Arcana Coelestia #6821

By Emanuel Swedenborg

Studere hoc loco

  
/ 10837  
  

6821. Patria est proximus prae societate quia parentis instar est, ibi enim homo natus est, ipsum nutrit, et ab injuriis tutatur. Patriae ex amore benefaciendum secundum necessitates ejus quae imprimis spectant ejus victum, ejus vitam civilem, et ejus vitam spiritualem. Qui amat patriam et ei ex benevelle benefacit, is in altera vita amat regnum Domini, nam 1 ibi est regnum Domini ei patria; et qui amat regnum Domini, is amat Dominum, quia Dominus est Omne in omnibus Sui regni; nam quod proprie vocatur regnum Domini est bonum et verum, quod apud illos qui ibi, a Domino.

V:

1. Regnum Domini est ei sua Patria

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.