Biblija

 

Daniel 2

Studija

   

1 In anno secundo regni Nabuchodonosor, vidit Nabuchodonosor somnium, et conterritus est spiritus ejus, et somnium ejus fugit ab eo.

2 Præcepit autem rex ut convocarentur arioli, et magi, et malefici, et Chaldæi, ut indicarent regi somnia sua. Qui cum venissent, steterunt coram rege.

3 Et dixit ad eos rex : Vidi somnium, et mente confusus ignoro quid viderim.

4 Responderuntque Chaldæi regi syriace : Rex, in sempiternum vive ! dic somnium servis tuis, et interpretationem ejus indicabimus.

5 Et respondens rex ait Chaldæis : Sermo recessit a me : nisi indicaveritis mihi somnium, et conjecturam ejus, peribitis vos, et domus vestræ publicabuntur.

6 Si autem somnium, et conjecturam ejus narraveritis, præmia, et dona, et honorem multum accipietis a me. Somnium igitur, et interpretationem ejus indicate mihi.

7 Responderunt secundo, atque dixerunt : Rex somnium dicat servis suis, et interpretationem illius indicabimus.

8 Respondit rex, et ait : Certe novi quod tempus redimitis, scientes quod recesserit a me sermo.

9 Si ergo somnium non indicaveritis mihi, una est de vobis sententia, quod interpretationem quoque fallacem, et deceptione plenam composueritis, ut loquamini mihi donec tempus pertranseat. Somnium itaque dicite mihi, ut sciam quod interpretationem quoque ejus veram loquamini.

10 Respondentes ergo Chaldæi coram rege, dixerunt : Non est homo super terram, qui sermonem tuum, rex, possit implere : sed neque regum quisquam magnus et potens verbum hujuscemodi sciscitatur ab omni ariolo, et mago, et Chaldæo.

11 Sermo enim, quem tu quæris, rex, gravis est : nec reperietur quisquam qui indicet illum in conspectu regis, exceptis diis, quorum non est cum hominibus conversatio.

12 Quo audito, rex, in furore et in ira magna, præcepit ut perirent omnes sapientes Babylonis.

13 Et egressa sententia, sapientes interficiebantur : quærebanturque Daniel et socii ejus, ut perirent.

14 Tunc Daniel requisivit de lege atque sententia ab Arioch principe militiæ regis, qui egressus fuerat ad interficiendos sapientes Babylonis.

15 Et interrogavit eum, qui a rege potestatem acceperat, quam ob causam tam crudelis sententia a facie regis esset egressa. Cum ergo rem indicasset Arioch Danieli,

16 Daniel ingressus rogavit regem ut tempus daret sibi ad solutionem indicandam regi.

17 Et ingressus est domum suam, Ananiæque et Misaëli et Azariæ, sociis suis, indicavit negotium,

18 ut quærerent misericordiam a facie Dei cæli super sacramento isto, et non perirent Daniel et socii ejus cum ceteris sapientibus Babylonis.

19 Tunc Danieli mysterium per visionem nocte revelatum est : et benedixit Daniel Deum cæli,

20 et locutus ait : Sit nomen Domini benedictum a sæculo et usque in sæculum : quia sapientia et fortitudo ejus sunt.

21 Et ipse mutat tempora, et ætates : transfert regna, atque constituit : dat sapientiam sapientibus, et scientiam intelligentibus disciplinam.

22 Ipse revelat profunda et abscondita, et novit in tenebris constituta : et lux cum eo est.

23 Tibi, Deus patrum nostrorum, confiteor, teque laudo, quia sapientiam et fortitudinem dedisti mihi, et nunc ostendisti mihi quæ rogavimus te, quia sermonem regis aperuisti nobis.

24 Post hæc Daniel ingressus ad Arioch, quem constituerat rex ut perderet sapientes Babylonis, sic ei locutus est : Sapientes Babylonis ne perdas : introduc me in conspectu regis, et solutionem regi narrabo.

25 Tunc Arioch festinus introduxit Danielem ad regem, et dixit ei : Inveni hominem de filiis transmigrationis Juda, qui solutionem regi annuntiet.

26 Respondit rex, et dixit Danieli, cujus nomen erat Baltassar : Putasne vere potes mihi indicare somnium, quod vidi, et interpretationem ejus ?

27 Et respondens Daniel coram rege, ait : Mysterium, quod rex interrogat, sapientes, magi, arioli, et aruspices nequeunt indicare regi :

28 sed est Deus in cælo revelans mysteria, qui indicavit tibi, rex Nabuchodonosor, quæ ventura sunt in novissimis temporibus. Somnium tuum, et visiones capitis tui in cubili tuo hujuscemodi sunt.

29 Tu, rex, cogitare cœpisti in strato tuo, quid esset futurum post hæc : et qui revelat mysteria, ostendit tibi quæ ventura sunt.

30 Mihi quoque non in sapientia, quæ est in me plus quam in cunctis viventibus, sacramentum hoc revelatum est : sed ut interpretatio regi manifesta fieret, et cogitationes mentis tuæ scires.

31 Tu, rex, videbas, et ecce quasi statua una grandis : statua illa magna, et statura sublimis stabat contra te, et intuitus ejus erat terribilis.

32 Hujus statuæ caput ex auro optimo erat, pectus autem et brachia de argento, porro venter et femora ex ære,

33 tibiæ autem ferreæ : pedum quædam pars erat ferrea, quædam autem fictilis.

34 Videbas ita, donec abscissus est lapis de monte sine manibus : et percussit statuam in pedibus ejus ferreis et fictilibus, et comminuit eos.

35 Tunc contrita sunt pariter ferrum, testa, æs, argentum, et aurum, et redacta quasi in favillam æstivæ areæ, quæ rapta sunt vento, nullusque locus inventus est eis : lapis autem, qui percusserat statuam, factus est mons magnus, et implevit universam terram.

36 hoc est somnium. Interpretationem quoque ejus dicemus coram te, rex.

37 Tu rex regum es : et Deus cæli regnum, et fortitudinem, et imperium, et gloriam dedit tibi :

38 et omnia, in quibus habitant filii hominum, et bestiæ agri : volucres quoque cæli dedit in manu tua, et sub ditione tua universa constituit : tu es ergo caput aureum.

39 Et post te consurget regnum aliud minus te argenteum : et regnum tertium aliud æreum, quod imperabit universæ terræ.

40 Et regnum quartum erit velut ferrum : quomodo ferrum comminuit, et domat omnia, sic comminuet, et conteret omnia hæc.

41 Porro quia vidisti pedum, et digitorum partem testæ figuli, et partem ferream, regnum divisum erit : quod tamen de plantario ferri orietur, secundum quod vidisti ferrum mistum testæ ex luto.

42 Et digitos pedum ex parte ferreos, et ex parte fictiles : ex parte regnum erit solidum, et ex parte contritum.

43 Quod autem vidisti ferrum mistum testæ ex luto, commiscebuntur quidem humano semine, sed non adhærebunt sibi, sicut ferrum misceri non potest testæ.

44 In diebus autem regnorum illorum suscitabit Deus cæli regnum, quod in æternum non dissipabitur, et regnum ejus alteri populo non tradetur : comminuet autem, et consumet universa regna hæc, et ipsum stabit in æternum.

45 Secundum quod vidisti, quod de monte abscissus est lapis sine manibus, et comminuit testam, et ferrum, et æs, et argentum, et aurum, Deus magnus ostendit regi quæ ventura sunt postea : et verum est somnium, et fidelis interpretatio ejus.

46 Tunc rex Nabuchodonosor cecidit in faciem suam, et Danielem adoravit, et hostias, et incensum præcepit ut sacrificarent ei.

47 Loquens ergo rex, ait Danieli : Vere Deus vester Deus deorum est, et Dominus regum, et revelans mysteria : quoniam tu potuisti aperire hoc sacramentum.

48 Tunc rex Danielem in sublime extulit, et munera multa et magna dedit ei : et constituit eum principem super omnes provincias Babylonis, et præfectum magistratuum super cunctos sapientes Babylonis.

49 Daniel autem postulavit a rege, et constituit super opera provinciæ Babylonis Sidrach, Misach, et Abdenago : ipse autem Daniel erat in foribus regis.

   

Iz Swedenborgovih djela

 

Apocalypsis Explicata #577

Proučite ovaj odlomak

  
/ 1232  
  

577. "Et capita equorum sicut capita leonum." - Quod significet scientiam et inde cogitationem destructivam veri, constat ex significatione "capitum equorum", quod sit scientia et inde cogitatio (de qua sequitur); et ex significatione "capitum leonum", quod sint inde destructio veri.

Quod "capita leonum" destructionem veri hic significent, est quia "leo" in supremo sensu significat Divinum Verum quoad potentiam, ac in opposito sensu falsum destruens verum, proinde destructionem veri; et "caput leonis" significat vires animi per quas destruit, quae sunt ratiocinia ex falsis.

(Quod "leo" significet Divinum Verum quoad potentiam, et in opposito sensu falsum destruens illud, videatur supra, n. 278.) Quod "capita equorum" significent scientiam et inde cogitationem, est quia "caput" significat intelligentiam, et "equus" intellectum; at quia agitur de sensuali homine, et hic de ratiocinatione ejus ex falsis, et sensuali homini ratiocinanti ex falsis non est intelligentia, sed modo scientia et inde cogitatio, ideo hae per "capita equorum" significantur. (Quod illis qui in falsis sunt non sit intelligentia, sed pro intelligentia scientia, videatur in Doctrina Novae Hierosolymae, n. 33.)

[2] Quod "caput" significet intelligentiam, est causa quia intellectus et voluntas hominis in interioribus capitis ejus resident; et inde in capitis anteriore parte, quae est facies, sunt sensus visus, auditus, odoratus et gustus, in quos influit intellectus et voluntas ab interiori, ac vivificat illos, et quoque facit ut gaudeant suis sensationibus; inde est quod per "caput" in Verbo significetur intelligentia. Sed quia illi soli intelligentes sunt qui influxum e caelo recipiunt, nam e caelo a Domino influit omnis intelligentia et sapientia, sequitur quod illis qui in falsis mali sunt non sit intelligentia, est enim mens superior et spiritualis apud illos clausa, et modo mens inferior, quae vocatur mens naturalis, aperta; haec mens, quando superior clausa est, non recipit aliquid veri et boni, proinde non intelligentiam e caelo, sed solum e mundo; quare his pro intelligentia est modo scientia et ex hac cogitatio, ex qua procedit ratiocinatio, et per hanc confirmatio falsi et mali contra verum et bonum.

[3] Quod per "caput" in Verbo significetur intelligentia et sapientia, ac in opposito sensu scientia et inde fatua cogitatio, constare potest ex sequentibus locis in Verbo:

- Apud Ezechielem,

"Dedi monile super nasum tuum, et inaures super aures tuas, et coronam ornatus super caput tuum" (16:12):

haec dicta sunt de Hierosolyma, per quam significatur ecclesia, ibi qualis fuerat in principio; per "monile super nasum" significatur perceptio veri ex bono; per "inaures super aures" significatur auscultatio et obedientia; et per "coronam super caput" significatur sapientia; intelligentia enim, quae ex Divino Vero est, fit sapientia ex bono amoris, quod significatur per "coronam ex auro."

[4] In Apocalypsi,

"Mulier circumdata solem, et luna sub pedibus ejus, et super capite ejus corona stellarum duodecim" (12:1):

quod per "caput", super quo corona stellarum duodecim, significetur intelligentia, videbitur in explicatione in sequentibus. Quod

Judaei posuerint coronam ex spinis super caput Domini, et quod percusserint caput Ipsius (Matthaeus 27:29, 30; Marc. 15 [17,] 19; Johannes 19:2),

significabat quod tali contumelia affecerint Ipsum Divinum Verum et Divinam Sapientiam; Verbum enim, quod est Divinum Verum, et ubi Divina Sapientia, falsificaverunt et adulteraverunt per traditiones, et per applicationes ad se, sic volentes regem qui illos super omnes in universo terrarum orbe eveheret: et quia regnum Domini non fuit terrestre sed caeleste, ideo omnia Verbi, quae de Ipso dicta sunt, perverterunt, et quae de Ipso praedicta irriserunt: hoc erat quod repraesentabatur per quod "coronam ex spinis super caput Ipsius posuerint", et quod "caput Ipsius percusserint."

[5] Ubi agitur de statua Nebuchadnezari in somnio visa, dicitur apud Danielem,

Quod caput ejus esset ex auro puro; pectus et brachia ex argento; venter et femora ex aere; crura ex ferro; pedes partim ex ferro et partim ex argilla (2:32, 33):

per illam statuam repraesentati sunt status successivi ecclesiae; per "caput ex auro" repraesentata et significata est Ecclesia Antiquissima, quae in sapientia caelesti et inde in intelligentia prae sequentibus fuit; ea sapientia et intelligentia ejus intelligitur per "caput ex auro": quod reliqua istius statuae significent status ecclesiarum sequentium, videatur supra (n. 176, 411 [b] .) Apud Davidem,

"Induxisti nos in rete, posuisti 1 oppressiones super lumbos [nostros] , equitare fecisti hominem in capite nostro" (Ps. 116 [11,] 12):

per "equitare facere hominem in capite nostro" significatur quod non intelligentia (videatur supra, n. 355 [g] . ubi illa plenius explicata sunt).

[6] Apud Mosen,

Hae benedictiones "veniant capiti Josephi, et vertici Naziraei fratrum ejus" (Genesis 49:26; Deutr 2 33:13-16):

quod "benedictiones venient capiti Josephi" significat quod omnia illa quae prius dicta sunt, quae sunt benedictiones caeli, fient interioribus ejus mentis, quae sunt vitae intellectus et voluntatis ejus, nam haec sunt interiora mentis: quod venient "vertici Naziraei fratrum ejus" significat quod etiam fient exterioribus quae mentis naturalis ejus sunt; "naziraeatus" enim 3 significat exteriora quae sunt mentis naturalis, nam significat crines seu capillitium. (Sed haec amplius explicata videantur supra, n. 448 [b] ; et in Arcanis Caelestibus, n. 6437, 6438.) Apud eundem,

"Date vobis viros sapientes et intelligentes, .... ut ponam eos in capita vestra" (Deuteronomius 1:13):

dicitur "in capita", quia intelligitur sapientia et intelligentia, qua illi reliquis praepollent; quare dicitur "Date vobis viros sapientes et intelligentes."

[7] Apud Esaiam,

"Effudit Jehovah super vos spiritum somnolentiae, et occlusit oculos vestros prophetas, et capita vestra videntes obtexit" (Esai. 29:10 4 ):

per "prophetas" significantur docentes vera ac intelligentes, et abstracte doctrina veri et intelligentia; quare dixit, "Occlusit oculos prophetas, et capita vestra videntes"; prophetae vocantur "oculi", et videntes "capita", quia per "oculos" significatur intellectus veri quoad doctrinam, et per "videntes" intelligentia similiter ac per "caput."

[8] apud eundem,

"Non erit Aegypto opus, quod faciet caput et caudam, ramum et juncum" (19:15):

quod "exscindetur ex 5 Israele caput et cauda", et quod "non erit Aegypto caput et cauda", significat quod peritura sit illis omnis intelligentia et scientia veri (videatur supra, n. 559. ubi illa loca amplius explicata sunt).

Apud eundem,

"In die illo detondebit Dominus per novaculam mercenariam in transitibus fluvii per regem Aschuris, caput et pilos pedum, etiamque barbam consumet" (7:20):

quod per haec significetur quod ratiocinia ex falsis deprivatura sint homines ecclesiae omni sapientia et intelligentia spirituali, videatur supra (n. 569 [c]), ubi singillatim explicata sunt; dicitur "in transitibus fluvii, quia per "fluvium Euphratem" significatur ratiocinatio ex falsis; hic itaque invasio inde in vera ecclesiae quae per ratiocinia ex falsis destruuntur.

[9] Apud Ezechielem,

"Fili hominis, sume tibi gladium acutum, novaculam tonsorum.... , quam traduces super caput et super barbam.... ; tertiam partem igne combures.... , tertiam percuties gladio, et tertiam disperges in ventum" (5:1, 2):

etiam hic per "traducere novaculam super caput" significatur deprivare omni intelligentia veri: causa est, quia nisi sint ultima intelligentiae, quae significantur per "capillos capitis", quos abradet cum novacula quae traducetur 6 super caput, perit intelligentia; nam quando auferuntur ultima, est sicut cum basis aufertur columnae, aut fundamentum domui: inde est quod in Ecclesia Judaica, quae fuit ecclesia repraesentativa, nefarium fuerit abradere capillos capitis et inducere calvitiem, similiter barbam; quare etiam qui absque intelligentia sunt, apparent in mundo spirituali calvi.

[10] Ex his constare potest quid in sequentibus locis significatur per "caput calvum" seu per "calvitiem": - Apud Esaiam,

"In omnibus capitibus ejus calvities, omnis barba rasa" (15:2);

nempe quod non intelligentia.

Apud Ezechielem,

"Super omnibus faciebus pudor, et in omnibus capitibus calvities" (7:18);

apud eundem,

"Omne caput decalvatum, et omnis humerus depilatus" (29:18):

similiter. Quare vetitum fuit Aharoni et filiis ejus radere capita sua, ac angulum barbae; de qua re apud Mosen,

Aharon et filii ejus non radent capita sua, nec dissuent vestes suas, ne moriantur, et Jehovah propterea irascatur toti concioni (Leviticus 10:6);

et apud eundem,

Filii Aharonis "non inducent calvitiem capiti suo, nec angulum barbae radent" (Leviticus 21:5):

per "barbam" significatur ultimum rationalis hominis, et per quod "non raderent barbam" significatur ne deprivarent se rationali, per quod ultimo ejus; nam ut supra dictum est, quando ultimum aufertur, etiam interius perit. Quid intelligitur per

Quod mulier captiva ex hostibus, si desideraretur in uxorem, tonderet caput suum, et faceret ungues suos (Deuteronomius 21:11, 12),

videatur supra (n. 555 [c]).

[11] Quia pudor repraesentabatur per manus super caput, ideo dicitur apud Jeremiam,

"Etiam ab Aegypto pudefies, sicut pudefacta es ab Assyria; etiam ex illa exibis, et manus tuae super caput tuum" (2 [36,] 37);

et apud eundem,

"Pudefacti sunt et ignominia affecti, et obtexerunt caput" (14:3, 4);

et quia id repraesentativum pudoris fuit,

Ideo Thamar, postquam compressa fuit ab Ammone fratre, "posuit manum super caput, et ivit 7 eundo et clamando" (2 Samuelis 13:19):

per "ponere manus super caput" significabatur quod non aliqua intelligentia esset. Etiam dolor ob peccata quod insane et stulte egerint, repraesentabatur per quod spargerent pulverem super caput, et quod in terram usque detruderent caput, per quod etiam significabatur maledictio:

- Ut apud Ezechielem,

"Ascendere 8 facient pulverem super caput tuum, in cinere volvent te" (27:30);

in Threnis,

"Sedent in terra, tacent seniores filiae Zionis, ascendere fecerunt pulverem super caput suum, cinxerunt se saccis, descendere fecerunt in terram caput suum, virgines Hierosolymae" (2:10).

[12] Per "caput" autem in opposito sensu significatur astutia quae illis qui in amore dominandi sunt. Haec intelligitur per "caput" apud Mosen,

Semen mulieris conculcabit caput serpentis, et serpens laedet calcaneum (Genesis 3:15);

apud Davidem,

"Dominus ad dextram tuam percussit in die irae suae reges, judicavit inter gentes, implevit cadaveribus suis; percussit caput super terram multam; e flumine in via bibet, propterea exaltabit caput" (Psalmuss 110:5-7);

(quae explicata videantur supra, n. 518 [d]): et apud eundem,

"Deus contundet caput hostium.... , verticem capilli, ambulantibus in reatibus" (Psalmuss 68:22 [B.A. 21]).

Quod astutiae, per quas malum intendunt et machinantur aliis, super ipsos redeant, significatur per

"Dare viam in caput eorum" (Ezechiel 9:10; 11:21; 16:43; 17:19; 22:31: 3] 4, 7).

Quid autem per

Capita septem, super quibus diademata septem (in Apocalypsi cap. 12:3; 13:1, 3; 17:3, 7, 9),

significatur, videbitur infra. Praeterea per "caput", quia supremum et primarium est in homine, etiam plura significantur; sicut cacumen montis, fastigium, primarium, principium viae, plateae, mensis, et similia.

Bilješke:

1. The editors made a correction or note here.
2. The editors made a correction or note here.
3. The editors made a correction or note here.
4. The editors made a correction or note here.
5. The editors made a correction or note here.
6. The editors made a correction or note here.
7. The editors made a correction or note here.
8. The editors made a correction or note here.

  
/ 1232  
  

Iz Swedenborgovih djela

 

Apocalypsis Explicata #342

Proučite ovaj odlomak

  
/ 1232  
  

342. [Vers. 13.] "Et omne creatum quod est in caelo et in terra et sub terra, et in mari quae sunt, et quae in illis omnia, audivi dicentes." - Quod significet agnitionem et inde glorificationem Domini ab angelis qui in infimis caeli, constat ex significatione "omnis creati", quod sint omnes qui sunt reformati; quod "creari significet reformari et regenerari, videatur supra (n. 294 [a, b]); inde "creatum" significat quod reformatum et regeneratum est; sed respective ad angelos, de quibus haec dicuntur, significat illos qui in mundo reformati sunt, hoc est, e novo creati, omnes enim illi in caelo sunt. Simile quod hic per "creatum" intelligitur per "creaturam" apud Marcum,

Jesus dixit discipulis, "Euntes in mundum universum praedicate Evangelium omni creaturae" (16:15);

per "omnem creaturam" ibi intelliguntur omnes qui recipiunt Evangelium, et per id reformari possunt; reliqui non intelliguntur per "creaturas "quia non recipiunt, sed audiunt et rejiciunt.

[2] Ex his constare potest quale est Verbum in sensu litterae, quod nempe dicatur "creatura", et quod dicatur "omne creatum quod in caelo et in terra et sub terra, et quae in mari sunt, et quae in illis omnia": qui non scit quod sensus litterae sit ex talibus quae apparent coram oculis, et quod per illa intelligantur spiritualia, facile potest perduci ad credendum quod per "omne creatum quod est in caelo et in terra et sub terra, et in mari quae sunt, et quae in illis omnia", intelligantur aves quae in caelo volant, bestiae quae super terra gradiuntur, et pisces qui in mari sunt; et hoc eo magis quia in variis locis alibi in Verbo similia dicuntur de "avibus caeli", "bestiis terrae", tum etiam de "balaenis" et "piscibus" (Ut Ezechiel 39:17; Psalmuss 148:7; Hiob 12:7, 8; Apocalypsis 19:17; et alibi): sed usque illi quorum mens aliquantum elevari potest supra sensum litterae, interiori visu illico percipiunt quod per illa intelligantur angeli et spiritus qui in caelo et sub caelo sunt, et quod illi sint qui auditi Johanni cum in spiritu fuit: nam legitur, "Audivi dicentes, Sedenti super throno et Agno benedictio et honor et gloria et robur in saecula saeculorum"; ex quibus constare potest quod sint angeli in infimis caeli qui per "omne creatum in illis" intelliguntur: hoc sequitur etiam ex eo, quod in versibus qui praecedunt actum sit de angelis superiorum caelorum et de angelis inferiorum caelorum, quod illi agnoverint et glorificaverint Dominum (videatur supra, n. 322 et 335 1 ).

[3] Nunc dicetur quinam per illos "in caelo", quinam per illos "in terra et sub terra", et quinam per illos "in mari " intelliguntur: per omnes illos intelliguntur qui in ultimis caeli sunt, superiores ibi per illos qui "in caelo", inferiores ibi qui "in terra et sub terra", et infimi ibi qui "in mari." Sunt tres caeli, et quodlibet caelum distinctum est in tres gradus; similiter angeli qui in illis; quapropter in quovis caelo sunt superiores, medii et inferiores. Hi tres gradus caeli ultimi intelliguntur per illos qui "in caelo", qui "in terra", et qui "in mari." (De qua distinctione caelorum et cujusvis caeli, videatur in Arcanis Caelestibus, n. 4938, 4939, 9992, 10005, 10017, 10068; et de ultimo gradu, n. 3293, 3294, 3793, 4570, 5118, 5126, 5497, 5649, 9216: et in opere De Caelo et Inferno 29-40.)

Sciendum est quod in mundo spirituali, ubi sunt spiritus et angeli, similis facies sit omnium qualis est in mundo naturali ubi sunt homines; quod nempe ibi sint montes, sint colles, sint terrae, et maria (videatur supra, n. 304 [a]): super montibus habitant angeli qui in tertio seu intimo caelo, super collibus ibi qui in secundo seu medio caelo, et super terra ac sub terra et in maribus illi qui in primo seu ultimo caelo. Sed maria in quibus infimi hujus caeli habitant, non sunt sicut maria in quibus habitant mali; differunt undis: undae marium in quibus sunt probi qui in infimo caelo, sunt tenues et purae; sed undae marium in quibus sunt mali, sunt crassae et impurae, ita prorsus alia maria.

[4] Datum mihi aliquoties videre illa maria, et quoque loqui cum illis qui in illis sunt, et compertum est quod essent ibi qui mere sensuales fuerunt in mundo, sed usque probi; et quia sensuales erant, non potuerunt intelligere quid esset spirituale, sed solum quid naturale, nec percipere Verbum et doctrinam ecclesiae ex Verbo, nisi quam sensualiter. Omnes illi apparent sicut in mari; verum illi qui ibi sunt non sibi videntur in mari esse, sed sicut in simili atmosphaera in quali dum vixerunt in mundo: quod in mari sint, apparet solum coram illis qui supra sunt. Hodie est ibi ingens numerus, ex causa quia tam multi hodie sunt sensuales. Ultima haec pars caeli correspondet plantis pedum. Ex hoc est quod toties in Verbo nominentur "maria", et quoque ibi "pisces"; et per "maria" ibi significantur communia veri, quae sunt naturalis hominis, ac per "pisces" scientifica sensualia, quae sunt infima naturalis hominis; proinde significantur illi qui tales sunt, seu qui in illis sunt. (Quid sensualia et quid sensuales, et quod sint tam boni quam mali, videatur in Doctrina Novae Hierosolymae, n. 50.) Ex his nunc sciri potest quid intelligitur per "omne creatum, quod est in caelo, et in terra et sub terra, et in mari quae sunt, et in illis omnia."

[5] Similia per "maria" et per illa quae ibi, quae vocantur "pisces" et "balaenae", significantur in sequentibus his locis:

Apud Davidem,

"Laudent" Jehovam "caelum et terra, maria et omne repens in illis; quia Deus salvabit Zionem, et aedificabit urbes Jehudae" (Psalmuss 69:35, 36 [B.A. 34, 35]):

dicitur etiam "omne repens" in illis, ac intelliguntur qui sensuales sunt; per "Zionem" quem Deus salvabit, et per "urbes Jehudae" quas aedificabit, intelligitur ecclesia caelestis et doctrina ejus, per "Zionem" ecclesia illa, et per "urbes" doctrina. Similia per haec apud Davidem,

"Laudate Jehovam e terra, balaenae et omnes abyssi" (Psalmuss 148:7);

iidem intelliguntur per "balaenas." Inde etiam est quod Aegyptus dicatur "balaena" (Ezechiel 29:3): per "Aegyptum" enim significatur scientificum quod in naturali homine, et per "balaenam" scientificum in communi.

[6] Similia etiam per illa significantur alibi apud eundem,

"Dominari fecisti Eum super opera manuum tuarum, omnia posuisti sub pedes Ejus, gregem et armenta omnia, etiamque bestias agri, avem caeli, et pisces maris" (Psalmuss 8:7-9 [B.A. 6-8]):

agitur ibi de Domino, ac de Ipsius Divina potestate super caelum et terram; et per "gregem et armenta, bestias agri, avem caeli, et pisces maris", intelliguntur homines, spiritus et angeli 2 quoad spiritualia et naturalia eorum; ac per "pisces maris" illi qui in ultimis caeli, ut supra.

Apud Hiobum,

"Quaere, quaeso, bestias et docebunt te; aut aves caeli et annuntiabunt tibi; aut virgultum terrae et docebit te; et narrabunt tibi pisces maris: quis non novit ex his omnibus, quod manus Jehovae faciat illud?" (12:7-10.)

[7] Apud Ezechielem,

Angelus "reduxit me ad ostium Domus, ubi ecce aquae exibant de sub limine Domus versus orientem:.... tum dixit ad me, Aquae hae exeuntes ad terminum orientalem, et descendunt in planitiem, ac veniunt versus mare; in mare emissae ut sanentur aquae: unde fit, omnis anima vivens quae reptat, quocunque veniunt fluvii, vivet; unde fit piscis multus valde, quia veniunt eo aquae hae, et sanantur, ut vivat omne quo venerit fluvius:.... juxta speciem erit piscis, sicut piscis maris magni, multus valde. Caenosa ejus et paludes ejus non sanantur, in salem abeunt" (47 [1,] 8-11):

per "aquas exeuntes de sub limine Domus versus orientem", significantur vera ex origine caelesti: "aquae" sunt vera, "oriens" est bonum amoris caelestis, et "Domus" est caelum et ecclesia: "planities" in quam descendunt aquae, et "mare" in quod veniunt, significant ultima caeli et ecclesiae, proinde illos qui in ultimis sunt (de quibus supra), nempe qui in solis cognitionibus veri ex sensu ultimo Verbi, et illas naturaliter ac sensualiter capiunt; hi, cum simplices boni sunt, recipiunt influxum e caelis superioribus, unde est quod etiam recipiant spirituale in suis cognitionibus, et inde vitam aliquam spiritualem; hoc intelligitur per quod "aquae in mare emissae ut sanentur aquae, unde fit omnis anima vivens quae reptat, quocunque veniunt fluvii, vivet"; tum per haec "unde fit piscis multus valde, quia veniunt eo aquae hae, et sanantur": at illi qui tales sunt, et non boni, intelliguntur per haec, "Caenosa ejus et paludes ejus, quae non sanantur, in salem abeunt"; "in salem abire" significat non recipere vitam spiritualem, sed manere in vita mere naturali, quae separata a vita spirituali est conspurcata falsis et malis, quae sunt "caenosa" et "paludes."

[8] Similia per "mare" et "pisces maris" significantur apud Esaiam,

"En per increpationem meam exsicco mare; pono fluvios in desertum, putrescet piscis eorum eo quod non sit aqua, et morietur siti" (50:2 3 ):

per "increpationem" significatur desolatio omnis veri; per "mare" significatur ubi verum in suo ultimo est; per "aquam" significatur verum ex origine Spirituali; per "mori siti" significatur desolatio ob defectum illius veri; per "pisces marium" significantur qui in ultimis veri sunt, quibus non aliqua vita ex origine spirituali.

[9] Similia per "pisces marium" significantur apud Ezechielem,

"In zelo meo, in igne indignationis meae loquar, .... ut contremiscant coram Me pisces maris, et avis caelorum, et bestia agri, et omne reptile repens super terra" (38:19, 20):

apud Hoscheam,

"Latrocinantur, et sanguines attingunt; propterea lugebit terra, et contabescet omnis habitans in ea, quoad bestiam agri, et quoad avem caelorum, etiamque pisces maris colligentur" (4:2, 3):

et apud Zephaniam,

"Consumendo consumam omnia desuper faciebus terrae, .... consumam hominem et bestiam, consumam avem caelorum, et pisces maris" (1:2, 3);

per "hominem et bestiam", cum una dicuntur, significantur affectiones boni interiores et exteriores (videatur n. 4 AC 7424, 7523, 7872); et per "aves caelorum et pisces maris" significantur affectiones veri et cogitationes spirituales et naturales, sed in allatis locis quod periturae sint.

[10] Quod "mare" et "pisces" talia significent est ex apparentia in spirituali mundo: omnes societates quae ibi sunt, apparent circumdatae atmosphaera correspondente affectionibus et cogitationibus eorum; illae quae in tertio caelo sunt, apparent in atmosphaera pura sicut aetherea; illae quae in secundo caelo sunt, apparent in atmosphaera minus pura, qualis aerea; societates autem quae in ultimo caeli sunt apparent circumdatae atmosphaera sicut aquea: at illi qui in infernis sunt, apparent circumdati crassis et impuris atmosphaeris, quidam sicut in nigris aquis, et alii aliter: sunt affectiones et inde cogitationes quae producunt illa circum eos; ab omnibus enim exhalantur sphaerae, et hae sphaerae vertuntur in tales apparentias. (De sphaeris illis videatur in Arcanis Caelestibus, n. 2489, 4464, 5179, 7454, 8630.) Quod autem illi qui in spirituali affectione et inde cogitatione sunt, significentur per" aves caeli", et illi qui in naturali affectione et inde cogitatione per "pisces", est quoque ex apparentia in mundo spirituali: apparent enim ibi tam aves quam pisces, supra terras aves, et in maribus pisces; sunt affectiones et inde cogitationes eorum qui ibi sunt quae ita apparent; hoc sciunt omnes qui in illo mundo sunt; et quoque tam aves quam pisces a me visi sunt pluries; illa apparentia est ex correspondentia. Ex his constare potest unde est quod "maria" significent communia veri, ac "balaenae", et "pisces" illorum affectiones et cogitationes qui in communibus veri sunt.

(Quod "maria" significent communia veri, ostensum videatur supra, n. 275.)

[11] Quales illi sunt qui in aquea illa atmosphaera quae intelligitur per "maria", in mundo spirituali habitant, velim unico exemplo illustrare: illi dum legunt haec apud Davidem,

"Omne quod vult Jehovah, facit in caelo et terra, in maribus et omnibus abyssis" (Psalmuss 135:6),

non aliter sciunt quam quod per "caelum" intelligatur caelum aspectabile coram oculis, et per "terram" terra habitabilis, et per "maria" et "abyssos" maria et abyssi, ita quod Jehovah faciat in illis quicquid vult; et non adduci possunt ad credendum quod per "caelum" intelligatur caelum angelicum, per "terram" ibi illi qui infra sunt, et per "maria" et per "abyssos" illi qui ibi in ultimis sunt; haec quia spiritualia sunt, et supra sensum litterae, non volunt et aegre possunt percipere, ex causa quia omnia vident naturaliter et sensualiter.

[12] Inde quoque est quod per haec verba in Apocalypsi,

"Vidi caelum novum et terram novam, nam primum caelum et prima terra abiit" (21:1),

hactenus intellectum fuerit quod caelum aspectabile et terra habitabilis peritura sint, ac novum caelum et nova terra exstitura: quod per "caelum" ibi intelligatur caelum ubi angeli, ac per "terram " ibi intelligatur ecclesia ubi homines, quod nova futura sint, non [percipere] volunt et inde non intelligunt illi qui mere naturaliter et sensualiter cogitant; non enim patiuntur ut mens eorum e luce naturali in lucem spiritualem elevetur; hoc enim aegrum illis est, usque adeo ut vix sustineant quod aliud intelligatur quam quod littera in suo sensu dictat, et naturalis homo capit. Non sunt dissimiles illis avibus quae in obscuris vident et cantant, et ad lucem diei nictant oculis et parum vident: boni ex iis sunt illis similes, et quoque piscibus volantibus; at mali illius generis sunt similes noctuis et bubonibus, quae prorsus fugiunt lucem diei, et sunt similes piscibus qui non elevari possunt in aerem quin exanimentur. Causa est, quod apud bonos illius generis internus spiritualis homo aliquantisper recipiat influxum spiritualem e caelo, et inde aliquam perceptionem quod ita sit, tametsi non vident; apud malos autem illius generis internus spiritualis homo prorsus, occlusus est: est enim cuivis homo internus et externus, seu spiritualis et naturalis; internus seu spiritualis homo videt ex luce caeli, at externus seu naturalis homo videt ex luce mundi.

Bilješke:

1. The editors made a correction or note here.
2. The editors made a correction or note here.
3. The editors made a correction or note here.
4. The editors made a correction or note here.

  
/ 1232