Bibliorum

 

Exodus 32

Study

   

1 Videns autem populus quod moram faceret descendendi de monte Moyses, congregatus adversus Aaron, dixit : Surge, fac nobis deos, qui nos præcedant : Moysi enim huic viro, qui nos eduxit de terra Ægypti, ignoramus quid acciderit.

2 Dixitque ad eos Aaron : Tollite inaures aureas de uxorum, filiorumque et filiarum vestrarum auribus, et afferte ad me.

3 Fecitque populus quæ jusserat, deferens inaures ad Aaron.

4 Quas cum ille accepisset, formavit opere fusorio, et fecit ex eis vitulum conflatilem : dixeruntque : Hi sunt dii tui Israël, qui te eduxerunt de terra Ægypti.

5 Quod cum vidisset Aaron, ædificavit altare coram eo, et præconis voce clamavit dicens : Cras solemnitas Domini est.

6 Surgentesque mane, obtulerunt holocausta, et hostias pacificas, et sedit populus manducare, et bibere, et surrexerunt ludere.

7 Locutus est autem Dominus ad Moysen, dicens : Vade, descende : peccavit populus tuus, quem eduxisti de terra Ægypti.

8 Recesserunt cito de via, quam ostendisti eis : feceruntque sibi vitulum conflatilem, et adoraverunt, atque immolantes ei hostias, dixerunt : Isti sunt dii tui Israël, qui te eduxerunt de terra Ægypti.

9 Rursumque ait Dominus ad Moysen : Cerno quod populus iste duræ cervicis sit :

10 dimitte me, ut irascatur furor meus contra eos, et deleam eos, faciamque te in gentem magnam.

11 Moyses autem orabat Dominum Deum suum, dicens : Cur, Domine, irascitur furor tuus contra populum tuum, quem eduxisti de terra Ægypti, in fortitudine magna, et in manu robusta ?

12 Ne quæso dicant Ægyptii : Callide eduxit eos, ut interficeret in montibus, et deleret e terra : quiescat ira tua, et esto placabilis super nequitia populi tui.

13 Recordare Abraham, Isaac, et Israël servorum tuorum, quibus jurasti per temetipsum, dicens : Multiplicabo semen vestrum sicut stellas cæli ; et universam terram hanc, de qua locutus sum, dabo semini vestro, et possidebitis eam semper.

14 Placatusque est Dominus ne faceret malum quod locutus fuerat adversus populum suum.

15 Et reversus est Moyses de monte, portans duas tabulas testimonii in manu sua, scriptas ex utraque parte,

16 et factas opere Dei : scriptura quoque Dei erat sculpta in tabulis.

17 Audiens autem Josue tumultum populi vociferantis, dixit ad Moysen : Ululatus pugnæ auditur in castris.

18 Qui respondit : Non est clamor adhortantium ad pugnam, neque vociferatio compellentium ad fugam : sed vocem cantantium ego audio.

19 Cumque appropinquasset ad castra, vidit vitulum, et choros : iratusque valde, projecit de manu tabulas, et confregit eas ad radicem montis :

20 arripiensque vitulum quem fecerant, combussit, et contrivit usque ad pulverem, quem sparsit in aquam, et dedit ex eo potum filiis Israël.

21 Dixitque ad Aaron : Quid tibi fecit hic populus, ut induceres super eum peccatum maximum ?

22 Cui ille respondit : Ne indignetur dominus meus : tu enim nosti populum istum, quod pronus sit ad malum :

23 dixerunt mihi : Fac nobis deos, qui nos præcedant : huic enim Moysi, qui nos eduxit de terra Ægypti, nescimus quid acciderit.

24 Quibus ego dixi : Quis vestrum habet aurum ? Tulerunt, et dederunt mihi : et projeci illud in ignem, egressusque est hic vitulus.

25 Videns ergo Moyses populum quod esset nudatus (spoliaverat enim eum Aaron propter ignominiam sordis, et inter hostes nudum constituerat),

26 et stans in porta castrorum, ait : Si quis est Domini, jungatur mihi. Congregatique sunt ad eum omnes filii Levi :

27 quibus ait : Hæc dicit Dominus Deus Israël : Ponat vir gladium super femur suum : ite, et redite de porta usque ad portam per medium castrorum, et occidat unusquisque fratrem, et amicum, et proximum suum.

28 Feceruntque filii juxta sermonem Moysi, cecideruntque in die illa quasi viginti tria millia hominum.

29 Et ait Moyses : Consecrastis manus vestras hodie Domino, unusquisque in filio, et in fratre suo, ut detur vobis benedictio.

30 Facto autem altero die, locutus est Moyses ad populum : Peccastis peccatum maximum : ascendam ad Dominum, si quomodo quivero eum deprecari pro scelere vestro.

31 Reversusque ad Dominum, ait : Obsecro, peccavit populus iste peccatum maximum, feceruntque sibi deos aureos : aut dimitte eis hanc noxam,

32 aut si non facis, dele me de libro tuo quem scripsisti.

33 Cui respondit Dominus : Qui peccaverit mihi, delebo eum de libro meo :

34 tu autem vade, et duc populum istum quo locutus sum tibi : angelus meus præcedet te. Ego autem in die ultionis visitabo et hoc peccatum eorum.

35 Percussit ergo Dominus populum pro reatu vituli, quem fecerat Aaron.

   

from the Writings of Emanuel Swedenborg

 

Arcana Coelestia #10494

Studere hoc loco

  
/ 10837  
  

10494. ‘Quia vir in filium suum, et in fratrem suum’: quod significet quando occlusum est internum, ne verum et bonum e caelo intrent in externum, constat ex significatione 'viri in filium et in fratrem seu postquam occiderint illos, quod sit occlusio interni quoad influxum veri et boni, de qua supra n. 10490, 10492; quod ‘filius’ sit verum videatur n. 489, 491, 533, 1147, 2623, 2628, 2803, 2813, 3373, 3704, 4257, 9807, et quod ‘frater’ sit bonum, n. 3815, 4121, 4191, 5409, 5686, 5692, 6756.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

from the Writings of Emanuel Swedenborg

 

Arcana Coelestia #9548

Studere hoc loco

  
/ 10837  
  

9548. ‘Et facies candelabrum’: quod significet caelum spirituale: constat ex significatione ‘candelabri’ quod sit Divinum Spirituale in caelo et in Ecclesia a Domino; quod per ‘candelabrum’ Divinum Spirituale significetur, est quia per mensam super qua panes facierum significatur Divinum Caeleste, ut in praecedentibus ostensum est Divinum Caeleste est bonum amoris, et Divinum Spirituale est verum fidei inde, utrumque procedens a Domino, n. 9227. Quod candelabrum sit Divinum Spirituale, est ex illuminatione, nam Divinum Verum quod procedit a Divino Bono Domini, est quod lucet in caelo non aliunde 1 est lux angelis; inde est quod Dominus in Verbo dicatur Lux, et quod per ‘lucem’ significetur fides, ac intelligentia veri et sapientia boni, quae a solo Domino, videatur n. 1053, 1521-1533, 1619 1632, 2776, 3094, 3138, 3167, 3190, 3195, 3222, 3223, 3337, 3339 3341, 3636, 3643, 3862, 3993, 4060, 4180, 4302, 4408, 4414, 4415 4419, 4527, 4598, 5400, 6032, 6313, 6315, 6608, 6907, 7174, 8644 8707, 8861, 9399, 9407.

[2] Quod candelabrum sit caelum spirituale ex Divino Vero quod Domino, ita quoque Ecclesia, et quod lucerna sit fides, ac intelligenti veri et sapientia boni, quae a solo Domino, constat a locis in Verbo ubi ‘candelabrum’ et ubi ‘lucerna’ nominantur, ut apud Johannem, Vidi septem candelabra aurea, et in medio septem candelabrorum similem Filio hominis; septem candelabra septem Ecclesiae, Apoc. 1:12, 13, 20:

et apud eundem,

Removebo candelabrum tuum e loco suo si non egeris paenitentiam, Apoc. 2:5;

Ecclesia hic dicitur ‘candelabrum’ a Divino Vero quod ibi a Domino; quod ‘candelabrum’ sit Ecclesia, patet, 2 dicitur enim, Septem candelabra septem Ecclesiae; quod sit a Divino Vero, 2 patet ex eo quod dicatur, Removebo candelabrum tuum si non egeris paenitentiam; quod id sit a Domino, [etiam patet, ] dicitur enim, In medio candelabrorum similis Filio hominis; quod Dominus dicatur Filius hominis a Divino Vero, videatur n. 2803, 2813, 3704

[3] apud eundem,

Dabo duobus testibus Meis, ut prophetent dies mille ducentos sexaginta; hi sunt duae oleae et duo candelabra coram Deo terrae stantia, Apoc. 11:3-10;

‘duo testes’ sunt Verbum utriusque testamenti, quatenus testatur de Domino; 3 id ‘olea’ dicitur ex Divino Bono, et ‘candelabrum’ ex Divino Vero, quod a Domino:

[4] apud Sachariam, Angelus loquens dixit ad prophetam,

Quid tu vides? cui dixi, 4 Video, et ecce candelabrum auri totum; 5 lecythus ejus super capite ejus, septemque lucernae ejus super eo, septena infundibula lucernis: duae oleae juxta id, una a dextra 6 lecythi, et una a sinistra ejus, 4:2, 3;

agitur ibi de 7 Serubbabele, qui fundaturus domum Dei et perfecturus illam, per quem repraesentatur Dominus quod venturus et restauraturus caelum spirituale et Ecclesiam; quae sunt candelabrum, et sancta vera ibi septem lucernae.

[5] Quod ‘lucerna’ sit fides, ac intelligentia veri, et sapientia boni quae a solo Domino, constat apud Johannem, Sancta Hierosolyma non opus habet sole neque luna, ut luceant in ea; gloria Dei illustrabit eam, et lucerna ejus Agnus: gentes quae salvantur in luce Ipsius ambulabunt, Apoc. 21:23, 24: et adhuc, Nox non erit ibi, neque opus habent lucerna et luce solis, quia Dominus Deus illustrat illos, Apoc. 22:5;

‘lucerna’ in priore loco pro Divino Vero quod a Domino, et ‘lux’ pro fide, ita quoque pro intelligentia et sapientia:

apud eundem,

Lux lucernae non lucebit in te amplius; et vox sponsi et sponsae non audietur in te amplius, Apoc. 18:23:

[6] et apud Jeremiam,

Abrogabo vocem gaudii et vocem laetitiae, vocem sponsi et vocem sponsae, vocem molarum, et lucem lucernae, ut sit tota terra in desolationem, in devastationem, 25:10, 11;

ibi de exstinctione fidei et inde intelligentiae in rebus spiritualibus, 8 quae ibi lucerna quae non erit, et lux lucernae quae abrogabitur: pariter apud Hiobum,

Quoties lucerna impiorum exstinguitur. , et venit super eos exitium, 21:17:

apud Davidem,

Tu illuminas lucernam meam, Jehovah Deus meus splendere facit tenebras meas, Ps. 18:29 [KJV Ps. 18:28]; 2 Sam. 22:29:

apud eundem,

Ex mandatis Tuis intelligens factus sum, lucerna pedi meo Verbum 9 Tuum, et lux semitae meae, Ps. 119:104, 105:

apud Hiobum, Cum Deus splendere facit lucernam super capite meo, ad lucem ejus ambularem in tenebris, 29:3:

[7] apud Matthaeum,

Lucerna corporis est oculus; si oculus tuus probus est, totum corpus tuum lucidum, at si oculus tuus malus fuerit, totum corpus obtenebratum erit; si ergo lumen quod in te est tenebrae est, tenebrae quantae! 6:22, 23; Luc. 8:16, 11:33-36;

per ‘oculum’ hic intelligitur fides et inde intelligentia; quod 10 ea in sensu interno sint ‘oculus’, videatur n. 4403-4421, 11 4523-4534, 9051; inde patet quid significatur per quod ‘si oculus tuus probus, totum corpus lucidum, at si oculus tuus malus, totum corpus obtenebratum’. Quia fides et inde intelligentia et sapientia 12 significatur per ‘lucernam’, ideo reges Jehudae vocantur lucernae Davidi, 1 Reg. 11:36, 15:4 13 ; 2 Reg. 8:19;

et David vocatur lucerna Israelis, 2 Sam. 21:16, 17;

non quod reges Jehudae essent lucernae, nec David, sed quia per 14 regem significatur Divinum Verum quod a Domino, n. 6148, et per Davidem Dominus quoad Divinum Verum, ex quo fides, intelligentia, et sapientia, n. 1888.

V:

1. The Manuscript places this after angelis.

2. nam dicitur

3. quod

4. vidi

5. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

6. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

7. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

8. quo, in the First Latin Edition and in the Second Latin Edition

9. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

10. hoc in sensu interno sit

11. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

12. The Manuscript inserts a Domino.

13. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

14. reges

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.