Arcana Coelestia #991

By Emanuel Swedenborg

Studere hoc loco

  
/ 10837  
  

991. ‘Ad omnes pisces maris’: quod significet scientifica, constat a significatione ‘piscis’: pisces in Verbo significant scientifica quae oriuntur ex sensualibus; sunt enim triplicis generis scientifica: intellectualia, rationalia et sensualia; omnia inseminantur memoriae seu potius memoriis, et in regenerato inde a Domino per internum hominem evocantur; haec scientifica quae a sensualibus, ad sensationem seu perceptionem hominis cum vivit in corpore, veniunt, nam ab illis cogitat; cetera quae interiora sunt, non ita, priusquam exuto corpore in alteram vitam venit. Quod ‘pisces seu reptilia’ quae aquae producunt, significent scientifica, videatur prius n. 40; et quod ‘cetus seu balaena’ communia scientificorum, n. 42; et praeterea constare potest ab his in Verbo locis:

apud Zephaniam,

Deficere faciam hominem et bestiam; deficere faciam avem caelorum, et pisces maris, 1:3;

ubi ‘avis caelorum’ pro rationalibus, ‘pisces maris’ pro rationalibus inferioribus seu pro cogitatione hominis ex scientificis sensualibus:

apud Habakkuk,

Facies hominem sicut pisces maris, sicut reptile, cui non dominans, 1:14;

‘facere hominem sicut pisces maris’ pro prorsus sensualem:

apud Hoscheam,

Lugebit terra, et languebit omnis habitans in ea, quoad feram agri, et quoad avem caelorum; et etiam pisces maris colligentur, 4:3;

hic ‘pisces maris’ pro scientificis ex sensualibus:

apud Davidem,

Omnia posuisti sub pedes Ipsius, ... bestias agrorum, volucrem caelorum, et pisces maris, transeuntem tramites marium, Ps. 8:7-9 [KJV 6-8];

ubi de dominio Domini apud hominem; ‘pisces maris’ pro scientificis; quod ‘maria’ significent congregationem scientificorum seu cognitionum, videatur prius, n. 28:

apud Esaiam,

Moerebunt piscatores, et lugebunt omnes projicientes in flumen hamum, et expandentes rete super facies aquarum languescent, Esai. 19:8 1 ;

‘piscatores’ pro iis qui sensualibus solum fidunt et ex iis falsa excludunt; agitur ibi de ‘Aegypto’ seu scientifico.

V:

1. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.