from the Writings of Emanuel Swedenborg

 

Arcana Coelestia #6335

Studere hoc loco

  
/ 10837  
  

6335. ‘Et vocavit Jacob filios suos’: quod significet ordinationem verorum fidei et bonorum amoris in naturali, constat a significatione ‘vocare’ quod sit ordinare, nam causa convocationis erat ut sisterentur vera fidei et bona charitatis in illa ordinatione; et a repraesentatione ‘Jacobi et filiorum ejus’ quod sint vera fidei et bona amoris in naturali; quod ‘Jacob’ sint illa in communi, videatur n. 3509, 3525, 1 3546, 3659, 3669, 3677, 3775, 3829, 4234, 4273, 4337, 5506, 5533, 5535, 6001, 6236, et quod ‘filii ejus’ seu tribus ab illis nominatae, in particulari, n. 3858, 3926, 3939, 4060. Quod ordinationem verorum fidei et bonorum amoris quae hic significatur, et in sensu interno in hoc capite sistitur, attinet, sciendum quod ‘duodecim tribus Israelis’ omnia vera et bona in uno complexu, in genere repraesentaverint, ita omnia vera et bona quae procedunt a Domino, proinde quae sunt in caelo et ex quibus caelum; et quia 2 omnia in genere, etiam singula in specie repraesentantur; nam genera in se continent species sicut communia partes.

[2] Secundum bona et inde vera variantur luces in caelo, et secundum luces variantur status 3 intelligentiae et sapientiae, inde est quod per Urim et Thummim transmicuerit ac transvibrata fuerit lux, et quidem varie secundum statum rei de 4 qua interrogatio fuit; hoc fiebat quia duodecim tribus, per quas significabantur omnia vera et bona in genere, designatae erant in pectorali illo, seu in Urim et Thummim, singularis enim lapis pretiosus erat pro unaquavis tribu; quod lapides pretiosi essent, erat quia 5 significant vera spiritualia et caelestia, n. 114, 3720, et ‘aurum’ cui insculpti fuerunt, bonum, n. 113, 1551, 1552, 5658; hoc arcanum est quod per Urim et Thummim significatum est.

[3] Quod duodecim tribus talia significaverint, patet a locis in Verbo ubi nominantur, imprimis ab hereditate tribuum in terra Canaane, de qua apud Joshuam, et ab hereditate earum in regno Domini, de qua apud Ezechielem in ultimis capitibus ubi de nova terra, nova Hierosolyma, et de novo templo; et apud Johannem in Apocalypsi, 7:4-8;

tum ab ordinatione earum in deserto cum castrametabantur, quae talis erat ut per illam repraesentarent vera et bona in suo genuino ordine; inde hoc propheticum Bileami, Cum tolleret Bileamus oculos suos, et videret Israelem habitantem juxta tribus suas, venit super eum spiritus Dei, et edidit enuntiatum, et dixit; ... Quam bona sunt tabernacula tua Jacob, habitacula tua Israel; sicut valles plantantur, sicut horti juxta fluvium, sicut santalos plantavit Jehovah, sicut cedros juxta aquas, Num. 24:2, 3, 5, 6; videantur etiam quae de tribubus et de earum 6 ordinationibus, n. 2129, 3858, 7 3862, 3926, 3939, 4060, 8 4603 ostensa sunt.

V:

1. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

2. illa

3. intelligentia et sapientia

4. quo

5. The Manuscript inserts illi.

6. ordinatione

7. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

8. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

from the Writings of Emanuel Swedenborg

 

Arcana Coelestia #3166

Studere hoc loco

  
/ 10837  
  

3166. ‘Et pretiosa dedit fratri ejus’: quod significet spiritualia bono naturali inde, constat ex significatione ‘pretiosorum’ quod sint spiritualia, de qua sequitur, et ex significatione ‘fratris’ quod sit bonum naturale, de qua n. 3160; ut et 1 Labani' qui hic est ‘frater’ quod sit affectio 2 boni in naturali homine, de qua n. 3129, 3130; quod ‘pretiosa’ significent spiritualia, constat ex verbo etiam alibi, ut ubi agitur de Josepho, 3 apud Mosen,

Benedicta a Jehovah terra ejus, de pretioso caeli, de rore, et de abysso jacente subter: et de pretioso proventuum solis; et de pretioso producti mensium; ... et de pretioso collium aeternitatis, et de pretioso terrae et plenitudinis ejus, Deut. 33:13-16;

ibi per ‘pretiosum caeli, pretiosum proventuum solis, pretiosum producti mensium, pretiosum collium aeternitatis, et pretiosum terrae’ significantur varia genera spiritualium: praeterea pretiosa dicebantur lapides pretiosi, margaritae, balsama, aromata, ac similia, quae omnia significant spiritualia.

[2] Quid spiritualia, prius multoties dictum est, nempe quod in regno Domini sint caelestia et sint spiritualia, et quod caelestia sint boni, ac spiritualia veri inde; nihil ‘in universo est’, quod non ad bonum et ad verum se refert; omne quod est usus et vitae, se refert ad bonum, quod autem est doctrinae et scientiae cumprimis de usu et vita, ad verum, seu quod idem, quod est voluntatis, vocatur bonum vel malum, quod autem est intellectus, dicitur verum vel falsum; 4 bonum itaque, quod solum est amoris et charitatis, et a Domino influit, est caeleste, verum autem quod inde, est spirituale. Cur fratri data sunt ‘pretiosa’, quando sorori cum facta sponsa, ‘vasa argenti, vasa auri, et vestes’, causa erat quia frater significabat bonum in naturali homine, et quia bonum hoc illustratur cum verum initiatur bono in rationali; omnis enim illustratio boni et veri in naturali homine est inde.

V:

1. Labanus, in the First Latin Edition

2. veri, in the Manuscript and the First Latin Edition, but see Arcana Coelestia 3139

3. The Manuscript places this before agitur.

4. The Manuscript has verum ex bono, quia a Domino influit, est spirituale

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.