Iz Swedenborgovih djela

 

Arcana Coelestia #1963

Proučite ovaj odlomak

  
/ 10837  
  

1963. ‘Abram filius octoginta annorum et sex annorum’: quo significet statum Domini quoad caelestia acquisita bona per pugna tentationum, constat a significatione ‘octoginta’ qui numerus simile involvit ac ‘quadraginta’, quae quod significent tentationes, ostensum est prius n. 730, 862; et a significatione ‘sex’ quod sit pugna, de qua etiam prius n. 720, 737, 900; tum quoque a significatione ‘decem’ quod sint reliquiae, de qua n. 576; quae reliquiae apud Dominum fuerunt acquisitiones caelestium bonorum quibus univit Humanum Essentiam Divinae, n. 1906 ad fin. Ex his tribus numeris compositus est numerus octoginta et sex, qui talia involvit, ita 1 significat statum Domini quoad caelestia acquisita bona per pugnas tentationum: omnes enim numeri in Verbo significant res, ut ostensum prius n. 482, 487, 575, 647, 648, 755, 813. Hic quia numeri annorum sunt, et quidem historice nominati de Abram, apparet sicut quod non significativi talium forent; sed in Verbo nihil scriptum est quod non in spiritualem et caelestem sensum transeat dum ad angelos, angeli enim non in aliis quam spiritualibus et caelestibus ideis sunt; ii dum legitur Verbum ab homine, non sciunt nec percipiunt quid octoginta et sex, nec curant qua aetate fuit Abram cum Hagar ei peperit Ismaelem, sed ex numero tali lecto, ilico obveniunt illis quae numeri involvunt; et ex reliquis 2 sicut in sensu interno explicata sunt.

Bilješke:

1. The Manuscript has ideo.

2. The Manuscript has reliqua.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Iz Swedenborgovih djela

 

Arcana Coelestia #1906

Proučite ovaj odlomak

  
/ 10837  
  

1906. ‘A fine decem annorum ab habitando Abram in terra Canaan’: quod significet reliquias boni et inde veri quas Sibi comparavit Dominus, per quas conceptum rationale illud, constat ex significatione ‘decem’ quod sint reliquiae, de qua prius n. 576; quid reliquiae, dictum et ostensum est n. 468, 530, 560, 561, 660, 661, 798, 1050, quod nempe sint omnes status affectionis boni et veri, quibus donatur homo a Domino a prima infantia usque ad finem vitae, qui status reconduntur illi in usum vitae ejus post mortem, nam omnes ejus vitae status in altera vita successive redeunt, et tunc temperantur ii per status boni et veri quibus a Domino donatus est; quo itaque plus reliquiarum in vita corporis accepit, seu plus boni et veri, eo jucundiores et pulchriores apparent status ejus ceteri cum redeant: quod ita se res habeat, unicuique constare potest si expendat; homo dum nascitur, ne hilum boni ex se ipso habet, sed 1 totus quantus malo hereditario conspurcatus est, at omne bonum influit, ut quod amet parentes, nutrices, similes sui, et hoc ex innocentia; haec sunt quae a Domino per caelum innocentiae et pacis, quod intimum est, influant; et sic homo, dum infans est, illis imbuitur;

[2] postea cum adolescit, paullatim bonum, innocens, et pacificum hoc infantile recedit; et quantum in mundum introducitur, tantum in voluptates inde et in cupiditates, ita in mala, et tantum aetatis infantilis caelestia seu bona disparari incipiunt, sed usque remanent et per eos temperantur status quos postea homo induit et sibi acquirit; absque illis nusquam homo potest esse homo; status enim cupiditatum seu mali absque temperatura per status affectionis boni, forent atrociores quam ullius animalis; status illi boni sunt qui appellantur reliquiae, a Domino donatae et ejus indoli implantatae, et hoc cum homo nescit;

[3] in sequente aetate etiam novis donatur, sed ii status non ita sunt boni sed veri, nam cum adolescit, imbuitur veris, et similiter apud eum in interiore ejus homine reconduntur; per has reliquias quae sunt veri, natas ex influxu spiritualium a Domino, homo habet quod cogitare possit, ut et intelligere quid bonum et verum vitae civilis et moralis, tum etiam recipere verum spirituale seu fidei, sed hoc nequit nisi per reliquias boni quas in infantia accepit: quod reliquiae sint, et quod eae recondantur homini in ejus interiore rationali, prorsus nescit homo, ex causa quia putat nihil influere, sed quod omne sit naturale quoddam ei connatum, ita quod omne sit in se cum infans, cum tamen prorsus aliter se res habeat; de reliquiis passim agitur in Verbo, et per illas significantur status illi per quos homo fit homo et hoc a solo Domino.

[4] Reliquiae autem quae apud Dominum, fuerunt omnes status Divini quos Sibi Ipsi comparavit, et per quos Humanam Essentiam univit Divinae; non comparandae sunt cum reliquiis apud hominem, nam hae non sunt Divinae sed humanae: illae reliquiae sunt quae significantur per decem annos quibus Abram habitavit in terra Canaan cum angeli audiunt Verbum, non sciunt quid ‘decem’, sed ilico cum 2 nominantur ab homine, obvenit illis idea reliquiarum, nam per ‘decem et decimas’ in Verbo significantur reliquiae, ut constat 3 ab illis quae dicta et ostensa sunt n. 576, 1738; et cum percipiunt quod ‘fuerit a fine decem annorum, quo habitavit Abram in terra Canaan’, obvenit idea Domini, et simul innumera quae significantur per reliquias apud Dominum cum fuit in mundo.

Bilješke:

1. The Manuscript has nam.

2. The Manuscript has dum.

3. The Manuscript inserts etiam.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.