Bibliorum

 

Jeremias 51

Study

   

1 Hæc dicit Dominus : Ecce ego suscitabo super Babylonem et super habitatores ejus, qui cor suum levaverunt contra me, quasi ventum pestilentem :

2 et mittam in Babylonem ventilatores, et ventilabunt eam et demolientur terram ejus, quoniam venerunt super eam undique in die afflictionis ejus.

3 Non tendat qui tendit arcum suum, et non ascendat loricatus : nolite parcere juvenibus ejus : interficite omnem militiam ejus.

4 Et cadent interfecti in terra Chaldæorum, et vulnerati in regionibus ejus.

5 Quoniam non fuit viduatus Israël et Juda a Deo suo, Domino exercituum, terra autem eorum repleta est delicto a Sancto Israël.

6 Fugite de medio Babylonis, et salvet unusquisque animam suam : nolite tacere super iniquitatem ejus, quoniam tempus ultionis est a Domino, vicissitudinem ipse retribuet ei.

7 Calix aureus Babylon in manu Domini, inebrians omnem terram : de vino ejus biberunt gentes, et ideo commotæ sunt.

8 Subito cecidit Babylon, et contrita est. Ululate super eam : tollite resinam ad dolorem ejus, si forte sanetur.

9 Curavimus Babylonem, et non est sanata : derelinquamus eam, et eamus unusquisque in terram suam, quoniam pervenit usque ad cælos judicium ejus, et elevatum est usque ad nubes.

10 Protulit Dominus justitias nostras : venite, et narremus in Sion opus Domini Dei nostri.

11 Acuite sagittas, implete pharetras : suscitavit Dominus spiritum regum Medorum : et contra Babylonem mens ejus est ut perdat eam, quoniam ultio Domini est, ultio templi sui.

12 Super muros Babylonis levate signum, augete custodiam, levate custodes, præparate insidias, quia cogitavit Dominus, et fecit quæcumque locutus est contra habitatores Babylonis.

13 Quæ habitas super aquas multas, locuples in thesauris, venit finis tuus, pedalis præcisionis tuæ.

14 Juravit Dominus exercituum per animam suam : Quoniam replebo te hominibus quasi brucho, et super te celeuma cantabitur.

15 Qui fecit terram in fortitudine sua, præparavit orbem in sapientia sua, et prudentia sua extendit cælos.

16 Dante eo vocem, multiplicantur aquæ in cælo : qui levat nubes ab extremo terræ, fulgura in pluviam fecit, et produxit ventum de thesauris suis.

17 Stultus factus est omnis homo a scientia ; confusus est omnis conflator in sculptili, quia mendax est conflatio eorum, nec est spiritus in eis.

18 Vana sunt opera, et risu digna : in tempore visitationis suæ peribunt.

19 Non sicut hæc, pars Jacob, quia qui fecit omnia ipse est : et Israël sceptrum hæreditatis ejus : Dominus exercituum nomen ejus.

20 Collidis tu mihi vasa belli : et ego collidam in te gentes, et disperdam in te regna :

21 et collidam in te equum et equitem ejus : et collidam in te currum et ascensorem ejus :

22 et collidam in te virum et mulierem : et collidam in te senem et puerum : et collidam in te juvenem et virginem :

23 et collidam in te pastorem et gregem ejus : et collidam in te agricolam et jugales ejus : et collidam in te duces et magistratus :

24 et reddam Babyloni, et cunctis habitatoribus Chaldææ, omne malum suum, quod fecerunt in Sion, in oculis vestris, ait Dominus.

25 Ecce ego ad te, mons pestifer, ait Dominus, qui corrumpis universam terram : et extendam manum meam super te, et evolvam te de petris, et dabo te in montem combustionis :

26 et non tollent de te lapidem in angulum, et lapidem in fundamenta : sed perditus in æternum eris, ait Dominus.

27 Levate signum in terra, clangite buccina in gentibus, sanctificate super eam gentes, annuntiate contra illam regibus Ararat, Menni, et Ascenez : numerate contra eam Taphsar, adducite equum quasi bruchum aculeatum.

28 Sanctificate contra eam gentes, reges Mediæ, duces ejus, et universos magistratus ejus, cunctamque terram potestatis ejus.

29 Et commovebitur terra et conturbabitur, quia evigilabit contra Babylonem cogitatio Domini, ut ponat terram Babylonis desertam et inhabitabilem.

30 Cessaverunt fortes Babylonis a prælio, habitaverunt in præsidiis : devoratum est robur eorum, et facti sunt quasi mulieres : incensa sunt tabernacula ejus, contriti sunt vectes ejus.

31 Currens obviam currenti veniet, et nuntius obvius nuntianti, ut annuntiet regi Babylonis quia capta est civitas ejus a summo usque ad summum.

32 Et vada præoccupata sunt, et paludes incensæ sunt igni, et viri bellatores conturbati sunt.

33 Quia hæc dicit Dominus exercituum, Deus Israël : Filia Babylonis quasi area, tempus trituræ ejus : adhuc modicum, et veniet tempus messionis ejus.

34 Comedit me, devoravit me Nabuchodonosor rex Babylonis : reddidit me quasi vas inane : absorbuit me quasi draco, replevit ventrem suum teneritudine mea, et ejecit me.

35 Iniquitas adversum me et caro mea super Babylonem, dicit habitatio Sion : et sanguis meus super habitatores Chaldææ, dicit Jerusalem.

36 Propterea hæc dicit Dominus : Ecce ego judicabo causam tuam, et ulciscar ultionem tuam : et desertum faciam mare ejus, et siccabo venam ejus.

37 Et erit Babylon in tumulos, habitatio draconum, stupor et sibilus, eo quod non sit habitator.

38 Simul ut leones rugient, excutient comas veluti catuli leonum.

39 In calore eorum ponam potus eorum, et inebriabo eos, ut sopiantur, et dormiant somnum sempiternum, et non consurgant, dicit Dominus.

40 Deducam eos quasi agnos ad victimam, et quasi arietes cum hædis.

41 Quomodo capta est Sesach, et comprehensa est inclyta universæ terræ ! quomodo facta est in stuporem Babylon inter gentes !

42 Ascendit super Babylonem mare, multitudine fluctuum ejus operta est.

43 Factæ sunt civitates ejus in stuporem, terra inhabitabilis et deserta, terra in qua nullus habitet, nec transeat per eam filius hominis.

44 Et visitabo super Bel in Babylone, et ejiciam quod absorbuerat de ore ejus : et non confluent ad eum ultra gentes, siquidem et murus Babylonis corruet.

45 Egredimini de medio ejus, populus meus, ut salvet unusquisque animam suam ab ira furoris Domini,

46 et ne forte mollescat cor vestrum, et timeatis auditum qui audietur in terra : et veniet in anno auditio, et post hunc annum auditio, et iniquitas in terra, et dominator super dominatorem.

47 Propterea ecce dies veniunt, et visitabo super sculptilia Babylonis, et omnis terra ejus confundetur, et universi interfecti ejus cadent in medio ejus.

48 Et laudabunt super Babylonem cæli et terra, et omnia quæ in eis sunt, quia ab aquilone venient ei prædones, ait Dominus.

49 Et quomodo fecit Babylon, ut caderent occisi in Israël, sic de Babylone cadent occisi in universa terra.

50 Qui fugistis gladium, venite, nolite stare : recordamini procul Domini, et Jerusalem ascendat super cor vestrum.

51 Confusi sumus, quoniam audivimus opprobrium : operuit ignominia facies nostras, quia venerunt alieni super sanctificationem domus Domini.

52 Propterea ecce dies veniunt, ait Dominus, et visitabo super sculptilia ejus, et in omni terra ejus mugiet vulneratus.

53 Si ascenderit Babylon in cælum, et firmaverit in excelso robur suum, a me venient vastatores ejus, ait Dominus.

54 Vox clamoris de Babylone, et contritio magna de terra Chaldæorum :

55 quoniam vastavit Dominus Babylonem, et perdidit ex ea vocem magnam : et sonabunt fluctus eorum quasi aquæ multæ, dedit sonitum vox eorum,

56 quia venit super eam, id est super Babylonem, prædo, et apprehensi sunt fortes ejus, et emarcuit arcus eorum, quia fortis ultor Dominus reddens retribuet.

57 Et inebriabo principes ejus, et sapientes ejus, et duces ejus, et magistratus ejus, et fortes ejus : et dormient somnum sempiternum, et non expergiscentur, ait rex (Dominus exercituum nomen ejus).

58 Hæc dicit Dominus exercituum : Murus Babylonis ille latissimus suffossione suffodietur, et portæ ejus excelsæ igni comburentur, et labores populorum ad nihilum, et gentium in ignem erunt, et disperibunt.

59 Verbum quod præcepit Jeremias propheta Saraiæ filio Neriæ filii Maasiæ, cum pergeret cum Sedecia rege in Babylonem, in anno quarto regni ejus : Saraias autem erat princeps prophetiæ.

60 Et scripsit Jeremias omne malum, quod venturum erat super Babylonem, in libro uno, omnia verba hæc quæ scripta sunt contra Babylonem.

61 Et dixit Jeremias ad Saraiam : Cum veneris in Babylonem, et videris, et legeris omnia verba hæc,

62 dices : Domine, tu locutus es contra locum istum, ut disperderes eum, ne sit qui in eo habitet, ab homine usque ad pecus, et ut sit perpetua solitudo.

63 Cumque compleveris legere librum istum, ligabis ad eum lapidem, et projicies illum in medium Euphraten,

64 et dices : Sic submergetur Babylon, et non consurget a facie afflictionis quam ego adduco super eam, et dissolvetur. Hucusque verba Jeremiæ.

   

from the Writings of Emanuel Swedenborg

 

Arcana Coelestia #1788

Studere hoc loco

  
/ 10837  
  

1788. Quod ‘clypeus’ sit tutatio contra mala et falsa cui confiditur, constat absque explicatione, nam ex frequenti usu locutio familiaris facta est quod ‘Jehovah clypeus et scutum’: quid autem in specie per ‘clypeum’ significatur, constare potest a Verbo, nempe respective ad Dominum tutatio, et respective ad hominem confidentia in tutatione Domini; sicut ‘bellum’ significat tentationes, ut ostensum n. 1664, ita omnia arma belli aliquid speciale tentationis, et defensionis contra mala et falsa seu contra diabolicam turbam quae inducit tentationem et tentat; quare aliud significat clypeus, aliud scutum, aliud parma, aliud galea, aliud hasta, tum lancea, aliud gladius, aliud arcus et tela, aliud lorica, de quibus singulis, ex Divina Domini Misericordia, in sequentibus:

[2] quod ‘clypeus’ significet respective ad Dominum tutationem contra mala et falsa, et respective ad hominem confidentiam in Domino, causa est quia tutamen pectoris fuit, et per ‘pectus’ significatum bonum et verum, bonum quia inibi ‘cor’, et verum quia inibi ‘pulmo’; quod clypeus id significet, constat apud Davidem,

Benedictus Jehovah rupes mea, docens manus meas pugnam, digitos meos bellum; misericordia mea, et propugnaculum meum, arx munita mea, et ereptor meus mihi, clypeus meus et in quo confido, Ps. 144:1, 2;

ubi ‘pugna et bellum’ est tentationum, et ibi tentationum Domini in sensu interno; ‘clypeus’ respective ad Jehovam est tutatio, respective ad hominem, confidentia, ut manifeste patet:

[3] apud eundem,

O Israel, confide in Jehovah, auxilium illorum, et clypeus illorum Ipse: domus Aharonis, confidite in Jehovah, auxilium eorum, et clypeus eorum Ipse: timentes Jehovae, confidite in Jehovah, Hic auxilium eorum, et clypeus eorum Ipse, Ps. 115:9-11;

similiter:

apud eundem,

Jehovah... propugnaculum meum, Deus meus Cui confidam; ... ala Sua obteget te, et sub alis 1 Suis confides; scutum et parma veritas Ipsius, Ps. 91:2, 4;

ubi ‘scutum et parma’ pro tutatione contra falsa:

[4] apud eundem,

Jehovah petra mea, et propugnaculum meum, et ereptor meus, Deus meus, rupes mea, Cui confido, clypeus meus, et cornu salutis meae, ... clypeus Jehovah omnibus confidentibus in Ipso, Ps. 18:3, 31 [KJV Ps. 18:2, 30];

similiter:

apud eundem,

Qui probas corda et renes, Deus justus, clypeus meus super Deo salvante rectos corde, Ps. 7:10, 11 [KJV Ps. 7:9, 10];

pro confidentia:

apud eundem,

Dedisti mihi clypeum salutis Tuae, et dextra Tua sustentabit me, Ps. 18:36 [KJV Ps. 18:35];

pro confidentia:

apud eundem,

Deo clypei terrae, valde exaltatus est, Ps. 47:10 [KJV Ps. 47:9];

pro confidentia:

[5] apud eundem,

Sol et clypeus Jehovah Deus, gratiam et gloriam dabit, Jehovah, non prohibebitur bonum ab ambulantibus in integritate, Ps. 84:12 [KJV Ps. 84:11];

pro tutatione:

apud Mosen,

Beatitudines tuae, tu Israel; quis sicut tu, populus salvatus in Jehovah? Clypeus auxilii tui, et qui gladius excellentiae tuae; et fallentur hostes tui tibi, Deut. 33:29;

‘clypeus’ pro tutatione. Sicut arma belli praedicantur de illis qui in pugnis tentationum sunt, ita quoque eadem arma belli praedicantur de hostibus qui impugnant et tentant, et tunc contraria significant, ut ‘clypeus’ mala et falsa, ex quibus pugnant, et quae defendunt, et in quibus confidunt; ut apud Jeremiam,

Disponite clypeum et scutum, et accedite ad proelium, alligate equos, et ascendite equites, et sistite vos in galeis, expolite lanceas, induite loricas, 46:3, 4;

praeter pluries alibi.

V:

1. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.