Bibliorum

 

Genesis 13

Study

   

1 Ascendit ergo Abram de Ægypto, ipse et uxor ejus, et omnia quæ habebat, et Lot cum eo, ad australem plagam.

2 Erat autem dives valde in possessione auri et argenti.

3 Reversusque est per iter, quo venerat, a meridie in Bethel, usque ad locum ubi prius fixerat tabernaculum inter Bethel et Hai,

4 in loco altaris quod fecerat prius : et invocavit ibi nomen Domini.

5 Sed et Lot qui erat cum Abram, fuerunt greges ovium, et armenta, et tabernacula.

6 Nec poterat eos capere terra, ut habitarent simul : erat quippe substantia eorum multa, et nequibant habitare communiter.

7 Unde et facta est rixa inter pastores gregum Abram et Lot. Eo autem tempore Chananæus et Pherezæus habitabant in terra illa.

8 Dixit ergo Abram ad Lot : Ne quæso sit jurgium inter me et te, et inter pastores meos et pastores tuos : fratres enim sumus.

9 Ecce universa terra coram te est : recede a me, obsecro : si ad sinistram ieris, ego dexteram tenebo : si tu dexteram elegeris, ego ad sinistram pergam.

10 Elevatis itaque Lot oculis, vidit omnem circa regionem Jordanis, quæ universa irrigabatur antequam subverteret Dominus Sodomam et Gomorrham, sicut paradisus Domini, et sicut Ægyptus venientibus in Segor.

11 Elegitque sibi Lot regionem circa Jordanem, et recessit ab oriente : divisique sunt alterutrum a fratre suo.

12 Abram habitavit in terra Chanaan ; Lot vero moratus est in oppidis, quæ erant circa Jordanem, et habitavit in Sodomis.

13 Homines autem Sodomitæ pessimi erant, et peccatores coram Domino nimis.

14 Dixitque Dominus ad Abram, postquam divisus est ab eo Lot : Leva oculos tuos et vide a loco, in quo nunc es, ad aquilonem et meridiem, ad orientem et occidentem.

15 Omnem terram, quam conspicis, tibi dabo, et semini tuo usque in sempiternum.

16 Faciamque semen tuum sicut pulverem terræ : si quis potest hominum numerare pulverem terræ, semen quoque tuum numerare poterit.

17 Surge, et perambula terram in longitudine et in latitudine sua : quia tibi daturus sum eam.

18 Movens igitur tabernaculum suum Abram, venit, et habitavit juxta convallem Mambre, quæ est in Hebron : ædificavitque ibi altare Domino.

   

from the Writings of Emanuel Swedenborg

 

Arcana Coelestia #1556

Studere hoc loco

  
/ 10837  
  

1556. ‘Usque ad locum, uni fuit tentorium illius prius’: quod significet sancta quae fuerunt antequam cognitionibus imbutus, constat a significatione ‘tentorii’ quod sint sancta fidei, de qua prius n. 414, 1452, et ex illis quae nunc dicta sunt: ita ad caelestia, quae habuit Dominus antequam scientiis et cognitionibus imbutus, ut constat ab illis quae in cap. praec. ‘et transtulit Abram inde in montem ab oriente Betheli, et tetendit tentorium’, vers. 8, quod fuit antequam profectus in Aegyptum, hoc est, antequam Dominus scientiis et cognitionibus imbutus fuit.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

from the Writings of Emanuel Swedenborg

 

Arcana Coelestia #415

Studere hoc loco

  
/ 10837  
  

415. Quod per ‘patrem pecoris’ significetur bonum inde seu ex sanctis amoris, constare potest ex illis quae prius ad vers. 2 hujus capitis ostensa sunt, quod ‘pastor gregis’ significet bonum charitatis; hic autem non pastor sed ‘pater’, nec grex sed ‘pecus’, nominatur; ‘et pecoris’, cujus pater, immediate sequitur post tentorium; inde constat quod significet bonum quod venit ex sancto amoris, et intelligitur habitaculum, seu caula pecoris, seu pater eorum qui habitabant tentorium et caulas pecoris, quae quod bona ex caelestibus amoris significent, constat quoque passim ex Verbo; ut apud Jeremiam,

Ego congregabo reliquias gregis Mei de omnibus terris, quo dispuli illos, et reducam eos ad caulas suas, ut fetificent, et multiplicentur, 23:3:

apud Ezechielem,

In pascuo bono pascam eos, et in montibus altitudinis Israelis erit caula eorum, ibi cubabunt in caula bona, et pascuum pingue pascent ad montes Israelis, 34:14;

ubi ‘caulae et pascua’ pro bonis amoris, de quo praedicatur ‘pingue’:

[2] apud Esaiam,

Dabit pluviam seminis tui, quo seminabis humum; et panis, proventus humi, erit pinguis et oleosus, pascet pecora tua in die illo, prato lato, 30:23;

ubi per ‘panem’ significatur caeleste, per ‘pingue, quo pascent pecora’ bona inde:

apud Jeremiam,

Redemit Jehovah Jacobum, ... et venient, et canent in altitudine Zionis, et confluent ad bonum Jehovae, super triticum, et super mustum, et super oleum, et super filios gregis, et armenti, et erit anima eorum sicut hortus irriguus, 31:11, 12;

ubi sanctum Jehovae describitur per ‘triticum et oleum’; et bona inde per ‘mustum, filios gregis et armenti’, seu pecoris:

apud eundem,

Ad filiam Zionis venient pastores et greges pecorum 1 eorum; figent ad illam tentoria circum circa, pascent quisque spatium suum, 6:3;

‘filia Zionis’ pro Ecclesia caelesti, de qua praedicantur ‘et tentoria, et greges pecorum’.

V:

1. Elsewhere Swedenborg has greges eorum only, which matches the Hebrew. The Hebrew word ('eder) means a flock (of sheep), while (baqar) means a herd (of oxen).

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.