Bibliorum

 

Genesis 33

Study

   

1 Elevans autem Jacob oculos suos, vidit venientem Esau, et cum eo quadringentos viros : divisitque filios Liæ et Rachel, ambarumque famularum :

2 et posuit utramque ancillam, et liberos earum, in principio : Liam vero, et filios ejus, in secundo loco : Rachel autem et Joseph novissimos.

3 Et ipse progrediens adoravit pronus in terram septies, donec appropinquaret frater ejus.

4 Currens itaque Esau obviam fratri suo, amplexatus est eum : stringensque collum ejus, et osculans flevit.

5 Levatisque oculis, vidit mulieres et parvulos earum, et ait : Quid sibi volunt isti ? et si ad te pertinent ? Respondit : Parvuli sunt quos donavit mihi Deus servo tuo.

6 Et appropinquantes ancillæ et filii earum, incurvati sunt.

7 Accessit quoque Lia cum pueris suis : et cum similiter adorassent, extremi Joseph et Rachel adoraverunt.

8 Dixitque Esau : Quænam sunt istæ turmæ quas obviam habui ? Respondit : Ut invenirem gratiam coram domino meo.

9 At ille ait : Habeo plurima, frater mi, sint tua tibi.

10 Dixitque Jacob : Noli ita, obsecro : sed si inveni gratiam in oculis tuis, accipe munusculum de manibus meis. Sic enim vidi faciem tuam, quasi viderim vultum Dei : esto mihi propitius,

11 et suscipe benedictionem quam attuli tibi, et quam donavit mihi Deus tribuens omnia. Vix fratre compellente, suscipiens,

12 ait : Gradiamur simul, eroque socius itineris tui.

13 Dixitque Jacob : Nosti, domine mi, quod parvulos habeam teneros, et oves, et boves fœtas mecum : quas si plus in ambulando fecero laborare, morientur una die cuncti greges.

14 Præcedat dominus meus ante servum suum : et ego sequar paulatim vestigia ejus, sicut videro parvulos meos posse, donec veniam ad dominum meum in Seir.

15 Respondit Esau : Oro te, ut de populo qui mecum est, saltem socri remaneant viæ tuæ. Non est, inquit, necesse : hoc uno tantum indigeo, ut inveniam gratiam in conspectu tuo, domine mi.

16 Reversus est itaque illo die Esau itinere quo venerat in Seir.

17 Et Jacob venit in Socoth : ubi ædificata domo et fixis tentoriis appellavit nomen loci illius Socoth, id est, Tabernacula.

18 Transivitque in Salem urbem Sichimorum, quæ est in terra Chanaan, postquam reversus est de Mesopotamia Syriæ : et habitavit juxta oppidum.

19 Emitque partem agri, in qua fixerat tabernacula, a filiis Hemor patris Sichem centum agnis.

20 Et erecto ibi altari, invocavit super illud fortissimum Deum Israël.

   

from the Writings of Emanuel Swedenborg

 

Arcana Coelestia #4252

Studere hoc loco

  
/ 10837  
  

4252. vers. 9-12. Et dixit Jacob, Deus patris mei Abrahami, et Deus patris mei Jishaki, Jehovah, dicens ad me, Revertere ad terram tuam, et ad nativitatem tuam, et benefaciam tecum. Minor sum prae omnibus misericordiis, et prae omni veritate, quae fecisti cum servo Tuo, quia in baculo meo transivi Jordanem hunc, et nunc sum in duo castra. Eripe me quaeso e manu fratris mei, e manu Esavi, quia timeo ego eum, forte veniat, et percutiat me, matrem super filios. Et Tu dixisti, Benefaciendo benefaciam tecum, et ponam semen tuum sicut arenam maris, quae non numeratur prae multitudine. ‘Dixit Jacob, Deus patris mei Abrahami, et Deus patris mei Jishaki, Jehovah’ significat sanctum praeparationis et dispositionis: ‘dicens ad me, Revertere ad terram tuam, et ad nativitatem tuam, et benefaciam tecum’ significat ad conjunctionem cum Divino Bono et Vero: ‘minor sum prae omnibus misericordiis et prae omni veritate, quae fecisti cum servo Tuo’ significat humiliationem in illo statu quoad bonum et quoad verum: 'quia in baculo meo transivi Jordanem hunc, et nunc sum in duo castra' significat quod ab exiguo multum: ‘eripe me quaeso e manu fratris mei, e manu Esavi, quia timeo ego eum’ significat statum respective, quia priorem se fecit: ‘forte veniat, et percutiat me, matrem super filios’ significat quod periturus: ‘et Tu dixisti, Benefaciendo benefaciam tecum’ significat quod usque tunc vitam adepturum: ‘et ponam semen tuum sicut arenam maris, quae non numeratur prae multitudine’ significat fructificationem et multiplicationem tunc.

‘Dixit, Deus patris mei Abrahami, et Deus patris mei Jishaki, Jehovah’: quod significet sanctum praeparationis et dispositionis, constat a significatione ‘Dei patris Abrahami’ quod sit Ipsum Divinum Domini, de qua n. 3439; et a significatione ‘Dei patris mei Jishaki’ quod sit Divinum Humanum Ipsius, de qua n. 3704, 4180; et quia utrumque est Jehovah, dicitur ‘Deus patris mei Abrahami, et Deus patris mei Jishaki, Jehovah’; hic autem significatur' sanctum quod procedit a Divino, nam omne sanctum est inde: quod sanctum significetur, est quia in naturali quod repraesentatur per ‘Jacob’, in quo nondum bonum quod repraesentatur per ‘Esavum’, cum vero conjunctum fuit; agitur 2 enim nunc de statu receptionis boni, hic de statu praeparationis et dispositionis ut reciperetur; supplicatio Jacobi non aliud involvit; quapropter significatur per illa verba sanctum praeparationis et dispositionis.

V:

2. agit

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

from the Writings of Emanuel Swedenborg

 

Arcana Coelestia #3643

Studere hoc loco

  
/ 10837  
  

3643. Observatum quod qui in caelis, in aura lucis serena sint sicut lucis matutinae et meridianae, etiam vergentis ad vesperam, similiter quod in calore sint sicut veris, aestatis et autumni; at quod illi qui in inferno sunt, in atmosphaera crassa, nimbosa et tenebrosa, ut et in frigore: observatum quod inter illa in communi sit aequilibrium; tum quantum angeli in amore, charitate et inde fide sunt, tantum in aura lucis et caloris vernalis; et infernales, quantum in odio et inde in falso, tantum in caligine et in frigore; lux in altera vita, ut supra dictum, in se habet intelligentiam, calor amorem, caligo insaniam et frigus odium.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.