from the Writings of Emanuel Swedenborg

 

De Coelo et de Inferno #490

Studere hoc loco

  
/ 603  
  

490. Ex his sciri potest, quod jucunda omnium post mortem vertantur in correspondentia, manente usque ipso amore in aeternum; prout amor conjugialis, amor justi, sinceri, boni, et veri, amor scientiarum et cognitionum, amor intelligentiae et sapientiae, ac reliqui illa quae inde fluunt sicut rivi a suo fonte, sunt jucunda, quae quoque permanent, sed exaltantur ad superiorem gradum, cum a naturalibus ad spiritualia.

  
/ 603  
  

from the Writings of Emanuel Swedenborg

 

Arcana Coelestia #3220

Studere hoc loco

  
/ 10837  
  

3220. 1 Cum de illis quae sunt intelligentiae et sapientiae ac de perceptionibus et cognitionibus, angelis est sermo, tunc influxus inde in societates spirituum correspondentes, cadit in repraesentationes talium quae sunt in regno vegetabili, ut in paradisorum, vinearum, silvarum, pratorum cum floribus, ac in venustates plures, quae excedunt omnem imaginationem hominis: inde est quod illa quae sunt sapientiae ac intelligentiae, describantur in Verbo per paradisos, vineas, silvas, prata, et quod, ubi haec nominantur, talia significentur.

V:

1. This paragraph was written after Arcana Coelestia 3227 with directions for insertion ere; all numbers from 3221-7 are altered accordingly.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.