Dalle opere di Swedenborg

 

Summaria Expositio Doctrinae Novae Ecclesiae, Quae per Novam Hierosolymam in Apocalypsi Intelligitur #1

Studia questo passo

  
/ 120  
  

1. SUMMARIA EXPOSITIO DOCTRINAE NOVAE ECCLESIAE, QUAE PER NOVAM HIEROSOLYMAM IN APOCALYPSI INTELLIGITUR.

Postquam aliqua Opera et Opuscula de NOVA HIEROSOLYMA, per quam intelligitur NOVA Ecclesia a Domino instauranda, intra aliquot annos a me promulgata sunt, et postquam Apocalypsis revelata est, in animum induxi Doctrinam illius Ecclesiae in sua plenitudine, ita integram, in lucem edere: sed quia hoc aliquot annorum opus est, consultum duxi aliquam Sciagraphiam ejus emittere, propter causam, ut communis idea de illa Ecclesia et ejus Doctrina primum concipiatur; quoniam dum communia praecedunt, postea omnia et singula in sua latitudine exstantia in luce apparent, haec enim in communia intrant, sicut homogenea in sua receptacula. Attamen Breviarium hoc non subjicitur judiciis ventilandum, sed modo communicatur ad notitiam, quia hujus Contenta in ipso Opere plene demonstrabuntur. Sed praemittenda sunt Doctrinalia hodierna de Justificatione, propter sequentia de Discordantiis dogmatum Ecclesiae hodiernae et Ecclesiae novae.

  
/ 120  
  

La Bibbia

 

Apocalypsis 21:2

Studio

       

2 Et ego Joannes vidi sanctam civitatem Jerusalem novam descendentem de cælo a Deo, paratam sicut sponsam ornatam viro suo.

Dalle opere di Swedenborg

 

Invitatio #34

Studia questo passo

  
/ 59  
  

34. Adventus Domini est secundum ordinem quod non prius veniet ver quam post hiemem, non prius mane quam post noctem, quod non gravidae solatium et gaudium quam post dolorem; quod solatia post tentationes, quod sane vivet post mortificationem; sicut et Dominus dicit,

"[3]Nisi granum........moriatur" etc. (Joh. 12:24).

Ipse Dominus ostendit exemplar hujus ordinis, quod Se passus [sit] crucifigi et mori, et postea resurrexit; hoc exemplar significat statum Ecclesiae........Hoc quoque involvitur per statuam visam Nebuchadnezari, quod postremo Lapis factus in magnam Petram; tum per quatuor bestias ex mari; [1]tum quod ibi de gente illa horribili; (quae explicentur;) per quatuor aetates priscis notas, [2]auream, argenteam, cupream et ferream: per cujusvis hominis aetates, ab infantia ad senectam; est tunc finis vitae corporis; [3]venit vita spiritus, quae est vita tum omnium illorum qui bene vixerunt. Ita etiam est cum caelo quod prius absumetur (Apoc. 21:1-2): similiter cum Ecclesia.

  
/ 59