Biblija

 

Hoschea 13

Studija

   

1 Loquente Ephraim, horror invasit Israël ; et deliquit in Baal, et mortuus est.

2 Et nunc addiderunt ad peccandum ; feceruntque sibi conflatile de argento suo quasi similitudinem idolorum : factura artificum totum est : his ipsi dicunt : Immolate homines, vitulos adorantes.

3 Idcirco erunt quasi nubes matutina, et sicut ros matutinus præteriens ; sicut pulvis turbine raptus ex area, et sicut fumus de fumario.

4 Ego autem Dominus Deus tuus, ex terra Ægypti ; et Deum absque me nescies, et salvator non est præter me.

5 Ego cognovi te in deserto, in terra solitudinis.

6 Juxta pascua sua adimpleti sunt et saturati sunt ; et levaverunt cor suum, et obliti sunt mei.

7 Et ego ero eis quasi leæna, sicut pardus in via Assyriorum.

8 Occurram eis quasi ursa raptis catulis, et dirumpam interiora jecoris eorum, et consumam eos ibi quasi leo : bestia agri scindet eos.

9 Perditio tua, Israël : tantummodo in me auxilium tuum.

10 Ubi est rex tuus ? maxime nunc salvet te in omnibus urbibus tuis ; et judices tui, de quibus dixisti : Da mihi regem et principes.

11 Dabo tibi regem in furore meo, et auferam in indignatione mea.

12 Colligata est iniquitas Ephraim ; absconditum peccatum ejus.

13 Dolores parturientis venient ei : ipse filius non sapiens : nunc enim non stabit in contritione filiorum.

14 De manu mortis liberabo eos ; de morte redimam eos. Ero mors tua, o mors ! morsus tuus ero, inferne ! consolatio abscondita est ab oculis meis.

15 Quia ipse inter fratres dividet : adducet urentem ventum Dominus de deserto ascendentem, et siccabit venas ejus, et desolabit fontem ejus : et ipse diripiet thesaurum omnis vasis desiderabilis.

   

Iz Swedenborgovih djela

 

Arcana Coelestia #4918

Proučite ovaj odlomak

  
/ 10837  
  

4918. ‘Et ecce gemini in utero illius’: quod significet quod utrumque Ecclesiae, constat ex significatione ‘geminorum’ quod sint utrumque, nempe bonum et verum, de qua n. 3299; et ex significatione ‘uteri’ quod sit ubi conceptum jacet bonum et verum, proinde ubi id quod est Ecclesiae; ‘uterus’ in genuino sensu significet intimum amoris conjugialis in quo innocentia, quia uterus correspondet 1 illi amori in Maximo Homine; et 2 quoniam amor conjugialis originem ducit ab amore boni et veri, qui est conjugii caelestis, et hoc conjugium est ipsum caelum seu regnum Domini, et regnum Domini in terris est Ecclesia, ideo per ‘uterum’ etiam significatur Ecclesia; Ecclesia enim est ubi est conjugium boni et veri; inde est quod ‘aperire uterum’ sit inde doctrinae Ecclesiarum, n. 3856, ut et facultas recipiendi vera et bona quae sunt Ecclesiae, n. 3967; et ‘ex utero exire’ quod sit renascitur seu regenerari, n. 4904, hoc est, Ecclesia fieri; qui enim renascitur seu regeneratur, is fit Ecclesia:

[2] 3 quia per ‘exire ex utero’ significatur renascentia, et inde Ecclesia, Dominus in Verbo vocatur ‘Formator ab utero, Eductor ab utero’, et illi qui regenerati sunt et 4 facti Ecclesia, dicuntur ‘portati ab utero’; ut apud Esaiam,

Sic dixit Jehovah, Factor tuus, formator tuus ab utero, adjuvat te, 5 44:2:

apud eundem,

Sic dixit Jehovah, Redemptor tuus, et Formator tuus ab utero, 44:24 6 :

apud eundem,

Dixit Jehovah, Formator meus ab utero in servum Suum, ad reducendum Jacobum ad Ipsum, et Israel Ipsi congregetur, 49:5:

apud Davidem,

Jehovah Eductor meus ab utero, Ps. 22:10 7 [KJV 9]:

apud Esaiam,

Attendite ad Me domus Jacobi, et omnes reliquiae domus Israelis, portati ab utero, et lati a vulva 8 ,

46:3:

apud Davidem,

Abalienati sunt impii ab utero, et aberrant a ventre verbis mendacii, Ps. 57:4 [KJV Ps. 57:3];

ubi ‘abalienari ab utero’ est a bono quod est Ecclesiae, et ‘aberrare a ventre’ est a vero:

apud Hoscheam,

Dolores parturientis venient illi, ille filius non sapiens, quia tempore non stat in utero filiorum, xiii

13; ‘non stare in utero filiorum’ pro non in bono veri quod est Ecclesiae:

[3] apud eundem,

Sicut avis avolabit gloria eorum, a partu, a ventre, et a conceptione, 9:11;

pro quod prorsus peribit verum Ecclesiae; ‘a partu’ quod natum, a ventre quod gestatum, ‘a conceptione’ quod ortum:

apud Esaiam,

Novi perfide agendo perfide acturus esses, et praevaricatoris ab utero vocatum tibi, 48:8;

pro quod a primo Ecclesiae talis:

apud Johannem, Signum magnum visum est in caelo, mulier circumdata solem, et luna sub pedibus ejus, et super capite ejus corona stellarum duodecim: in ventre autem gerens, clamavit parturiens, et cruciata ad pariendum, Apoc. 12:1, 2; ‘mulier’ est Ecclesia, n. 252, 253, 255; ‘sol quod circumdata’ est bonum amoris, n. 30-38 9 , 1529, 1530, 2441, 2495, 4060, 4696; ‘luna quae sub pedibus’ est verum fidei, n. 30-38, 1529, 1530, 2120, 2495, 4696; ‘stellae’ sunt cognitiones boni et veri, n. 2495, 2849, 4697; quod ‘stellae duodecim’, est quia duodecim sunt omnia, ita omnia fidei, n. 577, 2089, 2129 f. , 2130 f. , 3272, 3858, 3913; ‘in ventre gerens’ est verum Ecclesiae conceptum; ‘parturiens et cruciata ad pariendum’ est quod 10 difficulter receptum.

Bilješke:

1. ei

2. quia

3. The Manuscript inserts et.

4. seu

5. The following word or phrase appears in the first edition but not in the Manuscript.

6. The Manuscript inserts 2

7. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

8. The Manuscript deletes a ventre and inserts a vulva.

9. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

10. The Manuscript inserts tam.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Biblija

 

Genesis 9

Studija

   

1 Benedixitque Deus Noë et filiis ejus. Et dixit ad eos : Crescite, et multiplicamini, et replete terram.

2 Et terror vester ac tremor sit super cuncta animalia terræ, et super omnes volucres cæli, cum universis quæ moventur super terram : omnes pisces maris manui vestræ traditi sunt.

3 Et omne, quod movetur et vivit, erit vobis in cibum : quasi olera virentia tradidi vobis omnia.

4 Excepto, quod carnem cum sanguine non comedetis.

5 Sanguinem enim animarum vestrarum requiram de manu cunctarum bestiarum : et de manu hominis, de manu viri, et fratris ejus requiram animam hominis.

6 Quicumque effuderit humanum sanguinem, fundetur sanguis illius : ad imaginem quippe Dei factus est homo.

7 Vos autem crescite et multiplicamini, et ingredimini super terram, et implete eam.

8 Hæc quoque dixit Deus ad Noë, et ad filios ejus cum eo :

9 Ecce ego statuam pactum meum vobiscum, et cum semine vestro post vos :

10 et ad omnem animam viventem, quæ est vobiscum, tam in volucribus quam in jumentis et pecudibus terræ cunctis, quæ egressa sunt de arca, et universis bestiis terræ.

11 Statuam pactum meum vobiscum, et nequaquam ultra interficietur omnis caro aquis diluvii, neque erit deinceps diluvium dissipans terram.

12 Dixitque Deus : Hoc signum fœderis quod do inter me et vos, et ad omnem animam viventem, quæ est vobiscum in generationes sempiternas :

13 arcum meum ponam in nubibus, et erit signum fœderis inter me et inter terram.

14 Cumque obduxero nubibus cælum, apparebit arcus meus in nubibus :

15 et recordabor fœderis mei vobiscum, et cum omni anima vivente quæ carnem vegetat : et non erunt ultra aquæ diluvii ad delendum universam carnem.

16 Eritque arcus in nubibus, et videbo illum, et recordabor fœderis sempiterni quod pactum est inter Deum et omnem animam viventem universæ carnis quæ est super terram.

17 Dixitque Deus ad Noë : Hoc erit signum fœderis, quod constitui inter me et omnem carnem super terram.

18 Erant ergo filii Noë, qui egressi sunt de arca, Sem, Cham et Japheth : porro Cham ipse est pater Chanaan.

19 Tres isti filii sunt Noë : et ab his disseminatum est omne genus hominum super universam terram.

20 Cœpitque Noë vir agricola exercere terram, et plantavit vineam.

21 Bibensque vinum inebriatus est, et nudatus in tabernaculo suo.

22 Quod cum vidisset Cham, pater Chanaan, verenda scilicet patris sui esse nudata, nuntiavit duobus fratribus suis foras.

23 At vero Sem et Japheth pallium imposuerunt humeris suis, et incedentes retrorsum, operuerunt verenda patris sui : faciesque eorum aversæ erant, et patris virilia non viderunt.

24 Evigilans autem Noë ex vino, cum didicisset quæ fecerat ei filius suus minor,

25 ait : Maledictus Chanaan, servus servorum erit fratribus suis.

26 Dixitque : Benedictus Dominus Deus Sem, sit Chanaan servus ejus.

27 Dilatet Deus Japheth, et habitet in tabernaculis Sem, sitque Chanaan servus ejus.

28 Vixit autem Noë post diluvium trecentis quinquaginta annis.

29 Et impleti sunt omnes dies ejus nongentorum quinquaginta annorum : et mortuus est.