Iz Swedenborgovih djela

 

Arcana Coelestia #1144

Proučite ovaj odlomak

  
/ 10837  
  

1144. Vers. 1. Et hae nativitates filiorum Noahi, Shem, Ham, et Japheth; et nati sunt illis filii post diluvium. ‘Hae nativitates filiorum Noahi’ significant derivationes doctrinalium et cultuum Antiquae Ecclesiae quae in genere est Noahus: ‘Shem, Ham, et Japheth’ significant hic ut prius; ‘Shem’ cultum internum verum; ‘Ham’ cultum internum corruptum; ‘Japheth’ cultum externum correspondentem interno: ‘et nati sunt illis filii’ significant derivata inde doctrinalia: ‘post diluvium’ significat a tempore quo nova haec Ecclesia exstitit.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Iz Swedenborgovih djela

 

Arcana Coelestia #7082

Proučite ovaj odlomak

  
/ 10837  
  

7082. Sunt duo in mundo naturali quae faciunt ibi vitam, nempe calor et lux; et sunt duo in mundo spirituali 1 quae faciunt 2 ibi vitam, nempe amor et fides; calor in mundo naturali correspondet amori in mundo spirituali, et lux in mundo naturali correspondet fidei in mundo spirituali; inde est cum dicitur calor seu ignis spiritualis, quod intelligatur amor; et cum dicitur lux spiritualis, quod intelligatur fides; etiam amor actualiter est calor vitalis hominis, quod enim ex amore incalescat homo, notum est; et fides actualiter est lux hominis, quod enim ex fide illuminetur homo, 3 notum esse potest.

Bilješke:

1. The following word or phrase is crossed out in the Manuscript, but it does appear in the first edition.

2. The following word or phrase is crossed out in the Manuscript, but it does appear in the first edition.

3. The Manuscript inserts etiam.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.