Biblija

 

Daniel 2

Studija

   

1 In anno secundo regni Nabuchodonosor, vidit Nabuchodonosor somnium, et conterritus est spiritus ejus, et somnium ejus fugit ab eo.

2 Præcepit autem rex ut convocarentur arioli, et magi, et malefici, et Chaldæi, ut indicarent regi somnia sua. Qui cum venissent, steterunt coram rege.

3 Et dixit ad eos rex : Vidi somnium, et mente confusus ignoro quid viderim.

4 Responderuntque Chaldæi regi syriace : Rex, in sempiternum vive ! dic somnium servis tuis, et interpretationem ejus indicabimus.

5 Et respondens rex ait Chaldæis : Sermo recessit a me : nisi indicaveritis mihi somnium, et conjecturam ejus, peribitis vos, et domus vestræ publicabuntur.

6 Si autem somnium, et conjecturam ejus narraveritis, præmia, et dona, et honorem multum accipietis a me. Somnium igitur, et interpretationem ejus indicate mihi.

7 Responderunt secundo, atque dixerunt : Rex somnium dicat servis suis, et interpretationem illius indicabimus.

8 Respondit rex, et ait : Certe novi quod tempus redimitis, scientes quod recesserit a me sermo.

9 Si ergo somnium non indicaveritis mihi, una est de vobis sententia, quod interpretationem quoque fallacem, et deceptione plenam composueritis, ut loquamini mihi donec tempus pertranseat. Somnium itaque dicite mihi, ut sciam quod interpretationem quoque ejus veram loquamini.

10 Respondentes ergo Chaldæi coram rege, dixerunt : Non est homo super terram, qui sermonem tuum, rex, possit implere : sed neque regum quisquam magnus et potens verbum hujuscemodi sciscitatur ab omni ariolo, et mago, et Chaldæo.

11 Sermo enim, quem tu quæris, rex, gravis est : nec reperietur quisquam qui indicet illum in conspectu regis, exceptis diis, quorum non est cum hominibus conversatio.

12 Quo audito, rex, in furore et in ira magna, præcepit ut perirent omnes sapientes Babylonis.

13 Et egressa sententia, sapientes interficiebantur : quærebanturque Daniel et socii ejus, ut perirent.

14 Tunc Daniel requisivit de lege atque sententia ab Arioch principe militiæ regis, qui egressus fuerat ad interficiendos sapientes Babylonis.

15 Et interrogavit eum, qui a rege potestatem acceperat, quam ob causam tam crudelis sententia a facie regis esset egressa. Cum ergo rem indicasset Arioch Danieli,

16 Daniel ingressus rogavit regem ut tempus daret sibi ad solutionem indicandam regi.

17 Et ingressus est domum suam, Ananiæque et Misaëli et Azariæ, sociis suis, indicavit negotium,

18 ut quærerent misericordiam a facie Dei cæli super sacramento isto, et non perirent Daniel et socii ejus cum ceteris sapientibus Babylonis.

19 Tunc Danieli mysterium per visionem nocte revelatum est : et benedixit Daniel Deum cæli,

20 et locutus ait : Sit nomen Domini benedictum a sæculo et usque in sæculum : quia sapientia et fortitudo ejus sunt.

21 Et ipse mutat tempora, et ætates : transfert regna, atque constituit : dat sapientiam sapientibus, et scientiam intelligentibus disciplinam.

22 Ipse revelat profunda et abscondita, et novit in tenebris constituta : et lux cum eo est.

23 Tibi, Deus patrum nostrorum, confiteor, teque laudo, quia sapientiam et fortitudinem dedisti mihi, et nunc ostendisti mihi quæ rogavimus te, quia sermonem regis aperuisti nobis.

24 Post hæc Daniel ingressus ad Arioch, quem constituerat rex ut perderet sapientes Babylonis, sic ei locutus est : Sapientes Babylonis ne perdas : introduc me in conspectu regis, et solutionem regi narrabo.

25 Tunc Arioch festinus introduxit Danielem ad regem, et dixit ei : Inveni hominem de filiis transmigrationis Juda, qui solutionem regi annuntiet.

26 Respondit rex, et dixit Danieli, cujus nomen erat Baltassar : Putasne vere potes mihi indicare somnium, quod vidi, et interpretationem ejus ?

27 Et respondens Daniel coram rege, ait : Mysterium, quod rex interrogat, sapientes, magi, arioli, et aruspices nequeunt indicare regi :

28 sed est Deus in cælo revelans mysteria, qui indicavit tibi, rex Nabuchodonosor, quæ ventura sunt in novissimis temporibus. Somnium tuum, et visiones capitis tui in cubili tuo hujuscemodi sunt.

29 Tu, rex, cogitare cœpisti in strato tuo, quid esset futurum post hæc : et qui revelat mysteria, ostendit tibi quæ ventura sunt.

30 Mihi quoque non in sapientia, quæ est in me plus quam in cunctis viventibus, sacramentum hoc revelatum est : sed ut interpretatio regi manifesta fieret, et cogitationes mentis tuæ scires.

31 Tu, rex, videbas, et ecce quasi statua una grandis : statua illa magna, et statura sublimis stabat contra te, et intuitus ejus erat terribilis.

32 Hujus statuæ caput ex auro optimo erat, pectus autem et brachia de argento, porro venter et femora ex ære,

33 tibiæ autem ferreæ : pedum quædam pars erat ferrea, quædam autem fictilis.

34 Videbas ita, donec abscissus est lapis de monte sine manibus : et percussit statuam in pedibus ejus ferreis et fictilibus, et comminuit eos.

35 Tunc contrita sunt pariter ferrum, testa, æs, argentum, et aurum, et redacta quasi in favillam æstivæ areæ, quæ rapta sunt vento, nullusque locus inventus est eis : lapis autem, qui percusserat statuam, factus est mons magnus, et implevit universam terram.

36 hoc est somnium. Interpretationem quoque ejus dicemus coram te, rex.

37 Tu rex regum es : et Deus cæli regnum, et fortitudinem, et imperium, et gloriam dedit tibi :

38 et omnia, in quibus habitant filii hominum, et bestiæ agri : volucres quoque cæli dedit in manu tua, et sub ditione tua universa constituit : tu es ergo caput aureum.

39 Et post te consurget regnum aliud minus te argenteum : et regnum tertium aliud æreum, quod imperabit universæ terræ.

40 Et regnum quartum erit velut ferrum : quomodo ferrum comminuit, et domat omnia, sic comminuet, et conteret omnia hæc.

41 Porro quia vidisti pedum, et digitorum partem testæ figuli, et partem ferream, regnum divisum erit : quod tamen de plantario ferri orietur, secundum quod vidisti ferrum mistum testæ ex luto.

42 Et digitos pedum ex parte ferreos, et ex parte fictiles : ex parte regnum erit solidum, et ex parte contritum.

43 Quod autem vidisti ferrum mistum testæ ex luto, commiscebuntur quidem humano semine, sed non adhærebunt sibi, sicut ferrum misceri non potest testæ.

44 In diebus autem regnorum illorum suscitabit Deus cæli regnum, quod in æternum non dissipabitur, et regnum ejus alteri populo non tradetur : comminuet autem, et consumet universa regna hæc, et ipsum stabit in æternum.

45 Secundum quod vidisti, quod de monte abscissus est lapis sine manibus, et comminuit testam, et ferrum, et æs, et argentum, et aurum, Deus magnus ostendit regi quæ ventura sunt postea : et verum est somnium, et fidelis interpretatio ejus.

46 Tunc rex Nabuchodonosor cecidit in faciem suam, et Danielem adoravit, et hostias, et incensum præcepit ut sacrificarent ei.

47 Loquens ergo rex, ait Danieli : Vere Deus vester Deus deorum est, et Dominus regum, et revelans mysteria : quoniam tu potuisti aperire hoc sacramentum.

48 Tunc rex Danielem in sublime extulit, et munera multa et magna dedit ei : et constituit eum principem super omnes provincias Babylonis, et præfectum magistratuum super cunctos sapientes Babylonis.

49 Daniel autem postulavit a rege, et constituit super opera provinciæ Babylonis Sidrach, Misach, et Abdenago : ipse autem Daniel erat in foribus regis.

   

Iz Swedenborgovih djela

 

Arcana Coelestia #7401

Proučite ovaj odlomak

  
/ 10837  
  

7401. ‘Ut scias quod nullus sicut Jehovah Deus noster’: quod significet quod unus Deus et non praeter Ipsum, constat ex eo quod cum in sensu historico dicitur ‘quod nullus sit sicut Jehovah Deus’, in sensu interno intelligatur quod nullus Deus praeter Ipsum, et quia nullus praeter Ipsum, quod unus Deus sit; 1 in Verbo aliquoties dicitur quod nullus sit sicut Jehovah Deus, tum quoque quod nullus Deus sit sicut Ipse; ita dictum est in Verbo quia eo tempore in terra ubi Ecclesia, sicut etiam in terris ubi non Ecclesia, plures deos coluerunt, et quisque suum deum praetulit deo alterius; distinguebant illos per nomina, ac Israelitarum et 2 Judaeorum Deum per nomen ‘Jehovae’; ipsi Judaei et Israelitae crediderunt etiam plures deos dari, sed Jehovam reliquis majorem esse ob miracula; quapropter etiam cum miracula cessarunt, ilico ad cultum aliorum deorum lapsi sunt, ut patet ab historicis Verbi; quod unus Deus sit, et 3 non praeter Ipsum, quidem ore dixerunt, sed corde non crediderunt; 4 inde nunc in Verbo dicitur quod Jehovah sit major reliquis diis, et nullus sicut Ipse, 5 ut apud Davidem,

Quis Deus magnus sicut Tu? Tu Deus faciens mirabile, Ps. 77:14, 15 [KJV Ps. 77:13, 14]:

apud eundem,

Quis sicut Jehovah Deus noster? Ps. 113:5:

apud eundem,

Deus magnus Jehovah, et Rex magnus super omnes deos, Ps. 95:3:

apud eundem,

Magnus Jehovah et laudatus valde, timendus Ille super omnes deos, Ps. 96:4 6 : ideo quoque Jehovah vocatur Deus deorum, et Dominus dominorum, Ps. 136:2, 3; Dan. 2:47: quod tamen id in sensu interno sit, quod unus sit Deus, et 3 non praeter Ipsum, patet apud Esaiam,

Recordamini priorum a saeculo, quia Ego Deus, et non amplius Deus; et non sicut Ego, 46:9.

Bilješke:

1. The Manuscript inserts hic sensus est sensus internus illorum verborum, in sensu interno seu in sensu literae, .

2. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

3. nullus

4. quod in Verbo dictum

5. constat

6. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Iz Swedenborgovih djela

 

Arcana Coelestia #8301

Proučite ovaj odlomak

  
/ 10837  
  

8301. ‘Quis sicut Tu in diis, Jehovah?’: quod significet quod omne verum boni a Divino Humano Domini procedat, constat ex significatione ‘deorum’ quod sint vera, de qua n. 4402, 7268, 7873, hic vera ex bono, quia 1 comparatio fit cum Jehovah, dicitur enim, ‘quis sicut Tu in diis, Jehovah?’ Quod ‘Jehovah’ in Verbo sit Dominus, videatur n. 1343, 1736, 2921, 3023, 3035, 5041, 5663, 6280, 6281, 6303, 6905, 6945, 6956; quod Divinum Humanum 2 per ‘Jehovam’ hic intelligatur, est quia in hoc cantico agitur de salvatione illorum qui ab Ecclesia spirituali, 3 per Adventum Domini in mundum et tunc per Divinum Humanum Ipsius, 4 videatur n. 2661, 2716, 2833, 2834, 6372, 6854, 6914, 7035, 7091 fin. , 7828, 7932, 8018, 8054. Quod per illa verba significetur quod omne verum boni a Divino Humano Domini procedat, est quia vera procedere 5 possunt a quibuscumque, sed vera boni non nisi quam a Domino, consequenter ab illis qui in bono sunt a Domino; vera separata a bono etiam cogitant et loquuntur illi qui in fide persuasiva sunt, et usque in vita mali, et quoque plures alii intra Ecclesiam, sed illa vera non sunt 6 boni, 7 ita non procedunt a Domino sed ab ipsis.

[2] 8 Quod vera ex bono procedant a Domino, constare potest ex eo quod Dominus sit Ipsum Bonum, quia est Ipse Amor; ab Hoc procedit verum sicut lux a flamma solis; estque hoc verum sicut lux tempore veris et aestatis, quae calorem in sinu 9 habet, et facit ut omnia telluris quasi vitam accipiant; at verum quod non ex bono, est sicut lux tempore hiemis quando omnia telluris emoriuntur. Quod ‘dii’ sint vera boni, est quia per ‘deos’ 10 in bono sensu intelliguntur angeli, qui ‘dii’ dicuntur quia sunt substantiae seu formae recipientes veri in quo bonum a Domino.

[3] Angeli, proinde vera boni quae a Domino, etiam intelliguntur per ‘deos’ in his locis:

apud Davidem,

Deus consistit in coetu Dei, in medio deorum judicabit: Ego dixi, Dii vos; et filii Altissimi omnes vos, Ps. 82:1, 6;

quod sint vera 11 quae procedunt a Domino quae hic per ‘deos’ intelliguntur, constat ex eo quod primum dicatur ‘coetus Dei’ in singulari, et postea ‘in medio deorum’; quod ‘Deus’ 12 dicatur' in Verbo ubi agitur de vero, videatur n. 2769, 2807, 2822, 3921, 4287, 4402, 7010; et quod ‘Deus’ in supremo sensu sit Divinum Verum procedens a Domino, n. 7268:

apud eundem,

Confitebor Tibi in toto corde meo, coram diis psallam Tibi, Ps. 138:1:

apud eundem,

Non est sicut Tu inter deos, Domine, Ps. 86:8:

apud eundem,

Deus magnus est Jehovah, et Rex magnus super omnes deos, Ps. 95:3:

apud eundem,

Tu, Jehovah, [altus] super omnem terram, valde exaltatus es super omnes deos, Ps. 97:9:

apud eundem,

Ego novi quod magnus Jehovah, et Dominus noster prae omnibus diis, Ps. 135:5;

inde etiam Jehovah 13 Dominus dominorum et Deus deorum dicitur, Deut. 10:17; 14 Jos. 22:22; Ps. 136:2.

[4] Quod toties dicatur 15 quod Jehovah sit super omnes deos et quod sit Deus deorum, erat quia illo tempore plures dii 16 colebantur, et gentes distinguebantur per deos quos colebant, et unaquaevis gens credebat quod suus deus esset omnium supremus; et quia inde insidebat omnium mentibus pluralitas deorum, ac disceptabatur quisnam eorum major esset, ut satis constare potest ex historicis Verbi pluribus in locis, et haec opinio insidebat mentibus Judaeorum prae aliis, 17 ideo in Verbo toties dicitur quod Jehovah omnibus diis major esset et quod esset Rex et Deus deorum; quod opinio illa de pluribus diis insederit mentibus Judaeorum prae aliis gentibus, constare satis potest a frequente apostasia illorum ad cultum aliorum deorum, de qua in libris historicis Verbi plures, ut Jud. 2:10-13, 17, 19, 3:5-7, 8:27, 33, 10:6, 10, 13, 18:14, 17, 18, 20, 25, 31; 1 Sam. 7:3, 4, 8:8; 1 Reg. 14:23, 24, 16:31-33, 18:20 seq. , 21:26, 22:54; 2 Reg. 16:1, 10 seq. , 17:7, 15-17; 21:3-7, 21; 23:4, 5, 7, 8, 10-13; et alibi.

[5] Gens illa 18 tali vesania fuit ut Jehovam solum ore confiterentur, sed usque alios deos corde agnoscerent, quod manifeste constare potest ex eo quod postquam viderunt tot miracula in Aegypto, tot quoque postea, mare coram illis divisum et exercitum Pharaonis immersum, columnam nubis et ignis continue apparentem, mannam e caelo quotidie depluentem, et ipsam praesentiam Jehovae cum tanta majestate et tanto terrore super monte Sinai, et 19 postquam ediderant confessionem quod Jehovah solus Deus, 20 usque tamen post aliquot septimanas, modo quia retardabat Moscheh, deos fusiles, 21 quos adorarent, sibi postulabant, quos etiam factos ab Aharone, divino cultu 22 prosequebantur per festum, per holocausta et sacrificia, et per choreas; inde constare potest quod cordibus illorum inhaeserit cultus plurium deorum; quod illa gens prae omni alia gente in universa tellure talis fuerit, etiam constat apud Jeremiam,

Num mutavit gens deos, 23 et populus Meus permutavit gloriam suam cum eo quod non prodest? Obstupescite, caeli, super hoc, et cohorrescite, trepidate valde: juxta numerum urbium tuarum fuerunt dii tui, Judah, 2:11, 12, 28;

[6] indoles etiam 24 istius gentis talis est ut prae omnibus aliis gentibus adorent externa, ita idola, et quod de internis prorsus nihil scire velint; sunt enim omnium gentium avarissimi, et avaritia, qualis illorum quod ametur aurum et argentum propter aurum et argentum et non propter aliquem usum, est affectio maxime terrestris, et mentem prorsus 25 in corpus detrahit et ei immergit, et claudit interiora in tantum ut prorsus non aliquid fidei et amoris e caelo intrare possit; inde patet quantum errant qui credant quod gens illa iterum eligetur, seu quod Ecclesia Domini 26 ad illos, rejectis reliquis, iterum transibit, cum tamen ad fidem in Dominum prius 27 convertes lapides quam illos; 28 ad illos iterum Ecclesia transibit, creditur quia in propheticis Verbi multis in locis dicitur quod reversuri sint, 29 sed non sciunt quod per ‘Jehudam’ ibi, per ‘Jacobum’, et per ‘Israelem’ non illa gens intelligatur, sed 30 illi apud quos Ecclesia.

Bilješke:

1. comparantur Jehovae, et dicitur

2. The Manuscript inserts Domini.

3. The Manuscript inserts quod factum.

4. The Manuscript inserts quod salvatio illis per Divinum Humanum Domini, .

5. possint

6. The Manuscript inserts vera.

7. nec

8. quae vera illis sunt media ad honores, lucra, et famam; at vera quae ex bono, hoc est, fides quae ex charitate, non procedunt nisi ex Domino, Dominus enim est

9. The Manuscript inserts suo.

10. hic

11. procedentia a Divino

12. The Manuscript places this after Verbo.

13. Deus Deorum et Dominus dominorum

14. The Manuscript inserts et Deus deorum.

15. The Manuscript inserts in Verbo.

16. The Manuscript inserts erant qui.

17. idcirco

18. The Manuscript inserts Judaica enim.

19. post suam

20. Swedenborg first wrote et tamen usque then deleted usque

21. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

22. colebant, nempe

23. at

24. illius

25. ad extrema detrahit; et inde claudit interiora adeo

26. The Manuscript inserts iterum, in the First Latin Edition.

27. convertuntur

28. quod illi iterum eligentur

29. non scientes

30. qui ab Ecclesia sunt, et

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.