Arcana Coelestia #8793

By Emanuel Swedenborg

Studere hoc loco

  
/ 10837  
  

8793. ‘Super 1 montem Sinai’: quod significet in bonum cui verum implantandum, constat ex significatione ‘montis Sinai’ quod sit bonum in quo vera fidei implantanda, de qua supra n. 8753; de vero quod implantandum bono, agitur in capite sequente; decem praecepta 2 monte Sinai tunc promulgata sunt vera interna, et leges ac statuta quae in capitibus sequentibus mandantur sunt vera externa; per haec et 3 illa significantur vera quae bono implantanda sunt.

V:

1. monte, in the Manuscript, the First Latin Edition.

2. e monte

3. The Manuscript inserts per.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.