ბიბლია

 

Exodus 25

Სწავლა

   

1 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens :

2 Loquere filiis Israël, ut tollant mihi primitias : ab omni homine qui offeret ultroneus, accipietis eas.

3 Hæc sunt autem quæ accipere debeatis : aurum, et argentum, et æs,

4 hyacinthum et purpuram, coccumque bis tinctum, et byssum, pilos caprarum,

5 et pelles arietum rubricatas, pellesque janthinas, et ligna setim :

6 oleum ad luminaria concinnanda : aromata in unguentum, et thymiamata boni odoris :

7 lapides onychinos, et gemmas ad ornandum ephod, ac rationale.

8 Facientque mihi sanctuarium, et habitabo in medio eorum :

9 juxta omnem similitudinem tabernaculi quod ostendam tibi, et omnium vasorum in cultum ejus. Sicque facietis illud :

10 arcam de lignis setim compingite, cujus longitudo habeat duos et semis cubitos : latitudo, cubitum et dimidium : altitudo, cubitum similiter ac semissem.

11 Et deaurabis eam auro mundissimo intus et foris : faciesque supra, coronam auream per circuitum :

12 et quatuor circulos aureos, quos pones per quatuor arcæ angulos : duo circuli sint in latere uno, et duo in altero.

13 Facies quoque vectes de lignis setim, et operies eos auro.

14 Inducesque per circulos qui sunt in arcæ lateribus, ut portetur in eis :

15 qui semper erunt in circulis, nec umquam extrahentur ab eis.

16 Ponesque in arca testificationem quam dabo tibi.

17 Facies et propitiatorium de auro mundissimo : duos cubitos et dimidium tenebit longitudo ejus, et cubitum ac semissem latitudo.

18 Duos quoque cherubim aureos et productiles facies, ex utraque parte oraculi.

19 Cherub unus sit in latere uno, et alter in altero.

20 Utrumque latus propitiatorii tegant expandentes alas, et operientes oraculum, respiciantque se mutuo versis vultibus in propitiatorium quo operienda est arca,

21 in qua pones testimonium quod dabo tibi.

22 Inde præcipiam, et loquar ad te supra propitiatorium, ac de medio duorum cherubim, qui erunt super arcam testimonii, cuncta quæ mandabo per te filiis Israël.

23 Facies et mensam de lignis setim, habentem duos cubitos longitudinis, et in latitudine cubitum, et in altitudine cubitum et semissem.

24 Et inaurabis eam auro purissimo : faciesque illi labium aureum per circuitum,

25 et ipsi labio coronam interrasilem altam quatuor digitis : et super illam, alteram coronam aureolam.

26 Quatuor quoque circulos aureos præparabis, et pones eis in quatuor angulis ejusdem mensæ per singulos pedes.

27 Subter coronam erunt circuli aurei, ut mittantur vectes per eos, et possit mensa portari.

28 Ipsos quoque vectes facies de lignis setim, et circumdabis auro ad subvehendam mensam.

29 Parabis et acetabula, ac phialas, thuribula, et cyathos, in quibus offerenda sunt libamina, ex auro purissimo.

30 Et pones super mensam panes propositionis in conspectu meo semper.

31 Facies et candelabrum ductile de auro mundissimo, hastile ejus, et calamos, scyphos, et sphærulas, ac lilia ex ipso procedentia.

32 Sex calami egredientur de lateribus, tres ex uno latere, et tres ex altero.

33 Tres scyphi quasi in nucis modum per calamos singulos, sphærulaque simul, et lilium : et tres similiter scyphi instar nucis in calamo altero, sphærulaque simul et lilium. Hoc erit opus sex calamorum, qui producendi sunt de hastili :

34 in ipso autem candelabro erunt quatuor scyphi in nucis modum, sphærulæque per singulos, et lilia.

35 Sphærulæ sub duobus calamis per tria loca, qui simul sex fiunt procedentes de hastili uno.

36 Et sphærulæ igitur et calami ex ipso erunt, universa ductilia de auro purissimo.

37 Facies et lucernas septem, et pones eas super candelabrum, ut luceant ex adverso.

38 Emunctoria quoque, et ubi quæ emuncta sunt extinguantur, fiant de auro purissimo.

39 Omne pondus candelabri cum universis vasis suis habebit talentum auri purissimi.

40 Inspice, et fac secundum exemplar quod tibi in monte monstratum est.

   

კომენტარი

 

Seven

  

Seven, as in Revelation 15:1, signifies everything in an universal sense. The number 'seven' was considered holy, as is well known, because of the six days of creation, and the seventh, which is the celestial self, where peace, rest, and the Sabbath is. The number seven occurs so frequently in the rites of the Jewish church and is held holy everywhere.

So times were divided into seven, longer and shorter intervals, and were called weeks, like the great intervals of times till the coming of the Messiah, in Daniel 9:24-25. The time of seven years is called 'a week' by Laban and Jacob, as in Genesis 29:27-28. So wherever the number seven occurs, it is considered holy and sacred, as in Psalm 119:164, and in Isaiah 30:26.

As the periods of a person's regeneration are distinguished into six, prior to the seventh, or the celestial self, so the times of vastation are also distinguished, until nothing celestial is left. This was represented by the many captivities of the Jews, and by the last Babylonian captivity, which lasted seven decades, or seventy years. This was also represented by Nebuchadnezzar, in Daniel 4:16, 22, 29. It also refers to the vastation of the end times, in Revelation 15:1, 7-8. They should 'tread the holy city under foot, forty and two months, or six times seven,' as in Revelation 11:2 and Revelation 5:1. So the severity and increments of punishment were expressed by the number seven, as in Leviticus 26:18, 21, 24, 28 and Psalm 79:12.

(რეკომენდაციები: Apocalypse Explained 5, 7-8, 15; Arcana Coelestia 395; Daniel 9, 9:24, 9:25; Psalms 119)


სვედენბორგის ნაშრომებიდან

 

Arcana Coelestia # 9473

შეისწავლეთ ეს პასაჟი.

  
/ 10837  
  

9473. ‘Oleum luminari’: quod significet bonum internum quod in amore mutuo et in charitate, constat ex significatione ‘olei’ quod sit bonum amoris, de qua n. 886, 4582, 4638, et ex significatione ‘luminaris’ quod sit amor mutuus et charitas; quod ‘luminare’ sit amor mutuus, est a flamma, per quam significatur ille amor, et quod sit charitas, est a calore et luce inde; calor enim spiritualis est bonum charitatis, et lux spiritualis est verum fidei.

[2] Paucis hic dicetur quid bonum internum in amore mutuo, et in charitate: nihil existit a seipso, sed a priore se; ita etiam verum et bonum, id a quo aliud existit, est internum, et quod existit est hujus externum; se habent omnia et singula quae existunt sicut causa et effectus; nullus effectus existere potest absque causa efficiente; causa efficiens est internum effectus, et effectus est illius externum; et se habent sicut conatus et motus, nullus motus existere potest absque conatu, usque adeo ut cessante conatu cesset motus, quare internum motus est conatus, seu vis movens; consimiliter se 1 habent sicut cum conatu vivo qui est voluntas, et cum motu vivo qui est actio; nulla actio existere potest absque voluntate, usque adeo ut cessante voluntate cesset actio, quare internum actionis est voluntas; ex his patet quod in omnibus et singulis erit internum ut existant, et dein ut subsistant, et quod absque interno non sint aliquid.

[3] 2 Ita quoque se habet cum bono quod amoris; nisi bonum internum in illo sit, non est bonum; 3 bonum internum in bono fidei est bonum charitatis, quod est bonum spirituale, bonum autem internum in bono charitatis est bonum amoris mutui, quod est bonum caeleste externum; 4 at bonum internum in bono amoris mutui est bonum amoris in Dominum, quod etiam est bonum innocentiae; hoc bonum est bonum caeleste internum; bonum autem internum in bono amoris in Dominum seu in bono innocentiae est ipsum bonum Divinum procedens a 5 Divino Humano Domini, proinde Ipse Dominus; hoc bonum erit in omni bono ut sit bonum; quapropter non datur aliquod bonum nisi internum ejus inde sit; nisi internum ejus inde sit non est bonum, sed malum, 6 est enim ab ipso homine, et quod ab homine procedit est malum; homo enim se spectat in omni bono quod facit, et quoque mundum, ita non Dominum, nec caelum; si Dominus et caelum ab illo cogitantur, sunt ei 7 media inservientia suo honori et suo lucro; 8 proinde sunt bona illa sicut sepulcra dealbata, quae foris apparent pulchra, intus autem plena sunt ossibus mortuorum et omni immunditie, Matth. 23:27, 29.

სქოლიოები:

1. habet

2. similiter

3. bonum internum in bono fidei est bonum charitatis, internum in bono charitatis bono charitatis [sic], quod est bonum spirituale, est bonum amoris mutui, quodest bonum coeleste

4. bonum autem

5. Domino

6. si internum boni sit ab homine, quod enim

7. externa

8. consequenter

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.