Bibliorum

 

Exodus 32

Study

   

1 Videns autem populus quod moram faceret descendendi de monte Moyses, congregatus adversus Aaron, dixit : Surge, fac nobis deos, qui nos præcedant : Moysi enim huic viro, qui nos eduxit de terra Ægypti, ignoramus quid acciderit.

2 Dixitque ad eos Aaron : Tollite inaures aureas de uxorum, filiorumque et filiarum vestrarum auribus, et afferte ad me.

3 Fecitque populus quæ jusserat, deferens inaures ad Aaron.

4 Quas cum ille accepisset, formavit opere fusorio, et fecit ex eis vitulum conflatilem : dixeruntque : Hi sunt dii tui Israël, qui te eduxerunt de terra Ægypti.

5 Quod cum vidisset Aaron, ædificavit altare coram eo, et præconis voce clamavit dicens : Cras solemnitas Domini est.

6 Surgentesque mane, obtulerunt holocausta, et hostias pacificas, et sedit populus manducare, et bibere, et surrexerunt ludere.

7 Locutus est autem Dominus ad Moysen, dicens : Vade, descende : peccavit populus tuus, quem eduxisti de terra Ægypti.

8 Recesserunt cito de via, quam ostendisti eis : feceruntque sibi vitulum conflatilem, et adoraverunt, atque immolantes ei hostias, dixerunt : Isti sunt dii tui Israël, qui te eduxerunt de terra Ægypti.

9 Rursumque ait Dominus ad Moysen : Cerno quod populus iste duræ cervicis sit :

10 dimitte me, ut irascatur furor meus contra eos, et deleam eos, faciamque te in gentem magnam.

11 Moyses autem orabat Dominum Deum suum, dicens : Cur, Domine, irascitur furor tuus contra populum tuum, quem eduxisti de terra Ægypti, in fortitudine magna, et in manu robusta ?

12 Ne quæso dicant Ægyptii : Callide eduxit eos, ut interficeret in montibus, et deleret e terra : quiescat ira tua, et esto placabilis super nequitia populi tui.

13 Recordare Abraham, Isaac, et Israël servorum tuorum, quibus jurasti per temetipsum, dicens : Multiplicabo semen vestrum sicut stellas cæli ; et universam terram hanc, de qua locutus sum, dabo semini vestro, et possidebitis eam semper.

14 Placatusque est Dominus ne faceret malum quod locutus fuerat adversus populum suum.

15 Et reversus est Moyses de monte, portans duas tabulas testimonii in manu sua, scriptas ex utraque parte,

16 et factas opere Dei : scriptura quoque Dei erat sculpta in tabulis.

17 Audiens autem Josue tumultum populi vociferantis, dixit ad Moysen : Ululatus pugnæ auditur in castris.

18 Qui respondit : Non est clamor adhortantium ad pugnam, neque vociferatio compellentium ad fugam : sed vocem cantantium ego audio.

19 Cumque appropinquasset ad castra, vidit vitulum, et choros : iratusque valde, projecit de manu tabulas, et confregit eas ad radicem montis :

20 arripiensque vitulum quem fecerant, combussit, et contrivit usque ad pulverem, quem sparsit in aquam, et dedit ex eo potum filiis Israël.

21 Dixitque ad Aaron : Quid tibi fecit hic populus, ut induceres super eum peccatum maximum ?

22 Cui ille respondit : Ne indignetur dominus meus : tu enim nosti populum istum, quod pronus sit ad malum :

23 dixerunt mihi : Fac nobis deos, qui nos præcedant : huic enim Moysi, qui nos eduxit de terra Ægypti, nescimus quid acciderit.

24 Quibus ego dixi : Quis vestrum habet aurum ? Tulerunt, et dederunt mihi : et projeci illud in ignem, egressusque est hic vitulus.

25 Videns ergo Moyses populum quod esset nudatus (spoliaverat enim eum Aaron propter ignominiam sordis, et inter hostes nudum constituerat),

26 et stans in porta castrorum, ait : Si quis est Domini, jungatur mihi. Congregatique sunt ad eum omnes filii Levi :

27 quibus ait : Hæc dicit Dominus Deus Israël : Ponat vir gladium super femur suum : ite, et redite de porta usque ad portam per medium castrorum, et occidat unusquisque fratrem, et amicum, et proximum suum.

28 Feceruntque filii juxta sermonem Moysi, cecideruntque in die illa quasi viginti tria millia hominum.

29 Et ait Moyses : Consecrastis manus vestras hodie Domino, unusquisque in filio, et in fratre suo, ut detur vobis benedictio.

30 Facto autem altero die, locutus est Moyses ad populum : Peccastis peccatum maximum : ascendam ad Dominum, si quomodo quivero eum deprecari pro scelere vestro.

31 Reversusque ad Dominum, ait : Obsecro, peccavit populus iste peccatum maximum, feceruntque sibi deos aureos : aut dimitte eis hanc noxam,

32 aut si non facis, dele me de libro tuo quem scripsisti.

33 Cui respondit Dominus : Qui peccaverit mihi, delebo eum de libro meo :

34 tu autem vade, et duc populum istum quo locutus sum tibi : angelus meus præcedet te. Ego autem in die ultionis visitabo et hoc peccatum eorum.

35 Percussit ergo Dominus populum pro reatu vituli, quem fecerat Aaron.

   

from the Writings of Emanuel Swedenborg

 

Arcana Coelestia #10494

Studere hoc loco

  
/ 10837  
  

10494. ‘Quia vir in filium suum, et in fratrem suum’: quod significet quando occlusum est internum, ne verum et bonum e caelo intrent in externum, constat ex significatione 'viri in filium et in fratrem seu postquam occiderint illos, quod sit occlusio interni quoad influxum veri et boni, de qua supra n. 10490, 10492; quod ‘filius’ sit verum videatur n. 489, 491, 533, 1147, 2623, 2628, 2803, 2813, 3373, 3704, 4257, 9807, et quod ‘frater’ sit bonum, n. 3815, 4121, 4191, 5409, 5686, 5692, 6756.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

from the Writings of Emanuel Swedenborg

 

Arcana Coelestia #8897

Studere hoc loco

  
/ 10837  
  

8897. ‘ 1 Honora’ patrem tuum et matrem tuam': quod significet amorem pro bono et vero, in sensu supremo pro Domino et pro regno Ipsius, constat ex significatione ‘honorare’ quod sit amare, nam ‘honor’ in spirituali sensu est amor, ex causa quia in caelo unus alterum amat, et cum amat etiam honorat, inest enim amor honori; honor absque amore ibi renuitur, immo respuitur, quia est absque vita ex bono; 2 et ex significatione ‘patris’ quod sit bonum, de qua n. 3703, 3 5581, 5902, 6050, 7833, 7834, et in supremo sensu Dominus quoad Divinum Bonum, n. 15, 1729, 2005, 2803, 3704, 7499, 8328; causa quod Dominus in supremo sensu 4 sit ‘Pater’, est quia Ipse dat vitam novam homini. et per 5 illam ut homo 6 sit filius et heres regni Ipsius; et ex significatione ‘matris’ quod sit verum, de qua n. 3703, 7 5581, et in supremo sensu Dominus quoad Divinum Verum, ita regnum Ipsius, nam Divinum Verum quod procedit a Domino facit caelum; causa quod Divinum Verum Domini faciat caelum, est quia Dominus quoad Divinum Bonum in altera vita 8 est Sol, et quoad Divinum Verum est Lux 9 ; Divina haec Lux ex Domino ut Sole est quae illuminat mentes angelicas ac implet intelligentia et sapientia, et facit ut angeli lucis sint. Divinum Bonum est Divino Vero, 10 sicut calor ex sole inest luci tempore veris ac aestatis in mundo.

V:

1. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

2. The following word or phrase is crossed out in the Manuscript, but it does appear in the first edition.

3. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

4. spirituali

5. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

6. inde ut

7. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

8. The Manuscript places this after Sol.

9. The Manuscript inserts ibi.

10. The Manuscript inserts quod facit coelum, .

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.