Iz Swedenborgovih djela

 

Doctrina Vitae pro Nova Hierosolyma #87

Proučite ovaj odlomak

  
/ 114  
  

87. (XI.) QUOD QUANTUM QUIS OMNIS GENERIS FALSA TESTIMONIA UT PECCATA FUGIT, TANTUM VERITATEM AMET.

Per "false testari" in naturali sensu non modo intelligitur falsum testem agere, sed etiam mentiri et diffamare. Per "false testari" in spirituali sensu intelligitur dicere et persuadere quod falsum sit verum, et malum sit bonum, ac vicissim. In supremo autem sensu per "false testari" intelligitur blasphemare Dominum et Verbum. Haec sunt "false testari" in triplici sensu. Quod illa unum faciant apud hominem false testantem, mendacium loquentem, et diffamantem, constare potest ex illis, quae in Doctrina de Scriptura Sacra, de triplici sensu omnium Verbi (Doctrina de Scriptura Sacra 5-7, seq., et Doctrina de Scriptura Sacra 57,) ostensa sunt.

  
/ 114  
  

Iz Swedenborgovih djela

 

Leverneslära för Nya Jerusalem #87

Proučite ovaj odlomak

  
/ 114  
  

87. Så mycket någon flyr allt slags falska vittnesbörd såsom synder, så mycket älskar han sanning

Med »vittna falskt« i naturlig mening förstås inte blott att handla som falskt vittne; utan även att ljuga och vanrykta. Med »vittna falskt« i andlig mening förstås att säga och intala, att det falska är sant och det onda är gott, samt tvärtom. I högsta mening däremot förstås med »vittna falskt« att smäda Herren och Ordet. Dessa saker är att »vittna falskt« i trefaldig mening. Att desamma göra ett hos en människa som vittnar falskt, talar lögn, och vanryktar, kan vara tydligt utav de ting, som i Läran om den Heliga Skrift är visade angående den trefaldiga meningen av allting i Ordet, n. 5, 6, 7 o. följ. samt n. 57.

  
/ 114  
  

Iz Swedenborgovih djela

 

Doctrina Novae Hierosolymae de Scriptura Sacra #57

Proučite ovaj odlomak

  
/ 118  
  

57. (iii.) Quod genuinum verum quod doctrinae erit, in sensu litterae Verbi non appareat aliis quam qui in illustratione sunt a Domino.- Illustratio est a solo Domino, et apud illos qui amant vera quia vera sunt, et faciunt illa usus vitae; apud alios non datur illustratio in Verbo. Quod illustratio sit a solo Domino, est quia Dominus est in omnibus Verbi. Quod illustratio sit apud illos qui amant vera quia vera sunt, et faciunt illa usus vitae, est quia illi sunt in Domino, et Dominus in illis. Est enim Dominus Divinum suum Verum; hoc cum amatur quia Divinum Verum est, et hoc amatur quando fit usus, tunc Dominus in illo est apud hominem. Haec etiam Dominus docet apud Johannem,

"In die illo cognoscetis... quod vos in Me et Ego in vobis. Qui habet praecepta mea et facit illa, ille... amat Me, ... et Ego amabo illum, et manifestabo illi Me Ipsum; et ad illum" veniam "et mansionem apud illum" faciam (14:20-21, 23).

Et apud Matthaeum,

"Beati mundi corde, quia hi Deum videbunt" (5:8).

Hi sunt qui in illustratione sunt cum legunt Verbum, et apud quos Verbum lucet et translucet.

  
/ 118