1
Et accesserunt ad eum pharisæi et sadducæi tentantes : et rogaverunt eum ut signum de cælo ostenderet eis.
2
At ille respondens , ait illis : Facto vespere dicitis : Serenum erit, rubicundum est enim cælum.
3
Et mane : Hodie tempestas, rutilat enim triste cælum.
4
Faciem ergo cæli dijudicare nostis : signa autem temporum non potestis scire ? Generatio mala et adultera signum quærit : et signum non dabitur ei, nisi signum Jonæ prophetæ. Et relictis illis, abiit.
5
Et cum venissent discipuli ejus trans fretum, obliti sunt panes accipere.
6
Qui dixit illis : Intuemini, et cavete a fermento pharisæorum et sadducæorum.
7
At illi cogitabant intra se dicentes : Quia panes non accepimus.
8
Sciens autem Jesus, dixit : Quid cogitatis intra vos modicæ fidei, quia panes non habetis ?
9
Nondum intelligitis, neque recordamini quinque panum in quinque millia hominum, et quot cophinos sumpsistis ?
10
neque septem panum in quatuor millia hominum, et quot sportas sumpsistis ?
11
Quare non intelligitis, quia non de pane dixi vobis : Cavete a fermento pharisæorum et sadducæorum ?
12
Tunc intellexerunt quia non dixerit cavendum a fermento panum, sed a doctrina pharisæorum et sadducæorum.
13
Venit autem Jesus in partes Cæsareæ Philippi : et interrogabat discipulos suos, dicens : Quem dicunt homines esse Filium hominis ?
14
At illi dixerunt : Alii Joannem Baptistam, alii autem Eliam, alii vero Jeremiam, aut unum ex prophetis.
15
Dicit illis Jesus : Vos autem, quem me esse dicitis ?
16
Respondens Simon Petrus dixit : Tu es Christus , Filius Dei vivi.
17
Respondens autem Jesus, dixit ei : Beatus es Simon Bar Jona : quia caro et sanguis non revelavit tibi, sed Pater meus, qui in cælis est.
18
Et ego dico tibi, quia tu es Petrus , et super hanc petram ædificabo Ecclesiam meam, et portæ inferi non prævalebunt adversus eam.
19
Et tibi dabo claves regni cælorum. Et quodcumque ligaveris super terram, erit ligatum et in cælis : et quodcumque solveris super terram, erit solutum et in cælis.
20
Tunc præcepit discipulis suis ut nemini dicerent quia ipse esset Jesus Christus .
21
Exinde cœpit Jesus ostendere discipulis suis, quia oporteret eum ire Jerosolymam, et multa pati a senioribus, et scribis, et principibus sacerdotum, et occidi, et tertia die resurgere.
22
Et assumens eum Petrus , cœpit increpare illum dicens : Absit a te, Domine : non erit tibi hoc.
23
Qui conversus , dixit Petro : Vade post me Satana, scandalum es mihi : quia non sapis ea quæ Dei sunt, sed ea quæ hominum.
24
Tunc Jesus dixit discipulis suis : Si quis vult post me venire, abneget semetipsum, et tollat crucem suam, et sequatur me.
25
Qui enim voluerit animam suam salvam facere, perdet eam : qui autem perdiderit animam suam propter me, inveniet eam.
26
Quid enim prodest homini, si mundum universum lucretur, animæ vero suæ detrimentum patiatur ? aut quam dabit homo commutationem pro anima sua ?
27
Filius enim hominis venturus est in gloria Patris sui cum angelis suis : et tunc reddet unicuique secundum opera ejus.
28
Amen dico vobis, sunt quidam de hic stantibus, qui non gustabunt mortem, donec videant Filium hominis venientem in regno suo.