Bibliorum

 

Hoschea 13

Study

   

1 Loquente Ephraim, horror invasit Israël ; et deliquit in Baal, et mortuus est.

2 Et nunc addiderunt ad peccandum ; feceruntque sibi conflatile de argento suo quasi similitudinem idolorum : factura artificum totum est : his ipsi dicunt : Immolate homines, vitulos adorantes.

3 Idcirco erunt quasi nubes matutina, et sicut ros matutinus præteriens ; sicut pulvis turbine raptus ex area, et sicut fumus de fumario.

4 Ego autem Dominus Deus tuus, ex terra Ægypti ; et Deum absque me nescies, et salvator non est præter me.

5 Ego cognovi te in deserto, in terra solitudinis.

6 Juxta pascua sua adimpleti sunt et saturati sunt ; et levaverunt cor suum, et obliti sunt mei.

7 Et ego ero eis quasi leæna, sicut pardus in via Assyriorum.

8 Occurram eis quasi ursa raptis catulis, et dirumpam interiora jecoris eorum, et consumam eos ibi quasi leo : bestia agri scindet eos.

9 Perditio tua, Israël : tantummodo in me auxilium tuum.

10 Ubi est rex tuus ? maxime nunc salvet te in omnibus urbibus tuis ; et judices tui, de quibus dixisti : Da mihi regem et principes.

11 Dabo tibi regem in furore meo, et auferam in indignatione mea.

12 Colligata est iniquitas Ephraim ; absconditum peccatum ejus.

13 Dolores parturientis venient ei : ipse filius non sapiens : nunc enim non stabit in contritione filiorum.

14 De manu mortis liberabo eos ; de morte redimam eos. Ero mors tua, o mors ! morsus tuus ero, inferne ! consolatio abscondita est ab oculis meis.

15 Quia ipse inter fratres dividet : adducet urentem ventum Dominus de deserto ascendentem, et siccabit venas ejus, et desolabit fontem ejus : et ipse diripiet thesaurum omnis vasis desiderabilis.

   

from the Writings of Emanuel Swedenborg

 

Arcana Coelestia #8819

Studere hoc loco

  
/ 10837  
  

8819. ‘Et mons Sinai fumabat totus ille’: quod significet apparitionem boni caelestis in maximo obscuro, constat ex significatione ‘montis Sinai’ quod sit bonum caeleste, ut 1 mox supra n. 8818, et ex significatione ‘fumare’ quod sit apparitio 2 in obscuro; per obscurum intelligitur obscurum fidei quale est illorum qui ab Ecclesia spirituali respective ad illos qui ab Ecclesia caelesti, n. 2708 princ. , 2715, 2718, 2831, 2935, 2937, 3241, 3833, 6289. Per maximum obscurum, quod significatur per quod ‘mons Sinai fumabat totus’ et per id quod mox infra dicitur quod ‘ascenderet fumus ejus sicut fumus fornacis’ intelligitur id obscurum in quo fuit gens Israelitica, coram qua apparitio fiebat; nam Jehovah seu Dominus apparet unicuique secundum quale ejus, n. 8788, 8814; ita sicut amor et sicut lux veri illis qui in bono sunt, at sicut hostis et vindex illis qui in malo sunt; quod talis apparuerit populo 3 Israelitico, constat etiam alibi 4 apud Moschen, Aspectus gloriae Jehovae 5 sicut ignis comedens in capite montis, ante oculos filiorum Israelis, Exod. 24:16, 17:

apud eundem,

Accessistis et stetistis sub monte, cum mons flagrans igne usque ad cor caeli, tenebrae et nubes et caligo, et locutus est Jehovah ad vos e medio ignis, Deut. 6 4:11, 12, 5:19 [KJV 5:22]:

et apud eundem,

Factum cum audivistis vocem e medio tenebrarum, et mons flagrans igne, et accessistis ad me, et dixistis, Quare moriemur? quia comedet nos ignis magnus hic; si addentes 7 nos audire vocem Jehovae Dei nostri amplius, moriemur, Deut. 5:20-22 [KJV 5:23-25];

[2] quod res ita se habeat, est quia quisque non aliter videre potest Deum quam ex talibus quae in se sunt, ut qui in odio est videt Ipsum 8 ex odio, qui in immisericordia videt Ipsum in immisericordia, et vicissim, qui in charitate et 9 misericordia, vident Ipsum ex illis, ac ita in illis; se habet hoc sicut lucis radii qui cum in formas taetras incidunt, vertuntur illi in colores taetros, at cum incidunt in formas pulchras, tunc vertuntur in colores pulchros. Quod ‘fumus’ sit obscurum veri, et quoque caliginosum quod est falsi, constat apud Esai. 9:17, 18, Esaias 34:9, 10 10 ; apud Joelem 3:3, 4 [KJV 2:30, 31]; 11 apud Hoscheam 13:1, 3; 12 in Apocalypsi 9:17, 18, 18:2, 18, Apocalypsis 19:3 13 .

V:

1. The Manuscript deletes mox and inserts nunc.

2. The Manuscript deletes in and inserts at maximo.

3. illi

4. The Manuscript inserts ut ab his.

5. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

6. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

7. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

8. in

9. The Manuscript inserts in.

10. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

11. The Manuscript inserts et.

12. The Manuscript inserts tum.

13. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

from the Writings of Emanuel Swedenborg

 

Arcana Coelestia #4733

Studere hoc loco

  
/ 10837  
  

4733. ‘Et dixit, Non percutiamus eum, anima 1 ’: quod significet quod non exstinguendum quia vita religionis, constat ex significatione ‘percutere’ quod sit exstinguere; et ex significatione ‘animae’ quod sit vita, de qua n. 1000, 1005, 1436, 5742, hic vita religionis. Quod agnitio et adoratio Divini Humani Domini sit vita religionis, patet ab illis quae mox supra n. 4731

dicta sunt; et quoque ex eo quod homines tales sint ut colere velint de quo aliquam perceptionis et cogitationis [ideam], immo sensuales de quo aliquem sensum, habere possunt, nec colere volunt nisi Divinum in illo sit; hoc commune est humano generi; inde gentiles colunt idola in quibus divinum credunt, alii vero homines post mortem quos vel deos vel sanctos credunt; nihil enim excitari potest apud hominem nisi sit quod movet ejus sensum;

[2] qui dicunt se agnoscere supremum ens cujus nullam perceptionis ideam habent, illi plerique nullum Deum agnoscunt sed loco ejus naturam, et naturam quia illam capiunt; permulti eruditi inter Christianos tales sunt, etiam ex causa quia Humanum Domini non cedunt Divinum; ne itaque homines, qui tantum se removerunt a Divino et in tantum corporei facti sunt, lignum et lapides colerent, et ne aliquem hominem post mortem et sic sub illo aliquem diabolum, et non Ipsum Deum quia eum non aliquo modo percipere possent, et sic periret omne Ecclesiae et cum Ecclesia genus humanum, voluit Ipsum Divinum assumere Humanum, et hoc Divinum facere. Caveant itaque sibi eruditi, ne de Humano Domini cogitent et non simul id Divinum credant, si aliter, se scandalizant et tandem nihil credunt.

V:

1. Schmidius marks anima as ablative and has no comma before it. Swedenborg probably inserted one to separate ideas, i. e. ‘smite’ but ‘not with respect to life’, or ‘let us not kill’.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.