1
In gutture tuo sit tuba quasi aquila super domum Domini, pro eo quod transgressi sunt fœdus meum, et legem meam prævaricati sunt.
2
Me invocabunt : Deus meus, cognovimus te Israël.
3
Projecit Israël bonum : inimicus persequetur eum.
4
Ipsi regnaverunt, et non ex me ; principes exstiterunt, et non cognovi : argentum suum et aurum suum fecerunt sibi idola, ut interirent.
5
Projectus est vitulus tuus, Samaria ; iratus est furor meus in eos. Usquequo non poterunt emundari ?
6
Quia ex Israël et ipse est : artifex fecit illum, et non est Deus ; quoniam in aranearum telas erit vitulus Samariæ.
7
Quia ventum seminabunt, et turbinem metent : culmus stans non est in eo ; germen non faciet farinam : quod etsi fecerit, alieni comedent eam.
8
Devoratus est Israël ; nunc factus est in nationibus quasi vas immundum.
9
Quia ipsi ascenderunt ad Assur, onager solitarius sibi ; Ephraim munera dederunt amatoribus.
10
Sed et cum mercede conduxerint nationes, nunc congregabo eos, et quiescent paulisper ab onere regis et principum.
11
Quia multiplicavit Ephraim altaria ad peccandum ; factæ sunt ei aræ in delictum.
12
Scribam ei multiplices leges meas, quæ velut alienæ computatæ sunt.
13
Hostias offerent, immolabunt carnes et comedent, et Dominus non suscipiet eas : nunc recordabitur iniquitatis eorum, et visitabit peccata eorum : ipsi in Ægyptum convertentur.
14
Et oblitus est Israël factoris sui, et ædificavit delubra ; et Judas multiplicavit urbes munitas ; et mittam ignem in civitates ejus, et devorabit ædes illius.