Biblija

 

Genesis 49

Studija

   

1 Vocavit autem Jacob filios suos, et ait eis : Congregamini, ut annuntiem quæ ventura sunt vobis in diebus novissimis.

2 Congregamini, et audite, filii Jacob, audite Israël patrem vestrum :

3 Ruben, primogenitus meus, tu fortitudo mea, et principium doloris mei ; prior in donis, major in imperio.

4 Effusus es sicut aqua, non crescas : quia ascendisti cubile patris tui, et maculasti stratum ejus.

5 Simeon et Levi fratres vasa iniquitatis bellantia.

6 In consilium eorum non veniat anima mea, et in cœtu illorum non sit gloria mea : quia in furore suo occiderunt virum, et in voluntate sua suffoderunt murum.

7 Maledictus furor eorum, quia pertinax : et indignatio eorum, quia dura : dividam eos in Jacob, et dispergam eos in Israël.

8 Juda, te laudabunt fratres tui : manus tua in cervicibus inimicorum tuorum, adorabunt te filii patris tui.

9 Catulus leonis Juda : ad prædam, fili mi, ascendisti : requiescens accubuisti ut leo, et quasi leæna : quis suscitabit eum ?

10 Non auferetur sceptrum de Juda, et dux de femore ejus, donec veniat qui mittendus est, et ipse erit expectatio gentium.

11 Ligans ad vineam pullum suum, et ad vitem, o fili mi, asinam suam, lavabit in vino stolam suam et in sanguine uvæ pallium suum.

12 Pulchriores sunt oculi ejus vino, et dentes ejus lacte candidiores.

13 Zabulon in littore maris habitabit, et in statione navium pertingens usque ad Sidonem.

14 Issachar asinus fortis accubans inter terminos.

15 Vidit requiem, quod esset bona et terram, quod optima : et supposuit humerum suum ad portandum, factusque est tributis serviens.

16 Dan judicabit populum suum sicut et alia tribus in Israël.

17 Fiat Dan coluber in via, cerastes in semita, mordens ungulas equi, ut cadat ascensor ejus retro.

18 Salutare tuum expectabo, Domine.

19 Gad, accinctus præliabatur ante eum : et ipse accingetur retrorsum.

20 Aser, pinguis panis ejus, et præbebit delicias regibus.

21 Nephthali, cervus emissus, et dans eloquia pulchritudinis.

22 Filius accrescens Joseph, Filius accrescens et decorus aspectu : filiæ discurrerunt super murum.

23 Sed exasperaverunt eum et jurgati sunt, invideruntque illi habentes jacula.

24 Sedit in forti arcus ejus, et dissoluta sunt vincula brachiorum et manuum illius per manus potentis Jacob : inde pastor egressus est, lapis Israël.

25 Deus patris tui erit adjutor tuus, et omnipotens benedicet tibi benedictionibus cæli desuper, benedictionibus abyssi jacentis deorsum, benedictionibus uberum et vulvæ.

26 Benedictiones patris tui confortatæ sunt benedictionibus patrum ejus, donec veniret desiderium collium æternorum : fiant in capite Joseph, et in vertice Nazaræi inter fratres suos.

27 Benjamin lupus rapax, mane comedat prædam, et vespere dividet spolia.

28 Omnes hi in tribubus Israël duodecim : hæc locutus est eis pater suus, benedixitque singulis benedictionibus propriis.

29 Et præcepit eis, dicens : Ego congregor ad populum meum : sepelite me cum patribus meis in spelunca duplici quæ est in agro Ephron Hethæi,

30 contra Mambre in terra Chanaan, quam emit Abraham cum agro ab Ephron Hethæo in possessionem sepulchri.

31 Ibi sepelierunt eum, et Saram uxorem ejus : ibi sepultus est Isaac cum Rebecca conjuge sua : ibi et Lia condita jacet.

32 Finitisque mandatis quibus filios instruebat, collegit pedes suos super lectulum, et obiit : appositusque est ad populum suum.

   

Iz Swedenborgovih djela

 

Arcana Coelestia #6362

Proučite ovaj odlomak

  
/ 10837  
  

6362. Vers. 8-12. Jehudah tu, celebrabunt te fratres tui, manus tua in cervice hostium tuorum; incurvabunt se tibi filii patris tui. Catulus leonis Jehudah, a praeda, fili mi, ascendisti; curvavit se, cubuit sicut leo, et sicut leo vetulus, quis suscitabit eum? Non removebitur sceptrum a Jehudah, et legislator ab inter pedes ejus, usque dum venit Shiloh, et ei oboedientia populorum. Alligat ad vitem asellum suum, et ad vitem praestantem filium asinae suae, lavat in vino vestimentum suum, et in sanguine uvarum velamen suum. 1 Ruber oculis a vino, et albus dentibus a lacte. ‘Jehudah tu’ significat Ecclesiam caelestem, in supremo sensu Dominum quoad Divinum caeleste: ‘celebrabunt te fratres tui’ significat quod illa Ecclesia prae reliquis eminens sit: ‘manus tua in cervice hostium tuorum’ significat quod infernalis et diabolica turba ad praesentiam aufugient: ‘incurvabunt se tibi filii patris tui’ significat quod vera se submittent ex se: ‘catulus leonis Jehudah’ significat innocentiam cum viribus 2 innatis: ‘a praeda fili mi, ascendisti’ significat quod a Domino per caeleste liberatio plurium ab inferno: ‘curvavit se, cubuit sicut leo, et sicut leo vetulus’ significat bonum amoris et verum inde in sua potentia: ‘quis suscitabit eum?’ significat quod tutus sit inter omnes in infernis: ‘non removebitur sceptrum a Jehudah’ significat quod non potestas recedet a 3 regno caelesti: ‘et legislator ab inter pedes ejus’ significat vera quae ab illo in inferioribus: usque dum venit Shiloh' significat Adventum Domini, et tunc tranquillum pacis: ‘et ei oboedientia populorum’ significat quod a Divino Humano Ipsius procedent vera: alligat ad vitem asellum suum significat verum in naturali pro Ecclesia externa: ‘et ad vitem praestantem filium asinae suae’ significat quod verum e rationali pro Ecclesia interna: ‘lavat in vino vestimentum suum’ significat quod naturale Ipsius sit Divinum Verum ex Divino Bono Ipsius: ‘et in sanguine uvarum velamen suum’ significat quod Intellectuale Ipsius sit Divinum Bonum ex Divino Amore Ipsius: ‘ruber oculis 4 prae vino’ significat quod Intellectuale seu Internum Humanum non sit nisi bonum: ‘et albus dentibus a lacte’ significat quod Divinum Naturale non sit nisi quam bonum veri.

Bilješke:

1. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

2. The Manuscript has here inserts ei.

3. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

4. So, in the Manuscript, , in the First Latin Edition. here only; page 565 and Arcana Coelestia 6379 the Manuscript has prae changed to a

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.