スウェーデンボルグの著作から

 

Summaria Expositio Doctrinae Novae Ecclesiae, Quae per Novam Hierosolymam in Apocalypsi Intelligitur#1

この節の研究

  
/ 120に移動  
  

1. SUMMARIA EXPOSITIO DOCTRINAE NOVAE ECCLESIAE, QUAE PER NOVAM HIEROSOLYMAM IN APOCALYPSI INTELLIGITUR.

Postquam aliqua Opera et Opuscula de NOVA HIEROSOLYMA, per quam intelligitur NOVA Ecclesia a Domino instauranda, intra aliquot annos a me promulgata sunt, et postquam Apocalypsis revelata est, in animum induxi Doctrinam illius Ecclesiae in sua plenitudine, ita integram, in lucem edere: sed quia hoc aliquot annorum opus est, consultum duxi aliquam Sciagraphiam ejus emittere, propter causam, ut communis idea de illa Ecclesia et ejus Doctrina primum concipiatur; quoniam dum communia praecedunt, postea omnia et singula in sua latitudine exstantia in luce apparent, haec enim in communia intrant, sicut homogenea in sua receptacula. Attamen Breviarium hoc non subjicitur judiciis ventilandum, sed modo communicatur ad notitiam, quia hujus Contenta in ipso Opere plene demonstrabuntur. Sed praemittenda sunt Doctrinalia hodierna de Justificatione, propter sequentia de Discordantiis dogmatum Ecclesiae hodiernae et Ecclesiae novae.

  
/ 120に移動  
  

聖書

 

Apocalypsis 21:5

勉強

       

5 Et dixit qui sedebat in throno : Ecce nova facio omnia. Et dixit mihi : Scribe, quia hæc verba fidelissima sunt, et vera.

スウェーデンボルグの著作から

 

Dicta Probantia#32

  
/ 101に移動  
  

32. ADVENTUS DOMINI. SECTIO 4.4

Qui erat et venturus, Alpha et Omega, etc. Apoc. 1:4, 8, 11, Cap. 2:8, Cap. 4:8, Cap. 11:17, Cap. 21:6, Cap. 22:13.

Ecce venit cum nubibus, et videbit omnis caro, etc., 1:7.

Quod venturus sit sicut fur: 3:3.

Servabo te ex hora tentationis venturae super orbem terrarum totum, Apoc. 3:10, ecce venio cito, vers. 11; Cap. 2:5.

Quod fuerit mortuus, et tamen vivus in saecula saeculorum, Apoc. 1:18.

Agnus stans sicut mactatus, Apoc. 5:6, 12.

Consummatio in communi describitur per 4 equos exeuntes ex Libro, tum per visas animas occisorum propter Verbum Dei, et per terrae motum magnum, et quod coelum abscesserit, tum quod impii absconderent se in speluncis, Apoc. 6:1 ad fin:

Tum plenitudo temporis describitur, per quod fratres etiam occiderentur, Apoc. 6:11.

Quia venit dies magna irae ejus, Apoc. 6:17, tum quod stellae ceciderint, et coelum abscesserit, vers. 13, 14.

Consummatio in specie describitur per varia, et demum per locustas ex abysso, Apoc. 8 et 9.

Haereses in ultimis temporibus describuntur per varia, Apoc. 9:17 ad 21.

Quod non tempus amplius, Apoc. 10:6.

Voces e coelo, quod facta sint Regna Domini nostri et Christi ejus et regnabit in saecula saeculorum, accepisti potentiam tuam magnam, Ap. 11:15, 16, 17, Cap. 12:10.

Venit tempus judicandi mortuos, Apoc. 11:18.

Consummatio describitur [per] draconem, qui devorare voluit foetum, et traxit tertiam partem stellarum e coelo, tum per bellum inter illum et Michaelem, et quod persequutus sit mulierem, et voluit illam aquis deperdere, Apoc. 12:1 ad fin:

Quod demessa sit terra, et vindemiata vinea seu vitis, Apoc. 14:15 ad 19.

Describitur ultima consummatio per septem plagas ab angelis demissas in terram, Apoc. 16:1 ad fin:

Ecce venio sicut fur, beatus qui vigilat, et servat vestimenta sua, ut non nudus ambulet, Apoc. 16:15.

Bellum diei magni Dei Omnipotentis, Apoc. 16:14.

Invitatio omnium ad coenam magni Dei, Apoc. 19:17, 18.

Clamarunt Alleluja, quia regnat Dominus Deus omnipotens, quia venit tempus nuptiarum Agni, et uxor Ipsius paravit se, beati qui ad coenam nuptiarum Agni vocati sunt, etc. Apoc. 19:[6,] 7, 8, 9.

Percussi propter testimonium Jesu, et propter Verbum Dei, Apoc. 20:4.

Erunt sacerdotes Dei et Christi, et regnabunt cum Illo mille annis. [Apoc. 20:6.]

Coelum novum et terra nova, et quod prius coelum et prior terra transierit, Apoc. 21:1, Esaj. 66:22, Psalm. 102:26, 27.

Hierosolyma descendens e coelo, parata sicut sponsa ornata marito suo: et angelus ostendit illam ut sponsam Agni uxorem, Apoc. 21:2, 9, 10.

Ecce tabernaculum Dei cum hominibus et habitabit cum illis, Apoc. 21:3. Ecce nova omnia faciet, vers. 5.

Non ingredientur in Nov: Hieros: nisi qui scripti in Libro vitae Agni, etc. Apoc. 21:26.

Quod venturus sit cito, ac optatus ut veniat, Apoc. 22:7, 12, imprimis vers. 16, 17.

  
/ 101に移動