Iz Swedenborgovih djela

 

Doctrina Vitae pro Nova Hierosolyma #87

Proučite ovaj odlomak

  
/ 114  
  

87. (XI.) QUOD QUANTUM QUIS OMNIS GENERIS FALSA TESTIMONIA UT PECCATA FUGIT, TANTUM VERITATEM AMET.

Per "false testari" in naturali sensu non modo intelligitur falsum testem agere, sed etiam mentiri et diffamare. Per "false testari" in spirituali sensu intelligitur dicere et persuadere quod falsum sit verum, et malum sit bonum, ac vicissim. In supremo autem sensu per "false testari" intelligitur blasphemare Dominum et Verbum. Haec sunt "false testari" in triplici sensu. Quod illa unum faciant apud hominem false testantem, mendacium loquentem, et diffamantem, constare potest ex illis, quae in Doctrina de Scriptura Sacra, de triplici sensu omnium Verbi (Doctrina de Scriptura Sacra 5-7, seq., et Doctrina de Scriptura Sacra 57,) ostensa sunt.

  
/ 114  
  

Iz Swedenborgovih djela

 

Leverneslära för Nya Jerusalem #87

Proučite ovaj odlomak

  
/ 114  
  

87. Så mycket någon flyr allt slags falska vittnesbörd såsom synder, så mycket älskar han sanning

Med »vittna falskt« i naturlig mening förstås inte blott att handla som falskt vittne; utan även att ljuga och vanrykta. Med »vittna falskt« i andlig mening förstås att säga och intala, att det falska är sant och det onda är gott, samt tvärtom. I högsta mening däremot förstås med »vittna falskt« att smäda Herren och Ordet. Dessa saker är att »vittna falskt« i trefaldig mening. Att desamma göra ett hos en människa som vittnar falskt, talar lögn, och vanryktar, kan vara tydligt utav de ting, som i Läran om den Heliga Skrift är visade angående den trefaldiga meningen av allting i Ordet, n. 5, 6, 7 o. följ. samt n. 57.

  
/ 114  
  

Iz Swedenborgovih djela

 

Doctrina Novae Hierosolymae de Scriptura Sacra #6

Proučite ovaj odlomak

  
/ 118  
  

6. A Domino procedit Caeleste, Spirituale et Naturale, unum post alterum. Caeleste dicitur, quod procedit ex Divino Amore Ipsius, et est Divinum Bonum: Spirituale dicitur, quod procedit ex Divina Sapientia Ipsius, et est Divinum Verum: Naturale est ex utroque; est illorum complexus in ultimo. Angeli regni caelestis Domini, ex quibus est tertium seu supremum caelum, sunt in Divino quod procedit a Domino quod caeleste vocatur; nam sunt in bono amoris a Domino: angeli regni spiritualis Domini, ex quibus est secundum seu medium caelum, sunt in Divino quod procedit a Domino quod spirituale vocatur, sunt enim in veris sapientiae a Domino: 1 homines autem ecclesiae in mundo, sunt in Divino naturali, quod etiam procedit a Domino. Ex his sequitur, quod Divinum procedens a Domino ad ultima sua, descendat per tres gradus, ac nominetur caeleste, spirituale et naturale. Divinum quod a Domino ad homines descendit, per tres illos gradus descendit; et cum descenderat, tres illos gradus in se continet: omne Divinum tale est; ideo quando est in suo ultimo gradu, est in suo pleno. Tale est Verbum. Hoc in ultimo suo sensu est naturale, in interiori est spirituale, ac in intimo est caeleste, et est Divinum in unoquovis. Quod Verbum tale sit, non apparet in sensu litterae ejus, qui est naturalis, ex causa, quia homo mundi antehac non sciverat aliquid de caelis, et inde non quid spirituale, et quid caeleste, ita nec discrimen inter illa et inter naturale.

Bilješke:

1. Quod duo regna sint, ex quibus caeli consistunt, quorum unum vocatur regnum caeleste, alterum regnum spirituale, videatur in opere De Caelo et Inferno (De Caelo et Inferno 20-28).

  
/ 118