatio boni in suo statu etiam repraesentabatur per quod filii Israelis, cum exirent Aegypto, portaverint massam super umero, Exod. 12:34;
et quod filii Kehathi portarent opera sancti super umero, Num. 7:9;
inde est quod Dominus, Qui per correspondentias locutus est, dixerit de ove perdita cum inventa, quod imposuerit super umero suo gaudens, Luc. 15:5; 'ovis perdita et inventa' est bonum apud hominem qui resipiscit.
[7] Quia per ‘portare super umero’ id significabatur, ideo etiam dicitur de auro et argento, quae amant et conservant, quod portent illa super umero suo, Esai. 46:7;
quod etiam portare sit continere in suo statu, videatur n. 9500. Ex his patet quid significaverit quod nomina filiorum Israelis insculpta binis lapidibus schoham posita fuerint super umeralibus ephodi, et quod dicatur quod Aharon feret seu portabit illa super duobus umeris suis ad recordationem, vers. 12 Quod ‘portare super umero’ cum de subjectione, significet servitium, videatur Gen. 49:15; Ps. 81:7 14 [KJV 6]; Esai. 9:3 15 [KJV 4], 10:27; Matth. 23:4; Zeph. 3:9; at cum de imperio, quod significet summam potestatem, Esai. 9:5 [KJV 6], 22:22.
Bilješke:
1. See page 248 note 3
2. poni
3. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.
4. The Manuscript places this after perpetuum.
5. quibus imposita nomina filiorum Israelis insculpta binis lapidibus schoham
6. The Manuscript inserts omnis.
7. et subsistunt, sicut in suo plano, sunt enim
8. collatae
9. pedes et plantae
10. The Manuscript inserts , similiter se habet in coelis, proinde cum bonis et veris ibi.
11. contranitendo et frangendo
12. illi, in the First Latin Edition and in the Second Latin Edition
13. quod inde humerus sit summa potestas, apud Esaiam, Puer natus est nobis, filius datus est nobis, super cujus humero principatus, Esai. 9:5;
et apud Eundem, dabo clavem domus Davidis super humerum illius, ut aperiat et non claudens, et claudat nec aperiens, 22:22.
Quod ponere super humero et portare, sit servire apud Moschen, Jisaschar asinus ossis, inclinabit humerum suum ad portandum, et erit in tributum servire facientis, Gen. 49:15.
Apud Davidem, Removi ab onere humerum ejus, Psalmi. 71:7 [81:7 intended (KJV (1611): 81:6)].
Apud Esajam, Jugum oneris ejus, et baculum humeri ejus, virgam exigentis eum, confregisti, 9 [3, ] 4.
Apud Eundem, Recedet onus ejus desuper humero tuo, et jugum ejus desuper collo tuo, 10:27.
Apud Matthaeum, Scribae et Pharisaei ligant onera gravia, atque imponunt super humerum hominum, digito autem suo non volunt movere illa, 23:41, et apud Zephaniam,
Omnes invocant Nomen Jehovae, et serviunt Ipsi uno humero, 3:9.
Quod imponere super humeros et portare sit conservare in statu boni et veri in perpetuum omni opera et potentia, apud Esajam,
Gentes adferent filios tuos in sinu, et filias tuas super humero apportabunt, 49:22, agitur ibi de nova Ecclesia, et per filios significantur vera, per filias bona, apportare super humero pro conservare bona in perpetuo: similiter apud Lucam,
Dum invenit ovem perditam, imponit super humeros suos gaudens, 15:5, per ovem perditam et inventam significatur bonum apud hominem, qui resipiscit; conservatio boni in suo statu, etiam repraesentabatur, per quod filii Israelis cum exirent Aegypto, portaverint massam super humero, Exod. 12:34;
et quod filii Kehathi portarent opera sancti super humeris, Num. 7:9, inde portare significat continere in statu boni et veri, videatur Arcana Coelestia 9500, quia per portare super humero id significabatur, ideo etiam dicitur de idolis ex auro et argento, quae amant et conservant, quod illa portent super humero suo, Es. 47:7.
Ex his nunc constare potest, quid significat, quod nomina filiorum Israelis insculpta binis lapidibus schoham posita fuerint super humeralibus Ephodi, et quod dicatur, quod feret seu portabit Aharon illa super duobus humeris suis ad recordationem, vers. 12.
14. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.
15. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.