聖書

 

Hoschea 13

勉強

   

1 Loquente Ephraim, horror invasit Israël ; et deliquit in Baal, et mortuus est.

2 Et nunc addiderunt ad peccandum ; feceruntque sibi conflatile de argento suo quasi similitudinem idolorum : factura artificum totum est : his ipsi dicunt : Immolate homines, vitulos adorantes.

3 Idcirco erunt quasi nubes matutina, et sicut ros matutinus præteriens ; sicut pulvis turbine raptus ex area, et sicut fumus de fumario.

4 Ego autem Dominus Deus tuus, ex terra Ægypti ; et Deum absque me nescies, et salvator non est præter me.

5 Ego cognovi te in deserto, in terra solitudinis.

6 Juxta pascua sua adimpleti sunt et saturati sunt ; et levaverunt cor suum, et obliti sunt mei.

7 Et ego ero eis quasi leæna, sicut pardus in via Assyriorum.

8 Occurram eis quasi ursa raptis catulis, et dirumpam interiora jecoris eorum, et consumam eos ibi quasi leo : bestia agri scindet eos.

9 Perditio tua, Israël : tantummodo in me auxilium tuum.

10 Ubi est rex tuus ? maxime nunc salvet te in omnibus urbibus tuis ; et judices tui, de quibus dixisti : Da mihi regem et principes.

11 Dabo tibi regem in furore meo, et auferam in indignatione mea.

12 Colligata est iniquitas Ephraim ; absconditum peccatum ejus.

13 Dolores parturientis venient ei : ipse filius non sapiens : nunc enim non stabit in contritione filiorum.

14 De manu mortis liberabo eos ; de morte redimam eos. Ero mors tua, o mors ! morsus tuus ero, inferne ! consolatio abscondita est ab oculis meis.

15 Quia ipse inter fratres dividet : adducet urentem ventum Dominus de deserto ascendentem, et siccabit venas ejus, et desolabit fontem ejus : et ipse diripiet thesaurum omnis vasis desiderabilis.

   

スウェーデンボルグの著作から

 

Arcana Coelestia#2584

この節の研究

  
/ 10837に移動  
  

2584. ‘Et pepererunt’: quod significet fertilitatem, constat a significatione ‘parere et partus’; in sensu interno Verbi non sunt nisi quam spiritualia et caelestia quae significantur, quare ubi nominatur conceptio seu concipere, partus seu parere, nativitas seu nasci, generatio seu generare, tum qui gignunt ut pater et mater, et qui gignuntur ut filii et filiae, non nisi quam in spirituali sensu intelliguntur, nam Verbum in se est spirituale et caeleste; ita hic quoque ‘parere’, quo significatur fertilitas quoad illa quae sunt doctrinae.

[2] Quod per ‘partus’ in Verbo non alii partus intelligantur, constare potest ab his locis:

apud Samuelem,

Saturi pane conducti sunt, et famelici cessarunt, usque dum sterilis peperit septem, multiprolis defecit; Jehovah occidit et vivificat, descendere facit in infernum, et ascendere facit, 1 Samuelis 11:5, 6:

apud Jeremiam,

Languet pariens septem, exspirat animam suam; occidit sol ejus, dum adhuc dies, 15:9:

apud Esaiam,

Canta sterilis, non peperit, persona cantu et jubila, non parturivit, quia multi filii desolatae, prae filiis maritatae, dixit Jehovah, 54:1:

apud Davidem,

Vox Jehovae parturire facit cervas, et denudat silvas; et in templo Ipsius omnis Ipsius dicit gloriam, Ps. 29:9:

apud Esaiam,

Erubesce Zidon, quia dixit mare, munimentum maris dicendo, Non parturivi, non peperi, nec educavi juvenes, et adolescere feci puellas, sicut cum fama Aegypto, parturient, secundum famam Tyri, 23:4, 5:

apud eundem,

Antequam parturit, parit; et antequam venit dolor ei, enixa est masculum. Quis audivit sicut hoc? quis vidit sicut illa? num parturit terra die uno, ... et num [Ego frangam et non] parere faciam? dixit Jehovah. An Ego parere faciens, et occludam? dixit Deus tuus, 66:7-9:

apud Jeremiam,

Interrogate quaeso, et videte, si pariens mas; quare vidi omnem virum manus ejus super lumbis suis, sicut parientis? 30:6:

apud Ezechielem,

Dabo ignem in Aegypto, et parturiendo parturiet Sin, et No erit 1 [ad perrumpendum] 30:16:

apud Hoscheam,

Ephraim, sicut avis avolabit gloria eorum, a partu, et ab utero et a conceptione, 9:11:

apud eundem,

Dolores parturientis venerunt Ephraimo, is filius non sapiens, quia tempore non stabit in fractura matricis filiorum, 13:13:

apud Johannem, Mulier circumdata sole, et luna sub pedibus ejus, et super capite ejus corona stellarum duodecim; in utero gerens, clamavit parturiens, et cruciata ad pariendum:... Draco stetit coram muliere, quae paritura erat, ut quando peperisset filium suum devoraret; peperit itaque filium masculum, qui pasturus erat omnes gentes virga ferrea; sed raptus est puer 2 ad Deum, et thronum Ipsius, Apoc. 12:1, 2, 4, 5.

[3] Ex his omnibus locis quisque videre potest quod non alii conceptus et partus significentur quam qui sunt Ecclesiae; similiter ex his quae de Abimelecho dicuntur quod ‘sanaret Deus Abimelechum, uxorem ejus, et ancillas ejus, et pepererunt’; et quod ‘claudendo clauserit Jehovah omnem uterum domus Abimelechi, propter verbum Sarae, uxoris Abrahami’. Quid in sensu interno per haec significatur, constare potest ab explicatione eorum, nempe quod status doctrinae fidei, qualis est dum spectatur a veris Divinis, et qualis est dum spectatur a rationali; quod nempe, cum a veris Divinis, hoc est, a Verbo, tunc omnia et singula tam rationalia quam scientifica confirment; aliter cum ab humanis, hoc est, a ratione et scientia, quod tunc nihil boni et nihil veri concipiatur; nam spectare a Verbo est a Domino, at spectare a ratione et scientia est ab homine, ex illo est omnis intelligentia et sapientia, ex his est omnis insania et stultitia.

脚注:

1. sit in the Manuscript and in the First Latin Edition.

2. Greek inserts [ ]. Apocalypsis Revelata 545 has fetus ejus.

  
/ 10837に移動  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.