Biblija

 

Leviticus 4

Studija

   

1 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens :

2 Loquere filiis Israël : Anima, quæ peccaverit per ignorantiam, et de universis mandatis Domini, quæ præcepit ut non fierent, quippiam fecerit :

3 si sacerdos, qui unctus est, peccaverit, delinquere faciens populum, offeret pro peccato suo vitulum immaculatum Domino :

4 et adducet illum ad ostium tabernaculi testimonii coram Domino, ponetque manum super caput ejus, et immolabit eum Domino.

5 Hauriet quoque de sanguine vituli, inferens illum in tabernaculum testimonii.

6 Cumque intinxerit digitum in sanguine, asperget eo septies coram Domino contra velum sanctuarii.

7 Ponetque de eodem sanguine super cornua altaris thymiamatis gratissimi Domino, quod est in tabernaculo testimonii : omnem autem reliquum sanguinem fundet in basim altaris holocausti in introitu tabernaculi.

8 Et adipem vituli auferet pro peccato, tam eum qui vitalia operit quam omnia quæ intrinsecus sunt :

9 duos renunculos et reticulum quod est super eos juxta ilia, et adipem jecoris cum renunculis,

10 sicut aufertur de vitulo hostiæ pacificorum : et adolebit ea super altare holocausti.

11 Pellem vero et omnes carnes, cum capite et pedibus et intestinis et fimo,

12 et reliquo corpore, efferet extra castra in locum mundum, ubi cineres effundi solent : incendetque ea super lignorum struem, quæ in loco effusorum cinerum cremabuntur.

13 Quod si omnis turba Israël ignoraverit, et per imperitiam fecerit quod contra mandatum Domini est,

14 et postea intellexerit peccatum suum, offeret pro peccato suo vitulum, adducetque eum ad ostium tabernaculi.

15 Et ponent seniores populi manus super caput ejus coram Domino. Immolatoque vitulo in conspectu Domini,

16 inferet sacerdos, qui unctus est, de sanguine ejus in tabernaculum testimonii,

17 tincto digito aspergens septies contra velum.

18 Ponetque de eodem sanguine in cornibus altaris, quod est coram Domino in tabernaculo testimonii : reliquum autem sanguinem fundet juxta basim altaris holocaustorum, quod est in ostio tabernaculi testimonii.

19 Omnemque ejus adipem tollet, et adolebit super altare :

20 sic faciens et de hoc vitulo quomodo fecit et prius : et rogante pro eis sacerdote, propitius erit eis Dominus.

21 Ipsum autem vitulum efferet extra castra, atque comburet sicut et priorem vitulum : quia est pro peccato multitudinis.

22 Si peccaverit princeps, et fecerit unum e pluribus per ignorantiam, quod Domini lege prohibetur :

23 et postea intellexerit peccatum suum, offeret hostiam Domino, hircum de capris immaculatum.

24 Ponetque manum suam super caput ejus : cumque immolaverit eum loco ubi solet mactari holocaustum coram Domino, quia pro peccato est,

25 tinget sacerdos digitum in sanguine hostiæ pro peccato, tangens cornua altaris holocausti, et reliquum fundens ad basim ejus.

26 Adipem vero adolebit supra, sicut in victimis pacificorum fieri solet : rogabitque pro eo sacerdos, et pro peccato ejus, et dimittetur ei.

27 Quod si peccaverit anima per ignorantiam, de populo terræ, ut faciat quidquam de his, quæ Domini lege prohibentur, atque delinquat,

28 et cognoverit peccatum suum, offeret capram immaculatam.

29 Ponetque manum super caput hostiæ quæ pro peccato est, et immolabit eam in loco holocausti.

30 Tolletque sacerdos de sanguine in digito suo : et tangens cornua altaris holocausti, reliquum fundet ad basim ejus.

31 Omnem autem adipem auferens, sicut auferri solet de victimis pacificorum, adolebit super altare in odorem suavitatis Domino : rogabitque pro eo, et dimittetur ei.

32 Sin autem de pecoribus obtulerit victimam pro peccato, ovem scilicet immaculatam :

33 ponet manum super caput ejus, et immolabit eam in loco ubi solent cædi holocaustorum hostiæ.

34 Sumetque sacerdos de sanguine ejus digito suo, et tangens cornua altaris holocausti, reliquum fundet ad basim ejus.

35 Omnem quoque adipem auferens, sicut auferri solet adeps arietis, qui immolatur pro pacificis, cremabit super altare in incensum Domini : rogabitque pro eo, et pro peccato ejus, et dimittetur ei.

   

Iz Swedenborgovih djela

 

Apocalypsis Explicata #324

Proučite ovaj odlomak

  
/ 1232  
  

324. "Et phialas aureas plenas suffitibus." - Quod significet confessionem ex bonis spiritualibus, constat ex significatione "phialarum aurearum", quae etiam "thuribula" et "acerrae" vocantur, quod sint vera ex bono: "phialae" enim, sicut omnia vasa continentia, significant vera; et "aurum", ex quo, significat bonum; inde "phialae aureae" sunt vera ex bono; (quod "vasa" significent vera, quoniam inserviunt bono pro vasis recipientibus et continentibus, videatur n. 3068, 3079, 3316, 3318; et quoque "vasa altarium", "holocausti" et "suffitus", n. 9723, 9724; et quod "aurum" significet bonum, supra, n. 242 (a, d, e);) et ex significatione "suffituum", quod sint illa cultus quae fiunt ex bono spirituali seu ex bono charitatis, et inde grate percipiuntur. Causa quod illa per "suffitus" significentur, est quia omnia quae apud gentem Israeliticam instituta fuerunt, repraesentativa caelestium et spiritualium erant: inde quoque illa quae erant odoris; quae grati odoris erant, repraesentabant perceptionem gratam, at quae ingrati odoris perceptionem ingratam; unde erat, quod suffimentum factum sit ex aromatibus fragrantibus, stacte, onyche, galbano, et thure. Praeterea correspondentia odoris est cum perceptione; quod constare potest ex eo, quod in mundo spirituali, ubi omnia quae appercipiuntur sensibus correspondent, perceptivum boni et veri sentiatur sicut fragrans ex gratis odoribus, et vice versa (de qua re ab experientia videatur in Arcanis Caelestibus, n. 1514, 1517-1519, 1631, 4626, 4628, 4630, 4631, 5711-5717). Inde est, quod "odorari" significet percipere, etiam in communi sermone apud homines; talia enim in sermonem humanum venerunt ex correspondentia, ut multa alia; spiritus enim hominis est actualiter in mundo spirituali, tametsi homo id nescit: etiam perceptivum quod est apud hominem producit sensum odoratus in ejus corpore, et hoc quoque ex correspondentia; sed hoc arcanum est quod aegre creditur, quia hactenus ignotum est. Sciendum est quod bonum amoris et charitatis producat illam suaveolentiam seu fragrantiam, sed per verum, non autem ex se absque vero; minus verum quod vocatur fidei absque bono; nam bonum absque vero non habet aliquod perceptivum, nec verum absque bono.

[2] Quod "suffitus" significent illa cultus quae fiunt ex bono spirituali, est quia bonum spirituale trahit originem et existentiam ex bono caelesti, et hoc bonum est bonum amoris in Dominum a Domino, et inde est ipsum bonum caeli, est enim id bonum immediate ex Domino, et est Dominus in illo bono ut in suo apud angelos; usque adeo, ut sive dicas Dominum esse in illis et illos in Domino, aut si dicas Dominum esse apud illos in eo bono, et illos in Domino cum in illo bono, idem sit: bonum spirituale, quod trahit originem et existentiam ex bono caelesti, est bonum charitatis erga proximum; cultus ex hoc bono est quisignificatur per "suffitum." Quia omnis cultus Domini fit ex bono, tametsi per vera, et duo bona universalia sunt quae faciunt caelos, et distinguunt illos in duo regna, nempe bonum caeleste, quod est bonum amoris in Dominum, et bonum spirituale, quod est bonum charitatis erga proximum, ideo duo altaria apud filios Israelis erant, unum pro holocaustis, alterum pro suffitionibus; et per "altare holocausti" significabatur cultus ex bono amoris caelestis, et "per altare suffitus" cultus ex bono amoris spiritualis. Inde patet quid per suffitus repraesentabatur.

[3] Quod ita sit, constare potest ex locis in Verbo, ubi memorantur:

-Ut apud Mosen,

"Facies altare suffitionis suffimenti, .... et obduces illud auro puro, .... et dabis illud ante velum quod super arca testimonii ante propitiatorium; .... et suffiet super illo Aharon suffimentum aromatum quovis mane, in adornando lucernas suffiet illud; et in ascendere faciendo lucernas inter vesperas suffiet illud; suffimentum juge coram Jehovah in generationes vestras: nec ascendere facietis suffimentum alienum et holocaustum et mincham et libamen super eo" (Exodus 30:1-10);

quod per hoc "altare" et per "suffitiones" super eo significatus sit cultus qui ex bono spirituali, constare potest ex eo quod hoc positum fuerit in Tentorio conventus extra velum, ubi etiam lucernae, et per "Tentorium" significatum est regnum spirituale Domini, at per illam partem Tentorii quae erat intra velum significatum est regnum caeleste Domini, ut constare potest ex illis quae de Tentorio, ubi mensa super qua panes facierum, ac ubi altare suffitus, ac ubi candelabrum erant, in Arcanis Caelestibus (n. 9457, 9481, 9485) ostensa sunt; et ex illis quae de arca, in qua testimonium, et super qua propitiatorium (n. 9457, 9481, 9485, 10545): inde patet quod per illa quae in Tentorio extra velum erant, quae fuerunt candelabrum, altare suffitus, et mensa pro panibus, significata sint talia quae regni spiritualis sunt, quae omnia se referunt ad bonum spirituale et ad verum ejus: per "mensam", super qua panes facierum, significata est receptio boni caelestis in bono spirituali (videatur. 9527); per "candelabrum" cum lucernis significatum est ipsum spirituale illius regni (n. 9548, 9551, 9556, 9561, 9572, 9783); et per "altare suffitus" significatus est cultus ex bono spirituali; et quia cultus ex bono spirituali per "suffitionem" super illo altari significatus est, et per "candelabrum" ipsum spirituale, ideo mandatum est ut Aharon quovis mane et vespere, quando adornaret lucernas, etiam super illo suffiret. (sed haec plenius explicata sunt in Arcanis Caelestibus, n. 10176-10213, ubi de singulis actum est.)

[4] Et quia bonum spirituale suam originem et existentiam trahit ex bono caelesti, ut supra dictum est, ideo altare illud non modo positum erat juxta velum quod super arcam, sed etiam mandatum est, ut cum Aharon expiaret pro se et pro sua domo, inferret suffimentum intra velum, per quod significatur influxus, communicatio et conjunctio boni caelestis et boni spiritualis; de qua re ita apud Mosen:

"Cum Aharon .... expiabit pro se et pro sua domo, mactabit juvencum peccati, .... et accipiet plenitudinem thuribuli, prunas ignis desuper altari coram Jehovah, et plenitudinem pugnorum suorum suffimentum aromatum, et inferet intra velum, ita ut det suffimentum super ignem coram Jehovah; et tegat nubes suffimenti propitiatorium quod super testimonio, ut non moriatur" (Leviticus 16:11-13);

quod "acciperet ignem desuper altari holocausti", super quem "daret suffimentum", etiam significabat quod bonum spirituale, quod est bonum charitatis, existat et procedat ex bono caelesti, quod est bonum amoris in Dominum; (quod "ignis altaris" id bonum significaverit, videatur n. 4489, 6314, 6832, 9714, et alibi;) inde erat quod ignis pro suffitione non aliunde quam ex altari holocausti desumptus sit: quod Aharon, cum expiaret pro se et sua domo suffiret intra velum, erat causa quia Aharon ut Summus Sacerdos repraesentabat Dominum quoad bonum amoris, et per functiones repraesentabat illa quae ex bono illo procedunt, quae omnia se referunt ad bonum spirituale; bonum spirituale nisi sit ex bono caelesti, non est bonum; quapropter nec functio ejus fuisset ex Divino, seu aliquid Divini repraesentavisset; ideo denuntiata est illi mors nisi ita fecisset.

[5] Inde quoque est quod Nadab et Abihu, filii Aharonis, igne e caelo consumpti fuerint, quia suffiverunt ex alio igne quam ex igne altaris holocausti; ita cultum fecerunt ex alio amore quam ex amore in Dominum; de qua re ita apud Mosen:

"Sumpserunt filii Aharonis Nadab et Abihu quisque thuribulum suum, ac dederunt in ea ignem alienum, super quem dederunt suffimentum; .... ideo exivit ignis a coram Jehovah, et comedit illos, et mortui"; ac dein elati extra castra (Leviticus 10:1-5);

quod "extra castra elati fuerint", significabat quod cultus eorum non e caelo esset, quia non ex amore in Dominum, nam per castra filiorum Israelis repraesentabatur caelum et ecclesia (videatur n. 4236, 10038).

[6] Quod Korach, Dathan et Abiram, cum concione illorum, absorpti fuerint a terra, tametsi sumpserunt ignem ex altari et suffiverunt, erat causa, quia per murmurationem eorum contra Mosen et Aharonem significabatur profanatio boni amoris caelestis, per Mosen enim et Aharonem repraesentabatur Dominus; nam murmurare, hoc est, rebellare contra Dominum, et sancta obire, est profanatio; sed quia ignem sumpserunt ex altari, ignis ille ejectus est, et thuribula eorum facta sunt in tegumentum altari; de qua re ita apud Mosen,

Dixit illis Moses ut sumerent ignem, et mitterent in thuribula sua; quod etiam factum est, sed absorpti sunt (Numeri 16:1 ad fin. );

sed postea mandatum est

Ut colligerent acerras, et spargerent ignem horsum, .... et ex acerris quae erant ex aere, facerent expansiones laminarum, tegumentum altari, quia sanctificatae sunt (Numeri 17:2, 3, [B.A. 16:37, 38]);

sanctificatae erant per "ignem altaris", qui significabat Divinum caelestem amorem.

[7] Quoniam bonum spirituale, quod est bonum charitatis erga proximum, trahit essentiam suam et animam ex bono caelesti, quod est bonum amoris in Dominum, ideo etiam thus, per quod significatur bonum spirituale, dabatur super panes facierum, per quos significabatur bonum caeleste; ut constare potest ex his apud Mosen,

Dabitur etiam thus super panes facierum, qui super mensa in Tentorio conventus, ut sit panis in memoriale (Leviticus 24:7);

"ut sit panis in memoriale", significat ut recipiatur et audiatur a Domino; omnis enim cultus Domini, qui vere cultus, fit ex bono caelesti per bonum spirituale; bonum enim spirituale, quod est charitas erga proximum, est effectus boni caelestis, nam charitas erga proximum est usus praestare ac moralem vitam agere ex origine caelesti (de qua re videatur in opere De Caelo et Inferno 390, 484, 529, 530-535; et in Doctrina Novae Hierosolymae, n. 84-107); hoc itaque est bonum spirituale; et bonum caeleste est spectare ad Dominum, et [agnoscere] quod ab Ipso sit omne bonum et verum, et quod ab homine seu ejus proprio nihil nisi quam malum.

[8] Quod suffitum fuerit non ex alio igne quam ex igne altaris holocausti, per quem significatum est bonum caeleste, quod est bonum amoris in Dominum, constat etiam ex aliis locis:

-Ut apud Mosen,

Cum murmuravit concio contra Mosen et Aharonem, et plaga affecti sunt, tunc sumpsit Aharon ignem ex altari, et in acerram, et posuit in ea suffimentum, et cucurrit inter eos, et coercita est plaga (Numeri 17:7-15 [B.A. Numeri 16:41, 46-48]);

et praeterea in Apocalypsi 8:3-5.

[9] Quod "suffimentum" et "thus" significent bonum spirituale, ac "suffitio" cultum ex illo bono gratum, ac ideo auditionem et receptionem a Domino, constare potest a sequentibus his locis:

Apud Esaiam,

"Turma camelorum obteget Te, dromades Midianis et Ephae, omnes e Sheba venient, aurum et thus portabunt, et laudes Jehovae annuntiabunt" (60:6);

agitur ibi de adventu Domini; per "turmam camelorum" et "dromades Midianis et Ephae" significantur cognitiones veri et boni in copia; quod "omnes e Scheba venient", significat quod ex cognitionibus genuini veri et boni (quod "Scheba" illas significet, videatur n. 1171, 3240); per "aurum et thus" quae portabunt, significatur cultus ex bono spirituali quod ex bono caelesti ("aurum" significat bonum caeleste, et "thus" bonum spirituale): quia cultus ex illis significatur, ideo dicitur, "et laudes Jehovae annuntiabunt"; per "laudes Jehovae annuntiare" significatur evangelizatio de Domino, et cultus Ipsius.

[10] Apud Matthaeum,

Sapientes ex oriente aperuerunt thesauros suos, et obtulerunt Domino recens nato munera, "aurum, thus, et myrrham" (2:11);

per "sapientes ex oriente" etiam significantur illi qui in cognitionibus veri et boni sunt; cultus eorum ex bono caelesti, bono spirituali et bono naturali, significatur per quod "obtulerint aurum, thus et myrrham"; per "aurum" enim significatur bonum caeleste, per "thus" bonum spirituale, et per "myrrham" bonum naturale: quod talia significentur per illa, notum adhuc erat pluribus in oriente; unde etiam dicti sunt "filii orientis", per quos in Verbo intelliguntur illi qui in cognitionibus veri et boni sunt (videatur n. 3249, 3762); scientia enim correspondentiarum adhuc remanserat apud illos; quare ut testarentur gaudium cordis sui, obtulerunt talia quae significabant omne bonum a primo ad ultimum; et hoc est quod praedictum apud Esaiam, quod "e Scheba venturi, et aurum et thus portabunt, et laudes Jehovae annuntiabunt" (de quo mox supra).

[11] Apud Malachiam,

"Ab ortu solis usque ad occasum, magnum erit nomen meum inter gentes, et in omni loco suffitus allatus nomini meo, et mincha munda" (1:11);

"ab ortu solis usque ad occasum, magnum erit nomen meum inter gentes", significat quod ecclesia et cultus Domini erit ubivis apud illos qui in bono sunt; ("ab ortu solis ad occasum" significat ubivis, ubi bonum; "nomen meum" quod erit magnum significat agnitionem et cultum Domini; et "gentes" significant illos qui in bono sunt;) "suffitus allatus nomini meo, et minchah munda", significat cultum Domini ex bono spirituali quod est bonum charitatis erga proximum, et ex bono caelesti quod est bonum amoris in Dominum; cultus ex bono spirituali significatur per "suffitum", et ex bono caelesti per "mincham."

(Quod "minchah" id bonum significet, videatur n. 4581, 10079, 10137.)

[12] Per "suffitum" et per "mincham" simile significatur apud Davidem,

"Attende aurem ad vocem meam, quando clamo ad Te, acceptae sint preces meae, suffimentum coram Te, sublatio manuum mearum minchah vesperae" (Psalmuss 141:1, 2):

et apud Esaiam,

"Non adduxisti Mihi pecudem holocaustorum tuorum, et sacrificiis tuis non honorasti Me; non servire te feci per mincham, nec defatigavi per thus" (43:23);

quia omnis cultus Domini fit ex bono spirituali quod ex bono caelesti, ideo utrumque, "minchah" et "thus", nominatur, in littera seorsum, quae tamen in sensu interno seu spirituali intelliguntur conjunctim, sed unum ab altero.

[13] Similiter apud Jeremiam,

"Venient ex urbibus Jehudae et ex circuitibus Hierosolymae, .... adferentes holocaustum et sacrificium, et mincham et thus" (17:26);

per "Jehudam" et "Hierosolymam" hic non intelligitur Jehudah et Hierosolyma, sed ecclesia Domini quae est in bono amoris et inde in doctrina charitatis; cultus ex illis significatur per "holocaustum et sacrificium", tum per "mincham et thus."

[14] Quoniam "minchah" significabatbonum amoris caelestis et "thus" bonum amoris spiritualis, ideo super mincham ex similagine dabatur oleum et thus; ut constat apud Mosen,

"Quando anima offerre voluerit munus minchae Jehovae, similago erit munus ejus, super quam effundet oleum, et dabit super illam thus"; et sacerdos accipiet "plenitudine pugilli de similagine ejus, et de oleo ejus una cum omni thure ejus, et adolebit in memoriale super altari" (Leviticus 2:1, 2);

quod haec minchah instituta sit, erat quia "similago" significat genuinum verum (videatur n. 9995); hoc quia ex bono est, nempe ex bono caelesti et inde ex bono spirituali, ideo dabatur super illam oleum et thus; "oleum" significat bonum amoris caelestis, et "thus" bonum amoris spiritualis, in sensu interno unum ab altero. Erant etiam aliae species minchae, quae confectae per oleum, per quas simile significabatur.

[15] Apud Ezechielem,

"Sumpsisti vestes acupicti tui, et texisti" imagines maris cum quibus scortabaris, "et oleum meum et suffimentum meum dedisti coram illis" (16:18, 19);

haec de Hierosolyma, per quam significatur ecclesia quoad doctrinam, hic quoad doctrinam prorsus perversam; "imagines maris" quas vestibus acupicti sui texit, et cum quibus scortabatur, significant falsa quae fecerunt per interpretationes perversas apparere sicut vera, ita falsificata vera; "vestes acupicti" sunt cognitiones veri ex Verbo, et "scortari" est falsificare; "oleum et suffimentum meum dare coram illis" significat adulterare tam bonum amoris caelestis quam bonum amoris spiritualis, quae adulterantur cum Verbum applicatur amoribus sui et mundi.

[16] Apud Mosen,

"Docebunt judicia tua Jacobum, et legem tuam Israelem, ponent suffitum in nasum tuum, et holocaustum super altare tuum" (Deuteronomius 33:10);

propheticum Mosis de Levi, per quem significatur sacerdotium; et quia sacerdotium erat repraesentativum Domini quoad bonum amoris tam caelestis quam spiritualis, ideo dicitur quod "ponent suffitum in nasum tuum, et holocaustum super altare tuum"; et per "suffitum" significatur cultus ex bono spirituali, et per "holocaustum super altare" significatur cultus ex bono caelesti; "in nasum" significat ad perceptionem.

[17] Apud Davidem,

"Veniam in Domum tuam cum holocaustis, reddam Tibi vota mea holocausta pinguium offeram Tibi, cum suffimento arietes" (Psalmuss 66:13, 15);

offerre "holocausta pinguium" significat cultum ex bono amoris caelestis; offerre "cum suffimento arietes" significat cultum ex bono amoris spiritualis ("suffimentum" et quoque "aries" significant id bonum.

[18] In Apocalypsi,

"Alius angelus venit, et stetit ad altare, habens thuribulum aureum, et dati sunt ei suffitus multi, ut offerret cum precibus sanctorum omnium super altare aureum quod ante thronum; et ascendit fumus suffituum cum precibus sanctorum e manu angeli ad conspectum Dei: deinde accepit angelus thuribulum, et implevit illud ex igne altaris, et projecit in terram" (8:3-5);

quid haec significant, dicetur in explicatione illorum verborum in sequentibus, hic solum quod "suffitus" significent cultum ex bono spirituali, quod est bonum charitatis erga proximum: ille cultus etiam significatur per "preces sanctorum"; quare dicitur quod "dati sint ei suffitus multi ut offerret cum precibus sanctorum"; et dein, "ascendit fumus suffituum cum precibus sanctorum in conspectum Dei"; quod "preces sanctorum" significent cultum ex bono spirituali, videbitur in articulo mox sequente, tum etiam ibi quid intelligitur per cultum ex bono spirituali seu ex bono charitatis.

[19] Apud Esaiam,

"Populus qui ad iram provocant Me coram faciebus meis jugiter, qui sacrificant in hortis, et suffiunt super lateribus" (65:3);

hic per "sacrificare" et "suffire" significantur opposita, nempe cultus ex falsis doctrinae quae ex propria intelligentia; "horti" significant intelligentiam, hic propriam, et "lateres" significant falsa inde; ac "sacrificare" et "suffire" significant cultum. (Quod antiqui cultum Divinum habuerint in hortis et lucis secundum arborum significationes ibi, sed quod id apud gentem Israeliticam prohibitum fuerit, ne fingerent sibi cultum ex proprio, videatur n. 2722, 4552.)

[20] Apud Hoscheam,

"Super verticibus montium sacrificant, et super collibus suffiunt, sub quercu et populo et robore, quia bona umbra ejus; propterea scortantur filiae vestrae, nurus vestrae adulterantur" (4:13):

per haec describitur cultus ex amore sui et ex amore mundi, ac inde ex falsis doctrinae; cultus ex amore sui per "sacrificare super verticibus montium", cultus ex amore mundi per "suffire super collibus", et cultus ex falsis doctrinae per "sacrificare et suffire sub quercu, populo et robore": "vertex montium" significat amorem caelestem, hic amorem sui; "colles" significant amorem spiritualem, hic amorem mundi; nam amor sui est oppositus amori caelesti, et amor mundi est oppositus amori spirituali: "quercus, populus et robur" significant bona veri et vera boni naturalis hominis infima, hic mala falsi et falsa mali ejus: "quia bona umbra ejus" significat complacentiam: falsificationes boni spiritualis inde, significantur per quod "propterea scortentur filiae vestrae", et adulterationes boni caelestis per quod "propterea nurus vestrae adulterentur."

[21] Apud Jeremiam,

"Numerus urbium tuarum fuerunt dii tui, Jehuda, et juxta numerum [platearum] Hierosolymae posuistis altaria, .... altaria ad suffiendum Baali" (11:13, 17):

per "urbes" hic non significantur urbes, nec per "deos" dii, neque per "plateas Hierosolymae" plateae ibi; sed per "urbes" significantur doctrinalia falsi, per "deos" ipsa falsa, et per "plateas Hierosolymae" falsa doctrinae ecclesiae: per "ponere altaria, .... altaria ad suffiendum Baali", significatur cultus ex amore sui et ex amore mundi (ut supra). Gens illa ponebat altaria, et suffiebat Baali; sed quia omnia cultus eorum erant repraesentativa, illa quae fiebant secundum statuta erant repraesentativa caelestium et spiritualium; quare illa quae fiebant contra statuta erant repraesentativa infernalium; ideo per "altaria posita diis", et per "suffitus datos Baali", significantur opposita.

[22] Apud eundem,

"Loquar judicia cum illis super omni malitia eorum, quod deseruerint Me, et suffiverint diis aliis, et incurvaverint se operibus manuum suarum" (1:16);

"suffire diis aliis, et incurvare se operibus manuum suarum", significat cultum ex falsis, quae ex propria intelligentia ("dii alii" sunt falsa, et "opera manuum" sunt quae ex propria intelligentia).

[23] Simile per "suffire diis" significatur apud Jeremiam (cap. 11:12; 44:3, 5, 8, 15, 18):

Simile per "suffire sculptilibus" apud Hoscheam (cap. 11:2):

Simile per "suffire vanitati" apud Jeremiam (cap. 18:15):

Simile etiam quod supra per "suffire Baali" apud Jeremiam (cap. 7:9); et apud Hoscheam (cap. 2:13):

Et simile per "suffire Melecheth" seu reginae "caelorum" apud Jeremiam (cap. 44:17, 18, 19, 21, 25);

"Melecheth caelorum" significat falsa in omni complexu.

[24] Porro quod "suffitio" significet illa cultus quae grate percipiuntur, et quod "suffimentum" bonum spirituale, est causa, quia omnia quae apud gentem Israeliticam instituta fuerunt, erant repraesentativa caelestium et spiritualium; ecclesia enim apud illos non erat sicut ecclesia hodie, quae est interna, sed erat externa; et externa repraesentabant et inde significabant interna ecclesiae, qualia in Verbo Novi Testamenti a Domino detecta fuerunt: inde ecclesia illorum dicta est Ecclesia Repraesentativa. Externa ecclesiae hujus constabant ex talibus in mundoNaturae, quae correspondebant affectionibus boni et veri in mundo spirituali; inde erat quod cum illi qui ab ecclesia in externis quoad cultum erant, illi qui in spirituali mundo, seu in caelo, in internis essent, et se conjungerent cum illis qui in externis; hoc modo eo tempore caelum cum hominibus terrae unum fecit.

[25] Ex his constare potest quare in Tentorio conventus fuit mensa pro panibus, fuit candelabrum cum lucernis, et fuit altare suffitus; panes enim repraesentabant et inde significabant bonum amoris procedens a Domino, seu bonum caeleste; candelabrum cum lucernis repraesentabat et inde significabat bonum et verum spirituale; et suffitus repraesentabat et inde significabat cultum; et quia omnis cultus Divinus qui grate percipitur est ex bono spirituali, ideo per "suffimentum" significabatur illud bonum. Ut gratum repraesentaretur, factum est suffimentum ex aromatibus fragrantibus, et hoc quoque ex correspondentia; odores enim fragrantes correspondent amoenitatibus et deliciis, quae insunt cogitationibus et perceptionibus ex jucundo amoris spiritualis. Proinde correspondebat suffitus talibus quae grate recipiuntur a Domino, et quae grate percipiuntur ab angelis: hoc gratum unice est ex bono spirituali seu ex bono charitatis erga proximum, hoc enim bonum est bonum caeleste, quod est bonum amoris in Dominum, in effectu; nam bonum caeleste, quod est bonum amoris in Dominum, sistitur unice in effectum per bonum spirituale, quod est bonum charitatis erga proximum; quapropter in hoc bono esse et id exercere, est amare et colere Dominum. (Quid charitas erga proximum, et quid ejus exercitium, videatur in Doctrina Novae Hierosolymae, n. 84-107.)

[26] Quoniam "oleum", per quod unctiones fiebant, significabat bonum caeleste seu bonum amoris in Dominum, ac "suffimentum" significabat bonum spirituale seu bonum charitatis erga proximum, et quia hoc est ex illo, ut supra dictum est, ideo in Exodo, cap. 30, agitur primum de praeparatione olei unctionis, et mox dein de praeparatione suffimenti; de praeparatione olei unctionis a versu 23 ad 33, et de praeparatione suffimenti a versu 34 ad 38: et quia de suffitu hic agitur, velim hic adducere quid de praeparatione suffimenti ibi mandatum est, nempe,

"Accipe tibi aromata fragrantia, stacten, onychen et galbanum, fragrantia, et thus purum, tantum in tanto erit; et facies illud suffimentum, unguentum opus unguentarii, salitum, purum, sanctum; et tundes ex illo minutim; et dabis de illo ante Testimonium in Tabernaculo conventus, quo conveniam te ibi; sanctum sanctorum erit vobis. Et suffimentum quod facis in qualitate ejus, non facietis vobis; sanctum erit tibi Jehovae: vir qui fecerit sicut illud ad faciendum odorem eo, exscindetur e populis suis" (Exodus 30:34-38):

sed quid singula haec significant, videatur in Arcanis Caelestibus (a n. 10289 ad 10310), ubi illa ordine explicata sunt; hic tantum quod thus fuerit primarium, et tria reliqua adjecta odoris gratia; quare de thure dicitur quod "tantum in tanto erit", seu quantum ab uno tantum ab altero; similiter ut cum oleo unctionis, in quo oleum olivae erat primarium, et reliqua in illo significantia (Exodus 30:23-33). Inde patet cur "thus" simile significet cum suffimento in composito, nempe bonum spirituale.

[27] Quoniam fragrantia quae sunt odoris correspondent amoenis spiritualibus seu amoenis oriundis ex bono spirituali, ideo quoque receptio gratissima a Domino vocatur

"Odor quietis" (Exodus 29:18, 25, 41; Leviticus 1:9, 13, 17; 2:2, 9, 12; 3:5; 4:31; 6:8, 14 [B.A. 15, 21); cap. 8:28; 23:8, 13, 18: Num. cap. 28:6, 8, 13; 15:3; 29:2, 6, 8, 13, 36):

et apud Ezechielem,

"Per odorem quietis placabor vobis" (20:41);

apud Mosen,

Si non ambulaveritis in praeceptis meis, sed iveritis Mecum in adversum, "non odorabor odorem quietis vestrum" (Levit. 26 [27,] 31, 31);

et apud Hoscheam,

"Ibunt rami ejus, et erit sicut honor olivae, et odor illi sicut Libani" (14:7 [B.A. 6]);

haec de Israele; "honor olivae" significat bonum caeleste, et "odor Libani" bonum spirituale, ex gratitudine.

(Quod "honor" dicatur de bono caelesti, videatur supra, n. 288 [b] : quod "olea" etiam id bonum significet, in Arcanis Caelestibus, n. 9277, 10261:

quod "odor" significet perceptivum grati secundum quale amoris et fidei, n. 1514-1519, 3577, 4624-4634, 4748, 5621, 10292:

quod "odor quietis" significet perceptivum pacis, n. 925, 10054; quid perceptivum pacis, videatur in opere De Caelo et Inferno 284-290.)

  
/ 1232  
  

Iz Swedenborgovih djela

 

Arcana Coelestia #10236

Proučite ovaj odlomak

  
/ 10837  
  

10236. ‘Et basin ejus aere’: quod significet bonum ultimi naturalis, quod est sensualis, constat ex significatione ‘baseos’ labri in quo aqua pro lavatione, quod sit ultimum naturalis, quod vocatur sensuale, et ex significatione ‘aeris’ quod sit bonum, de qua supra n. 10235; quod ‘basis’ sit ultimum naturalis, quod 1 vocatur sensuale externum, est quia per ‘labrum’ quod supra est, significatur naturale in quo purificatio 2 ; inde per id quod infra est significatur quod in infimo loco, 3 hoc est, in ultimo est, ita sensuale externum hominis; naturale hominis est externum, est medium, et est internum; externum naturalis communicat cum mundo et vocatur sensuale externum, naturale internum est quod communicat cum interno homine, qui est in caelo, 4 naturale medium est conjungens utrumque, nam ubi externum et internum, erit medium conjungens; quod homini sit naturale externum, medium, et internum 5 , videatur n. 4009, 4570, 5118, 6 5126, 5649, 7 9215.

[2] Per sensuale quod ultimum naturalis 8 , intelligitur proprie id quod caro vocatur, et perit cum homo moritur, ita quod inservivit homini pro ejus functionibus in mundo, sicut sensuale visus, auditus, olfactus, gustus, et tactus; quod id sensuale sit planum ultimum in quo vita hominis terminatur et super quo ut super basi se reponit, constare potest, nam immediate exstat mundo, 9 et per illud ut extremum intrat mundus et exit caelum; sed hoc sensuale 10 est homini commune cum brutis animalibus, at sensuale externum quod non ita homini 11 commune est cum illis, et usque est sensuale externum, est quod homini in memoria est ex mundo, 12 et constituitur ex solis rebus mundanis, corporeis, et terrestribus ibi; homo qui 13 ex illis solum cogitat et ratiocinatur, et non ex interioribus, vocatur 14 homo sensualis; hoc sensuale manet homini 15 post mortem, sed quiescit; 16 hoc sensuale externum 17 est quod proprie significatur per ‘basin’;

[3] quale hoc sit, repraesentatum est per bases decem labrorum, quae juxta templum erant posita; bases illae ita describuntur, Salomo fecit bases decem ex aere, quattuor cubiti longitudo basis cujusvis, et quattuor cubiti latitudo; tres cubiti altitudo. Super clausuris quae inter scalas, leones, boves, et cherubi; ac super scalis similiter superius. Insuper quattuor rotae basi cuique, et tabulae aeris; at quattuor angulis ejus umeri; subter labro umeri fusi: opus rotarum sicut opus rotae curtus; manus earum, et terga earum, et canthi earum, et radii earum omnia fusile: juxta hoc fecit decem bases; fusura una, mensura una, proportio una omnibus illis. Inde fecit decem labra ex aere; quadraginta bathos continebat unumquodque labrum; quattuor cubiti labrum unumquodvis, 1 Reg. 7:27-39;

[4] quale sensualis externi apud hominem hic per repraesentativa describitur, ac imprimis tutela Domini, ne homo ex 18 suo sensuali, ita ex mundo, intret in illa quae caeli 19 seu Ecclesiae sunt; hoc enim est ordini Divino contrarium, nam mundus in caelum 20 intrare nequit, sed caelum in mundum; quod fit cum Dominus per caelum influit apud hominem, illustrat illum, docet illum, et ducit illum, per Verbum; 21 quod e mundo intrare in illa quae caeli sunt sit contra Divinum ordinem, constare potest ex illis qui ex sensuali suo, ita qui ex scientificis quae ex mundo intrant, quod prorsus nihil credant;

[5] tutela ne hoc fiat significatur per ‘leones’, ‘boves’, et ‘cherubos’; per ‘leones’ enim significatur tutela ne vera intrent, nam leones sunt vera in sua potentia, n. 6367, 6369, per ‘boves’ significatur tutela ne bona intrent, boves enim sunt bona in sua potentia, n. 2781; quod per ‘cherubos’ significetur tutela Domini ne id fiat, videatur n. 308, 9509, 22 quod ‘umeri’ quorum etiam mentio fit, sint potentia, ac resistentia, videatur n. 1085, 4931-4937, 9836; per ‘rotas sicut currus’ significatur facultas sapiendi cum intrant omnia e caelo, sic enim omnia secundum ordinem progrediuntur, rotae enim currus sunt facultas progrediendi, ita discendi, n. 23 8215, 9872, et currus sunt 24 quae doctrinae caeli et Ecclesiae 25 , n. 5321, 8215.

[6] Quid sensualis homo, iterum paucis dicetur: homo sensualis dicitur qui cogitat solum ex talibus quae in memoria sunt ex mundo, et qui versus interiora elevari non potest; tales imprimis sunt qui nihil de caelo et de Divino credunt quia non vident illa, fidunt enim solum sensibus; et quae non coram illis apparent, nihil esse 26 credunt; accedunt tales prope ad genium brutorum animalium, quae etiam solum ex sensibus externis ducuntur; 27 sunt usque astuti et sollertes in agendo et ratiocinando, sed non vident verum ex luce veri; dicti fuerunt tales olim serpentes arboris scientiae; turba infernalis pleraque talis est. 28 Sed quid sensualis homo et quid sensuale, videatur in locis citatis, n. 9331 fin. , tum n. 9726, 9730, 9731, 9922 fin. , 9996, et quid sit elevari supra sensualia, seu abduci ab illis, 29 in locis citatis n. 9922 fin.

[7] Bonum sensualis, quod significatur per ‘basin ex aere’, est quod vocatur volupe et 30 jucundum afficiens cogitationem imaginativam, quae cogitatio est ex meris talibus, quae sunt 31 terrestria, corporea, et mundana, et dinoscitur ab aliis jucundis per id quod non spectet alios usus quam qui sunt 32 sui aut propter se, nam sensualis homo est in amore sui et mundi 33 , et jucunda quae ei, sunt illorum amorum; 34 et quia amores sensualis hominis tales sunt, patet quod ille prae aliis sollers in ratiocinando sit, et in agendo propter lucra et honores; corpus enim ejus flagrat ex igne illius amoris, ac ille ignis accendit lumen, quod vocatur lumen naturale; et cum hoc usque ad splendorem accensum est, tunc lux caeli, quae interioris hominis est, prorsus obscuratur; inde quae 35 hujus lucis sunt, quia in caligine, dicuntur nihil esse; aliter apud illos qui ex igne caeli agunt, et ex luce inde cogitant. Ex his constare potest quid intelligitur per bonum sensualis, quod significatur per basin labri ex aere.

Bilješke:

1. est sensuali

2. The Manuscript inserts, ut mox supra ostensum.

3. seu ultimo, quod id sit sensuale externum constat ex illis quae de sensuale externo hominis passim ostensa est

4. The Manuscript inserts et.

5. The Manuscript inserts sit.

6. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

7. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

8. The Manuscript inserts est.

9. The Manuscript deletes et, and inserts quare.

10. The Manuscript inserts externum.

11. cum brutis commune est

12. ita

13. inde solum cogitur

14. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

15. The Manuscript inserts etiam.

16. inde patet quod

17. describitur ulterius per bases labrorum, quae juxta Templum posita erant, quae describuntur, ideo super clausuris decem labra juxta Templum

18. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

19. et

20. The Manuscript places this before mundus.

21. quod contrarium sit Divino ordini, constare potest ex illis qui ex sensuali suo, hoc est, ex se et non ex Domino in illa quae coeli sunt, intrant

22. The Manuscript inserts et.

23. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

24. The Manuscript inserts talia.

25. The Manuscript inserts sunt.

26. The following word or phrase is crossed out in the Manuscript, but it does appear in the first edition.

27. sunt plerique ex illis, sicut quidem bestiae, astuti et solertes in agendo et ratiocinando; et solertes sed usque non vident aliquid verum ex luce veri

28. In the Manuscript all that is written from here to illorum amorum in the last line of the page is crossed through. In the margin is written apart blad ( = on a separatesheet) but no rewriting of this section appears in the Manuscript. Differences between the deleted section of the Manuscript and what appears in the First Latin Edition are shown here in notes 6-10.

29. loci citati

30. The Manuscript inserts est.

31. ex corpore

32. proprii appetitus et voluptates

33. The Manuscript inserts est propter se, .

34. Et quia amor illorum talis est, et inde voluptas, patet, quod prae aliis solertes in ratiocinando sint

35. illius

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.