ბიბლია

 

Exodus 25

Სწავლა

   

1 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens :

2 Loquere filiis Israël, ut tollant mihi primitias : ab omni homine qui offeret ultroneus, accipietis eas.

3 Hæc sunt autem quæ accipere debeatis : aurum, et argentum, et æs,

4 hyacinthum et purpuram, coccumque bis tinctum, et byssum, pilos caprarum,

5 et pelles arietum rubricatas, pellesque janthinas, et ligna setim :

6 oleum ad luminaria concinnanda : aromata in unguentum, et thymiamata boni odoris :

7 lapides onychinos, et gemmas ad ornandum ephod, ac rationale.

8 Facientque mihi sanctuarium, et habitabo in medio eorum :

9 juxta omnem similitudinem tabernaculi quod ostendam tibi, et omnium vasorum in cultum ejus. Sicque facietis illud :

10 arcam de lignis setim compingite, cujus longitudo habeat duos et semis cubitos : latitudo, cubitum et dimidium : altitudo, cubitum similiter ac semissem.

11 Et deaurabis eam auro mundissimo intus et foris : faciesque supra, coronam auream per circuitum :

12 et quatuor circulos aureos, quos pones per quatuor arcæ angulos : duo circuli sint in latere uno, et duo in altero.

13 Facies quoque vectes de lignis setim, et operies eos auro.

14 Inducesque per circulos qui sunt in arcæ lateribus, ut portetur in eis :

15 qui semper erunt in circulis, nec umquam extrahentur ab eis.

16 Ponesque in arca testificationem quam dabo tibi.

17 Facies et propitiatorium de auro mundissimo : duos cubitos et dimidium tenebit longitudo ejus, et cubitum ac semissem latitudo.

18 Duos quoque cherubim aureos et productiles facies, ex utraque parte oraculi.

19 Cherub unus sit in latere uno, et alter in altero.

20 Utrumque latus propitiatorii tegant expandentes alas, et operientes oraculum, respiciantque se mutuo versis vultibus in propitiatorium quo operienda est arca,

21 in qua pones testimonium quod dabo tibi.

22 Inde præcipiam, et loquar ad te supra propitiatorium, ac de medio duorum cherubim, qui erunt super arcam testimonii, cuncta quæ mandabo per te filiis Israël.

23 Facies et mensam de lignis setim, habentem duos cubitos longitudinis, et in latitudine cubitum, et in altitudine cubitum et semissem.

24 Et inaurabis eam auro purissimo : faciesque illi labium aureum per circuitum,

25 et ipsi labio coronam interrasilem altam quatuor digitis : et super illam, alteram coronam aureolam.

26 Quatuor quoque circulos aureos præparabis, et pones eis in quatuor angulis ejusdem mensæ per singulos pedes.

27 Subter coronam erunt circuli aurei, ut mittantur vectes per eos, et possit mensa portari.

28 Ipsos quoque vectes facies de lignis setim, et circumdabis auro ad subvehendam mensam.

29 Parabis et acetabula, ac phialas, thuribula, et cyathos, in quibus offerenda sunt libamina, ex auro purissimo.

30 Et pones super mensam panes propositionis in conspectu meo semper.

31 Facies et candelabrum ductile de auro mundissimo, hastile ejus, et calamos, scyphos, et sphærulas, ac lilia ex ipso procedentia.

32 Sex calami egredientur de lateribus, tres ex uno latere, et tres ex altero.

33 Tres scyphi quasi in nucis modum per calamos singulos, sphærulaque simul, et lilium : et tres similiter scyphi instar nucis in calamo altero, sphærulaque simul et lilium. Hoc erit opus sex calamorum, qui producendi sunt de hastili :

34 in ipso autem candelabro erunt quatuor scyphi in nucis modum, sphærulæque per singulos, et lilia.

35 Sphærulæ sub duobus calamis per tria loca, qui simul sex fiunt procedentes de hastili uno.

36 Et sphærulæ igitur et calami ex ipso erunt, universa ductilia de auro purissimo.

37 Facies et lucernas septem, et pones eas super candelabrum, ut luceant ex adverso.

38 Emunctoria quoque, et ubi quæ emuncta sunt extinguantur, fiant de auro purissimo.

39 Omne pondus candelabri cum universis vasis suis habebit talentum auri purissimi.

40 Inspice, et fac secundum exemplar quod tibi in monte monstratum est.

   

კომენტარი

 

Seven

  

Seven, as in Revelation 15:1, signifies everything in an universal sense. The number 'seven' was considered holy, as is well known, because of the six days of creation, and the seventh, which is the celestial self, where peace, rest, and the Sabbath is. The number seven occurs so frequently in the rites of the Jewish church and is held holy everywhere.

So times were divided into seven, longer and shorter intervals, and were called weeks, like the great intervals of times till the coming of the Messiah, in Daniel 9:24-25. The time of seven years is called 'a week' by Laban and Jacob, as in Genesis 29:27-28. So wherever the number seven occurs, it is considered holy and sacred, as in Psalm 119:164, and in Isaiah 30:26.

As the periods of a person's regeneration are distinguished into six, prior to the seventh, or the celestial self, so the times of vastation are also distinguished, until nothing celestial is left. This was represented by the many captivities of the Jews, and by the last Babylonian captivity, which lasted seven decades, or seventy years. This was also represented by Nebuchadnezzar, in Daniel 4:16, 22, 29. It also refers to the vastation of the end times, in Revelation 15:1, 7-8. They should 'tread the holy city under foot, forty and two months, or six times seven,' as in Revelation 11:2 and Revelation 5:1. So the severity and increments of punishment were expressed by the number seven, as in Leviticus 26:18, 21, 24, 28 and Psalm 79:12.

(რეკომენდაციები: Apocalypse Explained 5, 7-8, 15; Arcana Coelestia 395; Daniel 9, 9:24, 9:25; Isaiah 26, 30; Psalms 119)


სვედენბორგის ნაშრომებიდან

 

Arcana Coelestia # 9470

შეისწავლეთ ეს პასაჟი.

  
/ 10837  
  

9470. ‘Et lana caprarum’: quod significet bonum inde, nempe ex bono amoris mutui; quod ‘lana caprarum’ id bonum sit, est qui; ‘capra’ significat bonum innocentiae in externo seu naturali homine n. 3519, 7840, ac inde ‘lana’ est verum boni illius; 1 sed quoniam non verum sed bonum significatur, ideo in lingua originali non dicitur lana caprarum, sed solum caprae, sicut etiam alibi, ut iri sequentibus in Exodo, Omnes mulieres sapientes attulerunt netum, hyacinthinum purpuram, coccineum dibaphum, byssinum; et omnes mulieres quas impulit, cor illarum in sapientia, neverunt capras, 35:25, 26;

‘nere capras’ pro texta ex lana caprarum.

[2] Quod autem ‘lana’ sit verum ex origine caelesti, quod in se est bonum, constat ex locis in Verbo ubi nominatur, ut apud Hoscheam,

Dixit, Ibo post amasios meos, dantes panem meum et aquas meas, lanam meam et linum meum: ideo revertar, et accipiam frumentum meum in tempore suo, et eripiam lanam meam et linum meum, 2:5, 9;

agitur ibi de Ecclesia perversa, quae ibi ‘mater’; 'amasii' cum quibus dicitur scortata, sunt qui pervertunt bona et vera, ‘panis et aquae’ sunt bona amoris et vera fidei interna, ‘lana et linum’ sunt eadem sed externa:

[3] apud Danielem,

Videns fui usque dum throni projecti sunt, et antiquus dierum sedit; vestis ejus sicut nix alba, et crinis capitis ejus sicut lana munda, 7:9;

agitur ibi de vastatione Ecclesiae quoad omne verum fidei, et de restauratione ejus a Domino; vastatio plenaria significatur per quod throni projecti sint; ‘antiquus dierum’ est Dominus quoad bonum caeleste 2 quale fuit in antiquissima Ecclesia, quae Ecclesia caelestis fuit, et in Verbo ‘antiquum’ vocatur; ejus verum externum significatur per ‘vestem quae sicut nix alba’, et ejus bonum externum significatur per ‘crinem capitis qui sicut lana munda’: similiter apud Johannem, In medio septem candelabrorum similis Filio hominis, caput Ejus et capilli albi sicut lana alba, sicut nix, Apoc. 1:13, 14.

[4] Tale verum, quod quia est forma boni caelestis, in se est bonum, etiam 3 per ‘lanam’ significatur apud Ezechielem,

Damascus negotiatrix tua in vino 4 Chelbonis et lana Zacharis, 27:18:

et apud Esaiam,

Si fuerint peccata vestra sicut dibapha, sicut nix albescent; si rubra fuerint sicut coccinum, sicut lana erunt, 1:18.

[5] Quoniam per vestes Aharonis repraesentabantur talia quae sunt regni spiritualis Domini, ita spiritualia quae sunt veri, ideo vestes sanctitatis ejus erant ex lino et non ex lana; linum enim est spirituale verum, lana autem caeleste verum, quod respective est bonum; ob illam causam 5 dicitur apud Ezechielem,

Sacerdotes Levitae, filii Zadochi, quando intrabunt ad portas atrii interioris, vestes lini induent, nec ascendet super eos lana; cidares lini erunt super capite corum, femoralia lini erunt super lumbis eorum, 44:17, 18;

quod 6 vestes Aharonis non ex lana sed ex lino fuerint, constat 7 ex Lev. 16:4, 32;

[6] ex his constare potest quod ‘linum’ significet verum spirituale quod est verum boni fidei, ‘lana’ autem verum caeleste quod est verum boni amoris; et quoniam illi qui in hoc vero sunt non possunt esse in illo vero, differunt enim sicut lux ex sole, et lux ex stellis; ideo 8 statutum erat quod non indueretur vestis mixta ex lana et lino simul, Deut. 22:10, 11; quod inter caeleste et spirituale tale discrimen sit, et quod utrumque in uno subjecto non simul sint, videantur citata n. 9277.

სქოლიოები:

1. et quoniam hic

2. The Manuscript inserts et.

3. The Manuscript places this after significatur.

4. Chesbonis in the Manuscript, in the First Latin Edition, and in the Second Latin Edition, See Volume III page 143 note 6

5. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

6. The Manuscript inserts etiam, in the First Latin Edition and in the Second Latin Edition.

7. in

8. dicitur

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.